02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

601 1561 AUGUST. • 602

Bximio Christi servo, Ioanni Calvino pastori

ecclesiae Genevensis', fratri et symmystae quam

carissimo.

Genevae.

S. Qui missi sunt a Pedemontanis fratribus excepti

fuere a nostris non prorsus male. Auditi a

senatu qui ultro obtulit, se facturum quae petebantur.

Et quum sabbato senatum habuissent dominica

post concionem coeptum est colligi ex unoquoque

quod libuit offerre. 2 ) Promptitudo haec fecit, ut

fratres liberius petierint ut sibi adiungerer, quod

senatus lubens annuit, mequè rogavit, ut curarem

pro viribus auxilio esse fratribus. Subito iter cum

eis arripui. Bgimus cum Agathopolitanis et Bielam

concessimus. Haec dominica die. Senatum habuimus

et , valde affectum sensimus. Beceperunt se

facturos quae Neocomenses coeperunt, ex plebe

quidem legere, quae ultro dederit admonita, et suara

addere partem ex publico, et Neocomum mittere,

Genevam omnia ut perferantur. Basileam appulimus

Martis satis tempestive. Sed Sulcero non

visum fuit consulem adeundum, licet in crastinum

senatus haberetur. Exactius omnia intelligere voluit,

et egit plenius edoctus cum aliquot e senatu. Verum

nihil fieri potuit ante diem sabbati, ante quam non

soient habere senatum. Milhusium ergo adivimus

et quamvis tempestive satis, tarnen quia non conveniebant

eo die capita aberantque aliqui, in diem

Veneris exspectare oportuit. Hie omnia egit pius

frater Conradus, 3 ) ut de omnibus certiores essent

ii quos oportet, qui convenerunt, et dicentem pro

fratribus audierunt: moti valde fuerunt et reeeperunt

se facturos tum publice, tum privatim ut Neocomenses

fecerunt, et inde Basileam missuros, ut

istuc ad senatum perferantur omnia.

Rediimus Basileam tempestive et per Stücerwm

petitum ut senatus nobis daretur. Quod et factum

fuit, et hoc die longa oratione egit Sulcerus et permovit

omnes. Reoeperunt se acturos ut suecurratur

egestati fratrum. Scribunt ad Argentoratenses, Marchionem

Badensem Phüibertum, qui nuper aeeepto

evangelio valedixit pontifici, ad Carölum Phorcensem,

ad Wirteribergensem et Palatinum. Sulcerus

quoque ad multos scribit. Attigeram de scribendis

ad Ducem 4 ) Uteris, et ad uxorem et nonnihil indicabam

ne Dux putet, id poscentibus fratribus

factum, quum Uli ne cogitarent quidem, si dum le-

ati Ducis hie fuerint (conventuri enim sunt ad

f

iem Bartholomaei) rogentur quid actum fuerit cum

fratribus, et audito, quod composita sint omnia,

fratribus salva sit religio, ipsis in clientelam Prin-

2) Cf. N. 3442.

3) Finok. (Simler.)

4) Sabaudiae.

cipis reeeptis, tunc illinc sumpta occasione gratulentur

composita omnia, et poscant, ut facile non

audiat, qui propter religionem cupiunt bonos perdere,

sed intelligere non dedignetur causam piorum, quam

bona et iusta sit, et quam sint fidi subditi inter

omnes et obsequentes pii qui sequuntur evangelium,

et rursus ad uxorem Ducis, ut piorum causam

tueatur. Ego cuperem te vel Besam formam literarum

dietare, et hue ad Sulcerum mittere, quum

noris ea, quae possint lenire Ducem et quae vitanda

sint ne offendatur: item quae ad uxorem Ducis

scribi debeant, ut studeat conservandis piis. Hoc

quoque fuit actum, reeeperuntque se acturos cum

legatis Ducis et deinde cum piis qui venient, ut

inde capto consilio scribant ipsi, et alios etiam rogent

et principes et urbes. Non est quod te rogem,

ut quae mittentur hue ad senatum eures ut,perferantur

côlerius ad fratres ne gravi opprimantur

usura, et aliis, quibus improbi homines vorare norunt

pauperes. Initia haec me bene sperare faciunt,

exitum fore gratum. Vale cum Vireto. Facite, ut

recte valentes gratias agam Domino. Besam et caeteros

salvos opto, non tantum pastores, verum etiam

omnes professores collegii. Servet Dominus cum

syndicis senatum pium et totam ecclesiam. Salutat

Gratarölus medicus et Claudius pastor Pedemontanus.

Basileae 9. Augusti.

3474.

Tuus totus Farellus.

LE MAÇON A BÈZE.

Pressante invitation de hâter son arrivée à Paris

pour le colloque.

(Autographe de la Bibl. de Genève, Portefeuille 197»». Baum.

H. 37.)

Monsieur Monsieur de Beze.

Monsieur, Nous avons receu ung grand deplaisir

nous voyans frustrez de latente que nous

avions de vous veoyr pardeca *) en ung aflayre qui

requeroyt a nostre advis autant vostre presence et

3474.1) Bèee n'ayant été appelé au colloque que par des

lettres privées et personnelles, et sans que le gouvernement de

Genève eût reçu une demande officielle, il refusa d'abord d'y

aller, d'autant plus que l'édit de Juillet menaçait les ministres

protestants et qu'il existait contre lui-même un arrêt en contumace.

(Baum. II. 187.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!