02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

35 EPISTOLAE 3171—3174 36

et sessionem ad dextram, quum interim non dubitent

dicere Christum hominem, quo primum tempore

naturam humanam ex Maria assumserit, ubique

fuisse ea ipsa natura humana. 3. Omnipotentia

divina. * Tribuunt corpus visibile invisibile. *

Statuunt generalem praesentiam et specialem. 5. Ero

vobiscum usque ad etc.

3172.

PREVOTIUS GUALTHERO.

Imaginem Calvini habere cupienti duas mittit.

Attingit porro res Helveticas et Gallicas, ittas quideni

iam fere compositas, has vero indies magis in discrimen

venientes.

(DeBcri1)imus ex Simleri Vol. 96, qui se habuisse dicit autographon

in MSS. Dursteleri T. II. p. 22.)

S. Perlectis tuis uteris, mi Gualthere observandissime,

statim adii Isaacum pictorem unum ex

probati8simis. Qui quum multas imagines mihi exhibuisset,

duas tantum selegi quae D. Cahrimum

magis referre mihi videbantur. In papiro aut membrana

depictam nullam reperi, quumque rogarem

aut unam aut alteram depingeret, difficulter se id

praestare posse statim fassus est, turn quod otii satis

non haberet, turn quod minoris vendere non

posset, quam pretio duorum coronatorum, ut ex

verbis ipsius coniicere potui. Itaque malui has ad

TOS mittere quarum alteram in teca sic depictam

nobili illi Anglo asservares, alteram affini meo

traderes, nisi utramque malis retinere, nam hoc tuo

arbitrio relinquo. Ambarum pretium tibi indicabit

affinis, qui etiam a me petiit ut Harmoniam *) tibi

emerem. Hanc famulus ipsius tibi tradet, fortassis

deerunt folia aliquot quia adhuc sub prelo est, si

quid deerit postea tuto ad te perferet (deo dante).

Quod de Claronensibus scribis referebam D.

IonviUaeo, qui pro eo summas gratias agit. A comitiis

Badensibus vicini 2 ) paulo mitiores facti sunt.

Hoc inter alia multa vobis debemus. Speramus etiam

controversias, quae nondum sopitae sunt, ante proxima

comitia magna ex parte debere componi. Sin

minus, vestros una cum reliquis suam autoritatem

interpoeituros ne libertas nostra opprimatur.

3172. 1) novam seil, editionem Stephani-

2) Bernenses.

Quod de tumultu gallico 3 ) audisti, ne putes

sedatum: necesse est, ut mutatio aliqua oriatur.

Principes fere omnes tyrannidem diutius ferre non

possunt, bona pars populi idololatrias superstitionesque

papisticas abolitas cupit, eoque nomine passim

tumultu8 exoriuntur in multis provinciis regni, adeo

ut heri mirum ad nos nuncium fuerit perlatum.

Nempe quod ex quatuor urbibus 4 ) non contemnendis

provinciae Narbonensis ingens multitudo fuerit

conflata, partim ex papistis, partim ex evangelicis

qui quum parati essent ad pugnam committendam,

unus ex evangelicis haud dubie spiritu Dei impulsus :

Quam dementes sumus, inquit, o fratres, manus

nostras sanguine fratrum commaculare, quum controversia

omnis quae inter nos orta est nullo negotio

posait dirimi. Producite ex vestris peritissimos,

itidem faciemus: qui victus discedet, hie cogetur

arma ponere. Sacrificuli quum non haberent

quod responderent ex verbo Dei in ea disputatione,

quae eodem momento fuit instituta, eo acti stmt

aufugere, et ita tumultus omnis sedatus, ut nunc

nostri libère conventus suos habeant sine ullo impedimento,

nee reclamantibus papistis. Quid ex

his sperare liceat tuae prudentiae relinquo. Certe

(ni fallor) Dominus brevi magnum aliquid ae inauditum

opus est editurus in Gallia. Si quid novi

accidat, simul vobis indicabo. Quam officiosissime

saluta velim D. Bullingerum, Märtyrern, ac reliquos.

Quos tuis uteris salvos cupiisti te resalutant peramanter,

inprimis D. Calvinus et Beza: ego summam

tibi felicitatem precor a Domino qui te suo spiritu

semper dirigat. Vale, mi amantissime Gualthere.

Genevae 22. Martii 1560.

Tuus ex animo G. Prevotius.

3173.

CALVINUS HOLBRACO.

Hortatur eum ut curam gerat ecclesiae GaUicae

Argentoratensis ne quid damni restet exprioribus turbis.

(Exemplaria exstant in Codd. Genev. 107», fol. 206 et 107b, fol.

59, Beniae in Cod. Bpp. VI. p. 853 et ap. Simlerum Vol. 96.)

3) He coniuratione Atnbosiana fortasse cogitaveris,

quae postr. Jdus Martii in caedes et sanguinem erupit, quum

Ouisiani cum rege iam d. 20. Febr. de ea eertiores facti

Blesiacum reliqutssent. Sed quum Gualtherus de eo tumultu

iam antea scripsisset hoc tibi minus verosimik videri potest.

4) N. 3165.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!