02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

557 1561 IUL. 558

Allatus est nobis ante unum semestre liber

praestantiae tuae Actorum apostolicorum enarrationem

oomplectens, ') quern librum mihi praestantia

tua adscripsit et honorifice nostri in praefatione

pro singulari eius in nos benevolentia meminit.

Etsi autem nihil nobis optabilius sit quam tarn

amanter a summis viris compellari et a laudatissimis

laudari, tarnen quia in eius libri praefatione

clarissimum pariter et doctissimum virum D. doctorem

Georgium Blandratam 2 ) ecclesiarum Polonicarum

archipresbyterum, nostrum vero singularem

amicum et compatrem carissimum, oblique perstrinxit

et asseruerit eum Servetana impietate fuisse

imbutum, non satis tunc temporis apud nos statuere

potuimus plusne gaudii aut doloris, voluptatis aut

moeroris liber hie nobis attulisset, ob duorum praestantissimorum

virorum contention em atque digladiationem,

nisi in ipso caloris fervore a concertatione

retracti et ecclesiae Dei autoritate ab hac

palaestra retardati fuissent. Cui rei quantum in

nobis fuit, ne latius istud malum serperet, operam

dedimus. Simul atque enim haec praeter nostram

exspectationem a nobis audita et lecta fuissent confestim

ea de re ad ecclesias minoris Poloniae earumque

superintendentes pastores ministros et seniores

retulimus, ipsumque D. doctorem Blandraiam privatim

Uteris nostris compellavimus ut publioi scandal!

majorem quam privatae offensionis rationem

haberet, utque ad sui purgationem ecclesiaeque aedificationem

omnia studia et consilia sua dirigeret.

Quid vero nobis respondent turn ecclesia, post diligentem

de rebus omnibus factam inquisitionem,

turn ipsemet Blandrata, ex ipsorum omnium Uteris

quas mittimus liquidius intelliget, et quo pacto istud

onus humeris nostris certe impar nobis ecclesia imposuerit.

De D. Blandrata illud certe fateri possumus

ilium apud nos ne nomen quidem Serveti vel

doctrinam unquam nominasse, habuisseque nos de

eius dootrina et vita olim viva voce a D. Io. a Lasco

luculentum testimonium, et saepius postea a.D. Lismanmo

quocum familiariter vixit. Nunc vero tanta facilitate

cum ecclesiis nostris egit ut nihil in ipso ulterius

desiderare possimus: quo nomine ilium cum

Praestantia tua esse concordem summopere cuperemus,

praesertim quum ille nullam honestam pacis

çonditionem recuset et se nostris consiliis pariturum

polliceatur. Tuam igitur Praestantiam ob publicam

ecclesiarum pacem et Christi mansuetudinem obtestor

ut huic vulneri idoneum medicamentum ad-

3443.1) N. 3232.

2) N. 3332. 3347. 3359 etc. Cf. etiam Eeberle in Tub.

ZS. 1840. IV. 164. Stoinius, Epü. p. 185 (ad calcem Sandii)

refert a. 1561 d. 16. Sept. dilatas esse ad Synodum Cracoviensem

per Mart. Czechovicium literas Galvini quibus Polonos

hortabatw ut sibi a Blandrata caveant. Cf. Lubien. p. 129

et infra Crucigeri ep. ad 3. Sept.

hibere velit, ne novis criminationibus et scriptis

maiora offendicula suboriri possint, publice siquidem

fassus est D. Blandrata, se tan tum modo cum

Praestantia tua disputasse, nihilque unquam assorti

habuisse, nihil praeterea aliud quaerere volle quam

ut illum ecclesia permittat absque exoticis nominibus,

inani philosophia altiorique speculatione earn

simpliciter sequi episcoporum Gralïiae felicitatem,

quam olim tantopere Hilariüs commendavit, ut quod

omnes contentiones sepeliantur, et ut in expresso

Dei verbo maneamus, satisque Uli esse credere (in

hoc recondito mysterio) in unum Deum patrem, in

unum Dominum Iesum Christum filium et in unum

sanctum spiritum, qui très dii non sunt sed eiusdem

naturae, aeternitatis et aequalitatis. Hanc vero

puritatem doctrmae non fastu, non invidia aut malitia

sequi velle asseverat, sed iudicium orthodoxorum

amplecti, Nazianzeni praesertim in libro de

moderandis disputationibus : quam doctrinam admittendam

esse, tanquam sanam et catholicam, ecclesiae

nostrae censuerunt. Maiore igitur qua possumus

sedulitate rogando contendimus ut animi isti

vestri in Domino reconcilientur. Quod si difficultas

aliqua intercederet (quod nostro quidem iudicio ex

parte Blandratae, cui vulnus inflictum fuit, fieri non

poterit), cupimus tum privatis literis illud intelligere,

tum etiam ut Praestantia tua apostolorum

morem sequatur, qui non tantum fidèles admonere

solebant quos cavere homines deberent, sed malum

etiam quod cavere maxime possent indicabant.

Nam testatur Blandrata tantum abesse ut cum

Serveto sentiat ut ex diametro cum ipsius dogmatibus

pugnet. Utut sit, in gratiam quoque nostri

(modo contumelia aliqua Dei verbo non fiat) ne

recuset quidquid tanto pastori ad aedificationem

conveniat facere. Quod nobis illum pro sua pietate

et humanitate facturum plane persuademus.

Caetera omnia noster hic servitor et verbi

Dei minister Martinus Czechowius, a ) eruditus et

pius vir, viva voce Praestantiae tuae enarrabit,

quem ex professo ad illam misimus. Cui in omnibus,

quaeounque nostro et ecclesiarum nomine

narrabit, fidem adhibere dignabitur indubiam, nosque

solito suo amore et benevolentia in Christo

Domino prosequi. Mittimus Praestantiae tuae munusculum

septentrionale pelliceum ex mardurinis

pellibus, nec non linteolum seu mantile ad exter-

3) Polonns vel Lithnanus, praeoeptor et minister ecclesiae

Vilnensis, post pastor in Ouiavia et tandem Lnblini.

Vixit adhnc a. 1608 qno videtnr obiisse. Opinione de Trinitate

reiecta Christi praeexistentiam see. Gonesii placita propugnavit.

Verum postea corn aliis non pancis c. ann. 1570

Bacoriensium acSocinianornm sententiam amplexus est. (Sandii,

Bîbl. Antitr. p. 50. Lukaszewicz, Gesch. a. réf. K. in Litthauen

1848. II. 95 ss.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!