02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

539 BPISTOLAE 3431—3434 540

(Ex autographe» Ood. Genev. 196, fol. 141. Inclusa praecedenti.)

Est bonus quidam vir, recte de Christi sacramentis

sentiens, notus etiam iis aliquoties in nostris

ecclesiis, verum iam in eiusmodi loco ex paterna

haereditate domicilium constitutum habet uti ecclesiae

minister, caetera quidem sanus in evangelii

doctrina, in Christi vero coena tradenda prorsum

est, ut vocant, Lutheranus: quin etiam adeo in ecclesiam

imperiosus, ut quoties Christi coenam administraturus

est disertis verbis praecipiat ne quis

sacramentarius (sic appellantur qui a Lutheri sententia

abhorrent) accédât. Anxius igitur animi

pius hic frater non satis se iudicare posse existimat,

tutiusne sibi sit cum reliquis, quos fratres et sorores

libenter agnoscit, accedere an abstinere, quum

aliter de hoc sacramento quam minister ot ab eo

instituta ecclesia sentiat. Ut enim accédât monent

eum Christi hanc instituentis verba et mandata :

Edite, bibite, hoc facite etc. Deinde etiam insignis

coenae huius fruotus qui ex sincero eius usu ad

Christi membra redit, quem qualis sit ille non ignorât:

praeterea autem et sanctorum communio in

qua esse cupiat, id quod testari se recte putant

quum ex eodem pane cum iis participât cum quibus

idem se corpus esse gaudet. Contra vero, quo minus

accédât, absterretur quod simulatione, a qua

christianus candor longissime abest, peccaturum se

vereatur: accedendo enim ita se credere et sentire

8imulet quemadmodum minister, quum secus habeat,

sicque etiam eos offendat qui sciant ipsum de hac

coena, quod praesentiam et manducationem carnis

Christi attinet, aliter credere, non minus etiam alios

offensurus et si qui forte putent propterea ipsum

accedere quod post auditam ministri admonitionem

priorem suam sententiam mutarit, ac re ipsa iam

recantet, destruens rursum quod prius aedificaverat,

sicque alios in suo errore, quantum in se est, velut

ab integro confirmet.

In hune igitur modum fluctuans eruditorum

quorundam et piorum virorum consilio est usus, qui

quum et ipsi sententiis variarent et alteri quidem

ut accederet, alteri ut abstineret suaderent, dubius

animi in neutram partem confirmatam invenit trepidantem

adhuc suam conscientdam, quum interim

melius sibi ut abstineat videatur, quum praesertim

non sit ad consequendam salutem necessarius hic

coenae usus, quem ipse tamen non contemnat, sed

différât solum tantisper dum certiora cognoscat :

interim vero magis propemodum in illorum consilio

acquiesçât, qui omnino ut cum ecclesia hac etiam

parte communicet persuadere conantur, iis adduoti

rationibus :

Âc primo quidem quod in substantia et praecipuo

illo quod in coena speotandum est pulchre

sibi cum ministro et ecclesia in qua censetur conveniat,

et minister ipse dicat in familiaribus cum

illo colloquiis, se nolle hanc ei negare si accédât,

tametsi sciat aliam esse suam quam illius in modo

praesentiae et manducationis carnis Christi sententiam.

Deinde quod pluris faciendum sit Christi qui

accedere iubeat mandatum quam ministri ex errore

nata prohibitio: quod non magis a coena quemquam

abarcere debeat quam a baptismo esset abstinendum,

si minister baptisaturus illos sibi iuberet accedere

qui crederent regenerations virtutem in ipsa aqua

inclusam, esset vero tum praesens qui crederet in

Dominum Iesum, et in ipsius nomen baptizari cuperet,

interim nihil minus credens quam in aqua

ipsa divinam virtutem includi, credens autem baptismum

regenerations esse lavacrum et sacramentum

etc. Et hie igitur, mi venerande exoptatissimeque

Calvine, tuum iudicium, cui multum adeo tribuit

hie quo de agitur pius frater, diligenter ad me proximo

nuncio perscribe, persuasum habens te hic

dignam tua pietate tuoque officio rem facturum.

3433.

HOLBRACUS CALVINO.

Controversiae theölogicae Argentoratensis negotium

nondum absolution. Hotomanus abest res gallicas curans,

ut videtur. Metensis ecclesia floret, Mariana

vexatur.

(Ex autographo Cod. Genev. 196, fol. 156.)

Clarissimo viro D. Iohanni Calvino Genevensis

ecclesiae pastori.

Genevae.

S. Tua responsa ad articulos doctrinae de quibus

hie controvertitur 1 ) satis tempestive aeeepimus.

Hue usque enim parte altera subterfugia quaerente,

protractum est negotium, nee apparet an propediem

absolvendum sit nee ne. Responsa interim

piis et gravibus viris ostendentur, quibus non dubitamus

in vera doctrina, cui iam favent, ipsos oonfirmatum

iri. Hotomannus iam sesquimensem hinc

abest aut ciroiter. Quid vero sit cur tarn diuturnam

profectionem suseeperit ignoro: suspicor tantum

res gallicas curare. 2 ) Metensis ecclesia ingénu cum

3432.1) de praedestinatione et coena inter Zanchum et Marbachium.

2) Scilicet cum rege Navarrae agebat cf. inter alias

N. 3310.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!