02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

503 EPISTOLAE 3410—3413 504

pondre le plustost que pourrez a ce que dessuz et

ee pendant nous prierons leternel quil vous conserve

et accroisse le troupeau et la seigneurie.

Mes compaignons La fontaine, Louenger et Mr.

Hugues Sureau 8 ) dit du Hosier, comme je fays, se

recommandent a vostre bonne grace, aussi font tous

les nostres. Dorleans ce 2. Juing 1561.

Vostre serviteur frère et amy

Desmerenge au nom de tous.

3411,

ZERK1NTBS EARELLO.

Boganti ut Viretus restituatur respondet hoc pro

tempore minime sperandum esse, imo ne tentandum

quidem, sed posse eum valetudinis restaurandae causa

veniam petere ut sïbi prwato liceat Orbae sedem

figere.

(Ex bibliotheca pastorum Neooomensium. Epp. divers, fasc.

IX. antogr.)

Guillielmo Farello Neocomensis ecclesiae ministro

fideli patri ac fratri in Christo colendo suo.

Utinam tarn bene respondere possim votis tuis

in restituendo Vweto nostro quam anxie ego hoc

cupio. Sed obstant multa tibi notissima, quae nostras

conatus non solum impediant sed nondum coeptos

reiiciant. Itaque in re non diffîcili tantum sed

quodammodo impossibili, si hominum voluntatem

metiaris, consilium aliud in praesentia non habeo

nisi ut Viretus mutandi aeris gratia aditum sibi fide

publica Orbam paret, nulla sui restituendi mentione

facta, nullaque alia conditions adiecta quam

ut sibi liceat aliquamdiu privato ibi agere, donec

vel habeat commodius hic vel optime apud superos.

Hac ratione, si obtineat, spero fore ut paulatim mitescant

ofFensorum animi ipsaque hominis praesentia

et suetudo multum undique deterat de conceptis

adversus eum präeiudiciis. Haec habui quae

obrutus negotiis ad tuas literas responderem. Si

placent bene erit, sin minus, adiuvabo nihilominus

8) Sur Sureau vouée au 18. Décembre. Voyez aussi

Raag. IX. 329, Bullet. VIII. 602. Le même recueil XII. 8

indique à tort l'année 1563 comme celle de son arrivée à

Orleans.

meliora consilia et tua et aliorum qui me prudentia

superatis. ') Yale, Bernae 5. Iunii 1561.

Nicolaus tuus Zerchintes

amicitiae veteris tenaciss.

3412.

GALLASIUS OALVINO.

Aedes S. Pauli Londinensis mcendio vastata.

David Textor exspectationi de eo conceptae minime

respondit sed suum ingenium sequutus conditionem

ipsi oblatam respuit.

(Ex antographo Cod. Genev. 112, fol. 201.)

A Monsr. Monsr. Despeville.

S. Paulo post uxoris meae adventum 1 ) redditae

sunt mihi literae tuae 2 ) una cum iis quas ad episcopum

nostrum dedisfci. Quas quum aocepisset ac

legisset me praesente, insigni laetitia affici mihi

visus est. Non deerit, ut spero, causae nostrae, nee

vanis hominum susurris abduoi se sinet.

His diebus valde turbata fuit haec civitas ob

incendium quo aedes Pauli correpta deflagravit. s )

Post magnos enim calores, qui hie superiore mense

viguerunt, summa pyramis e coelo tacta sic ignem

concepit ut subito ipsum expanderit per omnes tecti

partes ac sex horis tota ilia lignorum moles consumpta

sit. Horrendum profecto spectaoulum, ad

quod vicini ex agris undiquaque accurrebant, quia

putabant totam oivitatem deflagrare: sed pauci intromissi

sunt. Nee vero tunc exteris tutum erat

in publico apparere. Non prius accedendi facultas

fuit ad restinguendum incendium, quam Universum

plumbum colliquatum esset. Postea adhibitae scalae

variaeque machinae, et magna diligentia reliquae

partes aedificii servatae sunt. Immunes etdam fuerunt

ab incendio vicinae domus, nee ullae tactae

aut dirutae, praeter tabernas et tuguriola quae

templo adhaerebant. Haec spectans animadverti

ventum saepius mutari, quo ignis una parte accensa

in aliam protinus ferebatur. Omnibus accensis

3411.1) Be desperata Viretus sub finem Septembris ad Montem

Pessulanum se conM.it ut medicos consuleret, postea Nemausum,

ubi ministerio functus est per aliquod tempus.

3412.1) postridie Idus Februarii.

2) deperditae, ut et alterae ad Grindattum.

3) Pridie Nonas lunias (Strype, Ann. I. 1. p. 401).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!