02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

491 EPISTOLA 3406 492

scripsisse, non verum Messurium dicere, mentiri et

omnes quicunque idem dicunt. Rogas: quid si

Cardinalis ipse dicat? Nolo in principes esse maledicus,

ut tui similis esse videar, ut mox ostendam.

Hlud tarnen dico, si id Cardinalis dixit, dicit, dixerit

factum, fieri, factum iri mihi magnam iniuriam

tali principe et Lotharingicae famiHae indignam.

Quid si re ipsa ostendam, me abs te falso et crudeliter

accusari, hoc est, me non indicem fuisse

illius ooniurationis? demonstrem autem contrarium,

te et indicem fuisse, et proclamatorem, et coniuratoriim

condemnatorem, si teque, inquam, ostendam,

quo hominum numéro te habendum esse putabis,

aut quo tuum factum arbitraberis esse nominandum

nomine?

Ego si haec pàtefecissem, si de his rebus aliquid

voluissem scribere, quas et quales quantasque

res putas me potuisse enunciare? Tu mihi dixisti,

illius coniurationis principem esse principem Condianum:

39 ) profer Uteras ubi id sit a me patefactum!

Tu dicebas, in aulam profectum Amiralium

cum tormentis estebacaliis et manuariis. 40 ) Ubi

quidquam de hoc patefactum? Aut si patefactum,

ostende per me patefactum. Affirmabas tu subsequuturum

principem Condianum, ut quod Admwalius

proponeret is sua autoritate confirmaret si adesset

praesens. Quia istiusmodi in aula et in parte adversaria

scivit? Aut si quis sei vit, autorem nomina.

Idem tu indicabas, baroni Begnaldierio**) post Condianum

principem alteram locum designation esse,

qui praeeaset percussoribus, et huic substitutum

Vesinanum. 42 ) An quisquam hominum ostendere

potest istud a me vel dictum, vel scriptum, vel indicatum

esse? /Tu praedixisti quo die futura erat

casdes, et quum ad eum diem non successit, causam

cur non successisset indicabas. Demonstra quidquam

huiusmodi a me detectum, non solum in loois longinquioribus,

verum Argentinae. Tu gloriabaris,

nullum de sanguine Lotharingico et Guisiano superstitem

fore, 43 ) et in ea gloriatione utebaris illo

39) Be Condaei et Admiràlii participatione v. N. 3196

Le Laboureur, Mém. de Castelnau p. 389.

40) Kanonen und Flinten (?)

41) La Renauäie. On le jugea propre à manier oeste

affaire sons l'authorité du prince de Condé (de la Planche 238).

42) Nomen non occurrit inter antesignanos coniuratorum

av. de ta Planche 239 et Thuanum II. 762. Fuit aliquis de

Vesines Admiràlii legatus ad ducem Christophorum 1562.

{Mém. de Condé III. 443.)

43) De tali consilio nihil habent La Planche 239 st.,

La Place 33, Mém. de Condé I. 323, Mém. de Castelnau

16. Popelinière f. 163, gui tantum de Guisianis eapiendis et

iudiei tradendis loquuntur. Aliter pars adver sa. In libro

qui inscribitur: Religionia et Regis adv. exitiosas Calvini

Bezae et Ottomani eoninratornm faetiones defensio prima P.

1562 haec leguntur f. 16 b: Quid commémorent nefandissimum

quod Genevae iniistis consilium de rege Francisco, regina

uzore, regina matre et eins liberis, proceribus, magistratibus

ad certum diem oommodo loco per insidias truoidancus?

biblico proverbio quo dicebas fore ut omnes oooiderentur

ex ea famllia qui ad parietem queant mingere.

Oui ego unquam istud aut dixi aut scripsi?

Ego si CardinaU index fuissem, iam dudum Messurio

certissimum pericuinm creare potuissem, quod

tibi istud ex coniuratis indicasset et tua praescivisset

consilia. 44 ) Ubi quisquam istud de Messimo?

Tu dixisti, Georgium ObrecM**) procuraturum pecunias

et arma, si necessarium. Ûbi unquam istud

detectum? Si haec ostenderes fuisse indicata, et

indicata a me, dedam ipsemet me tuae crudeütati

atque supplicio.

Quid si ostendam probabile esse tua stultitia

et vanitate et ambitione consilia ista esse divulgata?

Tu enim Heidelbergam soripseras quinquaginta hominum

millia esse in promptu. Tu idem Heidelbergae

affirmabas, et quod tnilii dixisti, idem Petro

Claro interpreti Grombachii, qui unice amabat ducem

Guisianum, idem Ioanni Wihe produci Rickgradii,*

6 ) prope clienti Guisii ducis, idem Grasparo

Gamaut* 1 ) stipendiario, ut dicis, regis Phüippi aperuisti,

et ita aperuisti cupide, ut verereris ne prius

ex alio quam ex te cognosceret. His, inquam, notas

nullus cuius amicitiam appeteres, nullus, inquam,

eorum fuit oui non indicaris, praedixeris, affirmaris.

Sed vide, posteaquam haec tu tam multis effutivisses,

ut a te suspicionem removeres, in quem tu

non convertisti colorem! Principio dixisti Rascalonem

indicasse. 48 ) Quum vero metueres ne, si ille

diceret te illius famae autorem esse, qui Heidelbergae

et Argentinae ista divulgaras notis atque ignotds,

tu culpam praestares, scis in quem tu culpam

transferebas? Vis ut eum tibi nominem? Invitas

facio: cogor tarnen mei defendendi causa. Dicebas

Admwaîium* 9 ) fuisse indicem : hune régi et consilio

indicasse, hune posteaquam indicavit descendisse ad

eos qui latebant Ambosiae in insidiis qnadraginta

militares viros, deterruisse illos, ostendens detectam

esse coniurationem, nihil posse perfici. Addebas

etiam, Admiralium id partim meta fecisse, 50 ) partim

44) Supra ülum qui Sotomanum de coniuratione certiorem

fecerat sororium eius dixerai (not. 16. 18).

45) Nomen prodit Argentoratensem, ret negotiatorem

sive trapesitam.

46) Oeorgii a Beckerode, sub Henrico II. fortissmi

tnercenariorum Oermanorum ducis, a. 1559 defuncti. (Languet

II. 30, Thuan. H. 713, Barthold. 323.)

47) Metensi, qui olim Farellum hospiiio exceperat a.

1542. Ipse exsul Argentoratum concessit, et Sturmio amiciba

iunctus diu pro retrocedenda urbe patria, et TuUo et Vixodu.no

satagebat. Postea aliquamdiu in eundem finem PhUippo

II. fuit a consiliis, denique protestaniium Oallorum partes

sequutus est Eius filius a. 1569 pem* in betto civili (Schmidt

p. 95).

48) An haec suspicio omnino vana fuit?

49) Cf. N. 3392.

50) Hoc vero falsissimum. Ipse enim cum fratribus

ante diem fatalem in aulam vocatus, non sine periculo liber-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!