02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

489 "•' 1561 MAI. 490

ut tu in illius locum succederes atque succedere

posses: eadem fraude Bascalonum: in quorum utroque

tu et bonorum virorum abusus opera atque autoritate,

et illorum veritatem tu ad mendacium detorsisti.

Hoc etiam adde quod medicum electoris

N. S2 ) in eandem conatus es protrahere calumniam,

quam mihi dicebas, quod ex consiliariis audiret, ea

omnia enumerare Éascalono. Qua in re si tibi obtemperassem,

vide ut multiplicata fuisset tuae ambitionis

iniquitas. Nam idcirco Bascalonum, antequam

verum scires, calumniis quantum in te fuerat

perdideras, ut tu solus te in huius aulae secretioribus

consiliis iactitares.

Sed tarnen inquis, quidhaec ad te? Audi, ad me

quid pertineant. Mortuo rege Francisco, 3 ') substitute

Cardio, tradita gubernatione régi Navarrae, fuerunt

qui consulerent principibus nostris ut legationem in

Galliam mitterent ad regem, reginam et regem

Navarrae, honoris, benevolentiae, religionis ergo.

Dixi tum tibi, apud electorem Palatinum et ducem

Wirtembergensem mei factam esse mentionem, ut

ego legatis adderer. Hic tu partim ipse, partim

per Portanum tuum, et nescio quem alteram qui

Neuburgi in conventu prinoipum erat 34 rum crimen et falsam calumniam, inter verum amicum

et adulatorem, inter bonum virum et malum

sit discriminis.

Sed audi porro alia. Quum haec ego de te ex

homine certo cognovissem, et curassem ut mulieribus

Gallicanis haec indicarentur, hano calumniam

me de te scire, continuo tu primum ad hune amicum

meum, deinde ad me cucurristi,

) egisti ut

Grombachws et Elector crederent me régi Navarrae

ingratum esse, me obfuturum illi legationi, habere

me familiärem quendam oui omnia mea oommunioèm,

hune vero stipendiarium Philippi regis esse,

et perscribere in Belgas quae huiusmodi rerum cognosceret.

Istud negare non potes. Idem dixisti

Argentdnae in frequenti convivio. Dicent testimonium

qui sciunt. Si ista vera essent a me certe

imprudenter factum esset quod hune hominem non

observarim. Sed falsa sunt: neque enim ita ignotus

est iste amicus meus, ut non sciam quantum

ei sit concedendum, neque ita mihi tu non cognitus,

ut non videam quantum inter vanitatem et con-

Boientiam, inter veritatem et mendacium, inter ve-

Calvino suspectus fuerit, alter cum Guisianis faceret. Num

haec ipsi adhuc incognita erant? An ira in Hotomanum permotus

caecutiebai?

32) Thomam Erastum {Lieber).

33) Nonis Dec. 1560. Verum post huius obitum Navarrenus

non gubernator regni fœtus est, sed primus reginae

consüiarius. Demum d. 25. Martii creatus est Lieutenant

général du royaume {Soldan I. 391. 413). Botomanus statim

m. Decembri fidum aliquem amicum in aulam misit, m. Aprili

munere academico se abdicavit, et apud Navarrenum maître

des requêtes foetus in Germanium missus est cum principibus

de foedere acturus. {Sattler, Gesch. des Here. Würtemb. IV.

164. Dareste p. 7.)

34) lac. Colonius Portanus, olim Hotomani discipulus,

Melanchtonis amicus, saepius occurrit in Langueli epistolis. —

Neuburgum falso scripsit pro Naumburgo, ubiconventus principum

celebratas fuit m. lanuario 1561 de quo v. Schadaei

contin. Sléid. P. I. 234 et Salig ni. 652. jPlanck VI. 213.

Hotm. Epp. p. 30. Gelbke, der Nb. Fürstentag L. 1793.

8i ) excusans

factum, iurans atque testificans, si verum istud sit

quod ad me relatum esset, fuisse te hodie in coetu

ecclesiae, participasse d« mensa Domini, 36 ) rogare

te Deum ut quod ea communicatione in coena accepisses,

id in diabolum et Satanam convertàtur, si

sit verum. Quodnam iusiurandum gràvius esse

posset quam istud sit, devovere se diabolo Satanaè,

si sit verum quod erat verissimum ! An tu istud

negare potes? Primum qüod iuraris, deinde quod

non dixeris et calumniatus sis : testibus te quum

erit opus convincerem, et tarnen te dixisse, neque

adhuc superioribus proximis mensibus, hebdomadibus,

diebus, desiisse dicere, sed clam me, ut tu

putas, me vero non ignaro, ut experieris.

Sed neque in hac oalumnia constitit tua saevitia.

Etiam in sceleris suspicionem me tuis insi'diis

et occultis calumniis protrahere conatus es, et

me insimulas quod index fuerim conspirationis Ambosianaë,

3T ) quod ex Mesurio, s8 ) secretario aulae

Lotharingicae audiveris, Gardinalem Lotharingide

publice prolatis Uteris mejs dixisse palam, quidquid

coniurationis esset id me sibi perscripsisse. Primum

quis iste Messwrius sit ignoro: albusne sit an atér,

tu videris: ego semel apud te cum eo sum coenatus.

Si istud ex Gardinale Lotharingiae audivit et tibi

dixit, non possum reprehendere, praesertim si dixit

Cardinalis palam. Satius tarnen fuisset et honestius,

quidquid huiusmodi fuisset, de eo me monere

per literas ut meae existimationis rationem

haberem. Sed tarnen concedo istud ab ipso recte

factum fuisse. Sed si istud ex Cardinali auditum

non fuit, considéra quid de ipso debeam existimare.

Illud vero dico: Si Messwrius dixit, me Cardinali

unquam de coniuratione Ambosiana ullum verbum

35) Haec verba: ad me cucurristi, usque ad illa: negare

potes? Balduinus inseruit suae Besp. aUeri ad Calv. 1562 p.

176 (Biga 398), audacter addens: nescio cuius criminis reus,

quum tarnen praecedentia legisset.

36) Balduinus aûtor est (Biga p. 134) Hotomanum a

P. Alexandro excommunicaium fuisse ob facinus guoddam

quod non nominat. Si vera dicit, iam denuo receptum dices.

37) Hoc iam fuit maximum Sturmii gravamen, quod

toti invèctivae ansam praebuit.

38) Haagio (F. 528) Des Mazures audit. Qui etiam

coniieit Hotomanum m. Sept. 1560 quum Neracum proficisceretur

haec audivisse. Vero tarnen similius est ittum cum Masurio

verba fecisse m. Aprili 1561 quum a rege in consiliq

adsci8ceretur. Iam antea fathuiaritatem inter utrvmque intercessisse

ex iis quae hic referuntur coUiges.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!