02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

485 1561 MAI. 486

Verum tarnen moderatus fuisti per aliquot annos,

et nihil novarum rerum movisti, quanquam ea in re

magis tempore et occasione impeditus fuisti quam

aliqua tui ingenii moderatione retentus. Movebas

tarnen nonnihil quum D. Zanchum ls ) et illius eruditionem

inciperes oontemnere, et illius sermonem

diceres barbarum esse, cogitans neseio quem in

illius locum substituere, qui si erat bonus, ut certe

est, profecto nolebat alterius detriments suum stabiliri

commodum. Dicebas tarnen illud, et quod

tum non intelligebam cuiusmodi esset, nunc quorsum

pertinuerit video, ubi vidi cuiusmodi tua sint

et fuerint consilia.

Paulo ante Ambosianam stultitiam, cuius tu

exordium ex affinis tui 1S ) Uteris intellexeras, ego

non observabam, coepisti animum adiicere ad rempnblicam:

sed et apud me obtinuisti ut communes

ad regem Navarrae bonae fidei mitteremus literas, 1T )

per quondam sois hominem, ego ignoro, et scis tu

quid ei extra ordinem commiseris meo nomine, sed

tarnen etiam tuo, quandoquidem te mihi in Ulis

Uteris adiunxeras, quum antea ignotus esses régi

Navarrem totique illius aulae. Quare occasione

Germani hominis homo Gaüus occasionem accepit

insinuandi sese in regis Navarrae benevolentiam,

ut cui fugienti ex patria, ut ipse dicebas, hospitium

inveni apud aUenos, eidem aditum patefacerem redeundi

ad suos.

Eodem tempore Ambosiana coepit conspiratio, 18 )

quae tibi a tuo sororio affine iudicata fuit. In hanc

te per sororium tuum et alios internuncios insinuasti

et coepisti inteUigere mysteria. Hio vero ea mysteria

oui non patefecißti? ut videreris (waxâymyoç

esse oonsiliorum Ulorum. Unum tibi defuit, quod

aditum non haberes tibi ad ullum Germaniae principem

patefactum: qua in re usus es rursus mea

opera, quum me rogares, anne aliquam rationem

teuerem qua possis prinoipi Palatino innotescere et

commendari. Commodum tum tibi accidit quod

mihi cum Grombachio 19 ) aUquid erat negotii de quo

15) Qui a. 1558 Argentoratum vocatus fuerat, ergo biennio

ante Eotomanum. De cousis istius invidiae non constat,

in religion« sattem non quaerendae, quum uterque Calvinismum

profiterelur.

16) Infra sororium voeat. Nomen ei erat Qitü. Prévost

de S. Germain.

17) deperditas, sed quibus eum ad eapessendam rempublieam

contra Guisianos incitare voluisse videtur. (Of. N.

3095. 3117.)

18) Quam Calvinus et Beza ad m. Septembrem 1559 referunt

N. 3114. 3197 etc. Ipse tarnen Botomanus tarn m.

Martio (Epp. p. 21) de certis quibusdammoliminibus loqui

videtur, quid non bene convenu ns quae Sturmius hic de profectione

ad Palatinum habet, si guidem haec quoque ad rem

Ambosianam pertinuisse dixeris.

19) Guill. a Grumbach tune a Ouisiorum partibus stabat

et Sturmio horum consilium patefecerat principtm Lotha-

tu nosti. Quum is igitur Heidelbergae esset, eö

oontendimus, ego mea pecunia, tu oommuni Sigerii,

Brionii, ServaMeUi, 20 ) et fortassis aUqua etiam ex

parte tua: sed tarnen ego mea ut tibi adessem, et

per Grombachium aditum haberes ad ipsum principem.

Hio vide tu astutiam et fraudem tuam.

Posteaquam Grombachio auri montes ostentasses, 21 )

et prae te ferres, te tenere sensum principum evan-

' geUcorum in GalUa, ut quasi eorum viderere seoretarius

ab ilUs Heidelbergam missus.* Scis enim

quae commemorabas. Redeo igitur ad tua arcana.

Ita enim te audiverat Grombachius ine interprète, 22 )

quasi plurimum apud principes GalUae posses, quibus

tarnen eo tempore tuum nomen non erat cognitum.

Ergo duo Grombachius a principe postulavit,

ut et te audiret benigne atque olementer et se tibi

commendaret, quo efficeres id quod fore ostentabas, 28 )

quum tarnen nihil quidquam de principum intellexisses

voluntate. Quum ad prinoipem admissi essemus,

ostendebas illi scriptum AmmiraMi**) de casu

Sanquintiano, et hoc tanquam mysterium ei dabas

et per id insinuabas, te tantum posse apud principes

regni quantum et a principe et Grombachio

oredi volebas, quum tarnen — audis quid dioam?

audis? inquam — quum nulU unquam horum principum

GalUae loquutus esses. Interrogentur enim

ipsi an quisquam eorum ante facinus Ambosianum

quidquam de te aut tuo nomine audivisset. Scio

ego, et tu scis, cuiusmodi dicturi sint testimonium.

Quid igitur fit? aut quid impetras? aut quorsum

spectabat haec tua tui venditatio? Promittis

prinoipi te de omnibus rebus ipsum certiorem facturum,

relaturum regi Navarrae et prinoipi Condiano

de ipsius prinoipis benevolentia. Quid tum?

ut autem gratior tuus sit adventus, rogas ut tibi

Uteras det. Quas? in quibus scribat: Hotlomanum

quem ad me misisti audivi Ubenter, diUgenter et

magna cum voluptate? Nequaquam: in huiusmodi

enim exordio conviota fuisset tua vanitas. Quas

igitur petis Uteras? Bonae fidei credentiales, ut

tibi fides habeatur de se commemoranti. Quam tu

eras laetus quod istud tibi succedebat, ut iam regi

ringum, Ohristiani II. ex filia nepotem, pulso Friderico IL

Daniae regno praefieiendi. Quod Sturmius buic scripsit

(Schmidt 104).

20) OaUi exsules Argentorati commorantes, et coniurationia

conseii.

21) Nesciisie videtur quae inter eum et Guisianos intercedebat

ratio.

22) Si Hotomanum Uli fucum facere sciebat, cur interpretis

vices suscepit?

23)' Non sine perfidia egisse videtur erga aiteruiram

partem.

24) Fortassis antiquiorem àliquam epistolam, qua familiaritatem

suam cum viro insigni ostendere volebat. Dareste

mavüU cogitate de sehediasmate Colignii, minime Hotomanno

soli destinato.

31*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!