opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
25 1560 MART. 2G

a Lasco die 8. Ianuarii ') in hoc anno praesenti ex

hac vita emigravisse, et nos quasi orphanos in magno

moerore reliquisse, quum propter alias causas, tum

maxime propter hoc quod causam illam cum Stancaro

propter morbum continuum non finierit. Quare

hie vestra opera erit opus, ut nos contra hunc virulentum

hominem iuvetis, sed amplioribus scriptis

quam nunc per Sebastianum 2 ) fecistis, qui non credit

a vobis ilia scripta exivisse, et mirabiliter calumniatur

quasi nos vestro nomine ilia edidissemus.

Quid, inquit, illi boni viri ita breviter scriberent?

Ex nostris (quamvis etiam et nostri vix erant) duo

sunt tantum in Russia, sed non postremi nominis,

qui Stancari fautores et promotores sunt, praeter

aliquos alios papistas qui quondam etiam nostri erant,

sed adorato Satana deflexerunt et nunc se illi iterum

adiungunt, ut medium quoddam inveniant inter

nostras et papae ecclesias. Pro qua re etiam

certo scimus Vergerium 3 ) in Lithuaniam ad Palatinum

Vilnensem, qui regis nostri intimus amicus

est, per Germaniam, non Poloniam, nunc profectum

esse initio Ianuarii huius anni. Et hactenus istic

manet. Scripserat enim ille episcopus Iacobus

Uchanius ex Gedano piae memoriae D. a Lasco,

quod is Vergerius fuerit apud eum: sed non potuit

ex eo intelligere causam propter quam Vilnam

proficiscatur.

Accepimus nunc etiam literas post obitum D.

a Lasco ad eum ipsum ab episcopo Londinensi 4 )

ex Anglia scriptas, in quibus aperte contra Vergerium

invehitur, propterea quod propter ipsius varias

et astntas praxes Augustana etiam istic confessio

recepta et publicata sit, cum toto aaronismo illo vel

potius mascaronismo veteri. Non sine causa hie

bonus vir, si diis placet, non ivit per Poloniam,

ubi nostros seit et novit qui ilium iam diu monuerant,

quum haec audirent, ne cum tali legatione in

Poloniam veniret. Sed tarnen et nunc in Lithuaniam

ad eum scripserunt ne hoc faciat. Vix tarnen

puto eum pariturum sanis monitionibus. Quare et

rogo et hortor, viri fratres, ut nos precibus ad Deum

opera 6 ) ad eos quorum interest iuvetis, ut ab huiusmodi

pestibus nos Deus praeservet, videlicet Stancarianismo

et ilia alia religione quae omnem disci-

3168. 1) Scnpserat pritnum Februarii. Octavam Ianuarii

habent etiam Salig II. 631. KrasinsJci p. 110. Vita Bullingeri

in Misc. tig. II. 68. Alii aiium diem: Bertram p. 408

Calendas Jan. Idus vero: Bartels p. 71 autore Begenvoheio

et Adami Vit. p. 11. Denigue Lubieniecius rem in dubio relinquit

dieens: A. 1560 ineunte Finczoviae obiit.

2) Peehium, Lasei famulum saepius laudatum.

3) Epistolas mense Febr. ab eo Chaunae (Kowno) et

Vilnae scriptas ad Albertum ducem Borussiae, habet Sixtus

p. 542. 545 cf. 439.

4) Bonnero dimisso d. 21. Dec. successerat Edm. Grindal.

(Weber I. 2, p. 366.)

5) sic.

plinam post tergum proiioit. Monendus autem esset

inprimis illustrissimus D. Palatinus Vilnensis

publicis vestrum omnium Uteris ut in suo ducatu

conformitatem doctrinae et caeremoniarum cum Minoris

Poloniae et Russiae ecclesiis retineret et promoveret,

et Régi ut idem persuaderet, ne ex universal!

una fiant particulates ecclesiae, in uno praesertim

regno, sub uno principe. Deinde necessario

monendi etiam videntur illi, publicis etiam vestris

uteris, quicunque se partibus Stancari adiunxerunt,

ne pergant in re pessima ad malum ecclesiae et

reipublicae: praesertim hoc illi faciant quorum scripta

pro defendendo suo errore accipiunt, quemadmodum

locum quendam in Harmonia tua, clarissime D.

Calvine, item alium ex commentaries epistolae ad

Romanos D. Petri Martyris, et quendam etiam

ex commentariis D. Bullingeri. Sed maxime ex

Bucero affirmant suum errorem, propterea quod non

vivat et nesciat Be defendere ab ipsorum iniuria.

Sed vos, qui ex Dei gratia superstates adhuc estis,

defendite TOS, et nos vicissim, ab istis daemonibus.

De episcopo illo Cuiaviensi 6 ) scietis quod Dominus

multum in eo effecerit vestris illis per me

ad eum datis uteris. Nam et in comitiis regni

aperte loquutus est pro evangelio, et paulo post

Romam a pontifice Uteris citationibus * evocatus pon

ivit, imo respondit duobus libellis, quorum alter est

quasi commentarius illius citationis papalis, alter

vero provocatio et appellatio a iudicio papae ad

concilium generale Tel nationale. Hos scriptos misit

Oracoviam legato papae, ubi tunc in media peste

mansit, et paulo post mortuus pridie aut circiter

ante mortem ipsius papae Pauli IV. Eosdem misit

Regi et primariis senatoribus, et idem quod scripsit

prius publice in sua episcopali ecclesia coram

toto suo clero protestatus est. Tandem ex Ouiavia

discessit in Pomeraniam, Gedanum usque, quia istic

tutior manet inter Luteranos. Gedanum autem

est ipsius dioecesis. In Décembre autem dederat

Rex ad eum literas ex senatus consulto, quarum

haec summa erat ut vel papae reconcilietur vel

epi8Copatum relinquat. Ille vero respondit, se velle

potius extrema quaeque pati quam papae reconciliari,

quem Baalem nominat et eius ecclesiam

Sodomam: nolle igitur se dicit flectere genu

coram ipso Baale, nee velle reverti Sodomam, licet

me nondum, inquit, ita iustum sentiam, ut tunc

fuit Loth quum Sodomam non est reversus. Quantum

vero ad aliam rem, de relinquendo episcopatu,

ait se iam hac in re provoeavisse ad concilium, et

si hoc non sufficit, habere se literas regia« super

earn rem dicit, quae si aliis firmae sunt et sibi armas

futuras esse arbitrator. Hactenus rex non re-

6) Uchanshio (#.2983 et 3002). An recentiores missae

sint literae neseimus.