02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

463 BPISTOLAE 3396—3397 4S4

3396.

BEZA BULLINGBRO.

Viretus aegrotat. Valäensiwn successus mirabilis

hostium impetum repellentium. In GpMia vulgi rabies

ad extrema quaeque contra pios patranda abrepta.

Procerum varia studia.

(Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 3. — Pauoa excerpsit

Banm, Beza Tom. II. App. p. 33.)

Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero

ecclesiae Tigurinae vere fido pastori domino mihi

plurimum observando.

Tiguri.

S. Accepi libellum tuum de quo magnas tibi

gratias ago. Quod autem serius respondeo, culpa

in Lmervm nostrum reiicienda est, qui in suo reditu

nostram exspectationem prorsus fefellit. De rebus

nostris: recte omnia, Dei beneficio, si Vireti morbum

excipias, J ) cuius valde suspectus est nobis exitus.

Dignus vir est quem pii omnes Domino commandent,

quod et ipse et nos omnes a te et reliquis

collegia vehementer petimus. Vicini illi nostri 2 ) suo

more nobis quidvis minantur, securi scilicet de comitiorum

Basiliensium eventu. Nos Dei gratia non

multum istis terriculamentis movemur, quoniam in

eum speramus qui superbis résistât et suorum miseretur.

Quis fuerit fratrum Pedemontanorum status, ab

eo tempore quo victa eorum patientia ipsos coegit

extrema consilia capere, ex eo scripto 3 ) cognosces

cuius exemplum ad te mitto, brevi quidem ülo sed

vere et simpliciter totam historiam complectente, ut

opinor. Est enim ad me missa haec narratio a

fratre valde pio nec prorsus indocto, qui rebus ipsis

interfuit. Desinit historia ad paschae ferias. Ab eo

tempore 4 ) feruntur rursus duae veterânorum Hispanorum

cohortes et aliquot indigenarum militum

turmae duplici certamine ad internecionem caesae.

Expedit autem ista miracula ab omnibus cognosci,

3396.1) misera valetudine utebatur ex quo olim veneno paene

interfeetus fuerat. Commentant senaius 12. Maii eo ipso

tempore eum graviter morbo làborasse testantur, ita ut ei 50

ftoreni dati fuerint. Neque unquam vires attritas refieere po-

Mit, vel postquam Nemausum abiit.

2) Sabaudi. Basileae in comitiis d. 18. Maii çelebratis

nihil conclusum fuit et negotium in m. Augustum remissum.

3) Histoire memorable des persecutions et guerres faites

depuis l'an 1555 iusques en l'an 1561 contre le peuple appelé

Yaudois etc. imprimée dans l'Hist. des Martyrs 1619, fol. 583 ».

Historia memorabilia persequntionnm etc. gallice primnm in

lucem édita nunc a Chr. Bichardo Biturigo lat. donata. 8°.

4) Vide Thuanum T. in. éd. gall. p. 32 sq.

ut istorum impudentia in quibusvis fingendis rumoribus

et spargendis calumniis patefiat, simulque Dei

nostri gloria, sicut par est, ab omnibus pus celebretur,

et fratrum laborantium salus Deo saltern

assiduis precibus commendetur, si nulla alia ratiorïe

possunt a nobis adiuvari. Itaque rogo ut hoc, quidquid

est, aut saltern eius summam (quoniam in eo

fortassis nonnulla sunt paulo acerbius scripta) cum

amicis cordatis, ac inprimis quidem cum D. Blaurero

nostro communices.

De gallicis ecclesiis ita res habet ut memini

me iam pridem ad te scribere. Incredibilis est adversariorum

audacia et rabies. Summa in iis lenitudo

qui omnia possent si vellent. Yellent tarnen,

sed ne suis quidem extremis periculis et prodigiosa

liberatione admoniti intelligere possunt quid Deo,

patriae, ecclesiae, sibi denique et suis debeant. Interea

sic crescit opus Domini ut vix mihi sis crediturus

si singula perscripsero. Nihil aeque nos promit

atque operariorum penuria: qui si nobis superessent

vix auderent adversarii intra paucos menses comparera.

Infinitae interea turbae gliscunt omnibus locis, quas

omnino necesse est vel mox extra ordinem a Deo

compesci vel in civile bellum transire. Olassicnm

canunt monaohi passim summissi : alii ex magistratibus

mussitant, alii exardescunt in extremam rabiem,

alii palam nostris partibus favent. Immanes

caedes et inauditae crudelitatis exempla furens vulgus

passim in celeberrimis civitatibus edidit editque

quotidie, adeo ut ipsi etiam infantes in cunabulis

alicubi sint iugulati. Tantus est Satanae furor. Rursus

non desunt civitates, eaeque fréquentes et populosae,

in quibus palam et sine tumultu docetur.

Scribuntur edicta, eaque non tantum diversa, sed

etiam prorsus contraria, prout scilicet hic vel ille

Regis oonsilio praeest. Et ea rursus a quibusdam

magistratibus contemnuntur, a quibusdam recipiuntur,

prout in hanc vel illam partem inclinant. Regem

arbitramur Remis unctum 5 ) a Cardinali hac ipsa

hebdomade, contra morem maiorum et omnes regni

Francici leges, quibus prohibetur regis coronatio ante

annum aetatis 14. Putatur id factum adversariorum

fraude, qui praetexunt, nulla ratione posse istas

seditiones ooerceri nisi uncto et coronato rege, cuius

alioqui pueritia contemnatur. Sed quid captent hoc

praetextu n[e»w] non videt: quo fit ut, nisi Deus

singulare aliquod remedium adhibeat, summa omnium

rerum perturbatio toti illi regno immineat.

Begina mater in hoc unum intenta ut quoquo modo

summam rerum obtineat. Italicas omnes artes strenue

exeroet. Ex prooeribus Conestabilis cum Gui-

5) die Aseensionis Idib. Maiis non vero Idib. Iuniis ut

habet 1. Bonnet H. 398. Etiam Mem. de Condé IL 11 diem

Aseensionis indicant. Alibi legitur: Au mois de juin le Boy

fut sacré à Reims. (Hist, des choses mém. 1599, p. 132.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!