02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

21 1560 FEBRUAR. 22

3166.

STÜRMIUS CAL VINO.

In GaMia res in discrimen venisse videntur. Ergo

nihü cunctandum.

(Ex autographo Codicis Genevensis 109, fol. 161.)

A Monseigneur Monseigneur Calvin.

Si quae hue et scribuntur et nunciantur vera

sunt, Aquitania iam et Provincia et Delphinatus

sese in religionis libertatem vindicavit. Miror Neronianum

exitum non subsequi, et omnes simul non

concurrere. Hae res maxime celeritatem requirunt,

antequam sese adversarii contra parent. Omne

bellum confecerit qui Antonium confecerit: nosti

quem velim *) et quid fuerit Oiceronis consilium.

Phüippi 2 ) auxilia non puto Guisianis adfutura nisi

regina exoret. Germanici nominis praefectos ad

sese in Galliam vocarunt: Requerodianos, s ) Grombachianos,

Wimarienses. 4 ) Nos ita egimus ut nostri

futuri sint si ad arma veniatur. Otomannus et

ego proxima hebdomade Heidelbergam proficiscimur

5 ) vocati eo a Grombachio et Comité Olderiburgico:

etiam ipsorum pecunia eos oppugnabimus et

nos defendémus, si coeperint. Nimis sollicite tu et

Beza gratias agitis, quasi nos non norimus nos inter

nos. Nullas gratias maiores scio quam hoc

quod coeptum est proferre : sed celeriter, celeriter

inquam:quam citissime inquam et quam celerrime. 6 )

Yalete.

Argentor. 26. febr.

Tuus quem ex ipso argumente

et manu nosti. 7 )

3166. 1) Alterum Guisiorum puta.

2) Eispani.

3) Georgius a Beckerode dux mercenariorum non ultimo

loco clarus a. d. IV. Cal- Bec. mortuus .erat. Quod Sturmius

vel nesciebat vel quod hic dicit ad eius successorem referebat,

quisquis is fuerit.

4) Jo. Wähelmi Saxonis mercenarios.

5) eo consilio ut Grumbachio et Palatino persuadèrent

üt aperte protestantium causam amplecterentur. Hotomanus

eo tempore de coniùratione La Menaudii certior factus fuisse

creditur. Grumbachius iam a Guisiis in suas partes Conductus

fuit. (Schmidt, Sturm. 104.)

6) Num et haec ad coniuràtionem?

7) certissima est lo. Sturmii manus.

3167.

PABCHALIS ') CAL VINO.

Queritwr se a famulo dimisso calumniis apud

Genevenses infamatum esse.

(Ex autographo Cod. Paris Dupuy 102, fol. 139.)

Doctrina et pietate viro clarissimo D. Iohanni

Calvino Genevensis ecclesiae pastori ac fratri colendissimo.

Genevae.

S. P. in Domino.

Quam ego, ab eo tempore quo te primum novi,

tui nominis studiosus, nedum tui semper amantissimus

exstiterim, non pauci quum honesti tum religiosi

viri testificari possunt. Quam vero ea ipsa

Christi servatoris doctrina, quam tu multis „editis

voluminibus pioque conatu omnibus hominibus proponere

non defatigaris, mihi in imo pectore infixa

inconcussaque etiam nunc haereat, novit Dominus

cui uni hanc ipsam gratiam acceptam fero, et cuius

dono semper eandem in me futuram spero atque

confido. Licet huius veritatis testes permultos etiam

probos viros, tibi inprimis notos, de Christi ecclesia

bene meritos, erga te optime affectos, et quibus tu

vicissim omnem pietatem tribuis, afferre possem.

Quum haec igitur se ita habeant, quali quantove

dolore me putas affecerunt modo nonnullorum amicorum

literae, nec non soceri mei viva voce emissa

verba, ex quibus omnibus audivi impudentiam Roleti,

nuper famuli mei, eo usque prorupisse ut non

dubitaverit coram ipsis Dominis isfciusque civitatis

pientissimis praefectis, ac coram omnium tuorum

fratrum et comministrorum venerando coetu me

déferre, quod in tui atque doctrinae tuae odium

omnem pietatis doctrinam abnegaverim? Nihil

equidem tristius afferre poterant. Significaverant

ilü quidem paulo ante, Êoletum haec et alia huius

generis quam plurima de me in plebem magno applausu

iam sparsisse. Sed tunc visum fuit huiusmodi

nequissimi hominis calumnias facillime potuisse

dilui, si datis ad collegium nostrum adeoque ad

3167.1) Gitilio Cesare Paschali Itàlus, Institùtionem Calvini

in l. ital. vertit (Inatitutione délia Religion Christiana di Messer

Giof. Calvino in volgare tradotta per G. C. P. In Geneva

appresso Iacopo Burgese Ânt. Davodeo et Franc. Iacchi lof 7.

4.) cf. Henry III. 185, qui eundem etiam Vireti et al. opuscula

vertisse dicit. Musis etiam se dicaverat et a. 1592 a.

aet. 65 sexaginta psalmos prelo dédit, item librum Rime spiritnali

continentem et primum cantum q. d. magni carminis

epte» (Universo), historiam sacram a condito orbe adOanaaniticae

terrae expugnationem enarrantis.

2*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!