02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

42S EPISTOLAE 3872—3374 424

3373.

HOTOMANTJS BULLINGERO.

Pergü in enarrandis GaUiae rébus.

(Ex Hotomanorom Bpp. a Meelio editis p. 31.) ;

Olarissimo et spectatissimo viro D. Henrico

Bullingero pastori ecclesiae Tigurinae fidelissimo et

parenti meo magnopere observando

Zurich.

Fr. Hotomanus 6. D.

Optime pater, spero te a Stuckio nostro exemplum

accepisse scripti cuiusdam quo GaUiae nova

continebantur. ') Ex eo tempore diabolus excogitavit

stratagema insigne. Gomitia statuum, qui in

singulis civitatibus*) habiti ambitioni et tyrannidi

Semiramidis B ) sese opposuerant, reiecta sunt ad Gal.

Augusti. Et simul decretum factum ut Bex Bhemos

deducatur 4 ) inaugurandus a suo Gardinali, quum

tarnen omnibus antiquis moribus regni reges non

ante xiv annum completum inaugurari debeant. Evangelii

tarnen cursus, ut spero, non impedietur: tantus

est iam omnium ecclesiarum progressus. Regina

Navarrae omnes antecellit. 8 ) AmiraMus et Condensis

ita aperte profitentur religionem nostram, ut

quivis nostrum in nostris ecolesiis. Petieram a D.

Petro Martyre, observando patre meo, ut literas ita-

lice soriberet ad Condensent, et Amirallium, easque

mihi mitteret. Te rogo ut cum illo iterum agas et

tuas simul coniungas. Nam Condensis semper tuas

condones in symbolum gallice scriptas in manibus

habebat. Yehementer igitur a vobis peto ut mihi

hac in re gratificari velitis. —

Argentorati xii April. 1561. 6 )

3373,

GALLASIUS OALVINO.

Textoris ßiwm sibi commendatum esse dicit segue

eius curam habiturum. Addit nonnulla ad statum

ecclesiae Londinensis gertinentia. *)

8872.1) N. 3311.

2) dans les bailliages.

3) Catharinae Mediceae.

4) Cft Ep. Beeae ad BuUingerum d. d. 24. Maii.

5) N. 3376.

6) Omnino cf. Sareste, Fr. Holman d'après sa correspondance

inédite, in Bévue hist. 1876. II. 30.

8878.1) respondet ad N. 3366.

(Ex autographe» Cod. Genev. 112, fol. 194.)

A Monsr. Mons r . Despeville.

S. Appulit ante paucos dies ad nos David Textoris

communis amici nostri filius cum tuis et D.

Vireti Uteris, quibus mihi ipsum studiose commendatis.

Dabo operam ne quid ei desit et quantum in

me erit eum promovebo. Sed dubito cui potiesimum

arti adhibendus erit. Nam studia literarum diu intermisit

atque ad ea redire difficile est. Videtur

mater cupere ut potius artificio cuipiam vulgari sese

applicet. Sed id inter nostros facilius et meliore

conditione quam hic addisci potest. Tibi omnino

potius quam ipsius matri assentior, et quam commodissimum

ei fore puto, si apud nobilem quempiam

hypodidascali munere fungatur. Hanc igitur

conditionem ei quaeram, si modo sensero eum ex

animo capessere literas et cum libris in gratiam redire

Telle. Prius vero mihi assuefaciendus et paulatim

in viam reducendus erit. Itaque dabo operam

ut cum Ioanne meo se exerceat, nee temere ipsum

cuiquam alligabo. Délectant me eius mansuetudo

et docilitas, mihique multum de ipso pollicentur.

Ubi mecum aliquid didicerit, Dominus ostendet quid

ei potissimum expédiât. Qui domos aliénas hic

subeunt duris saepenumero conditionibus adstringuntur.

Et nunc ab Iccii*) expugnatione invisior

et suspectior quam unquam antea natio nostra red-

dita est.

Ecclesiae nostrae idem est status qui antea fuit,

Belgicae paulo melior. Compescuntur reliquiae Hadriani

9 ) atque in ordinem coguntur qui earn graviter

turbarunt. Ut praefracti sint ac cervicosi, suo

tarnen ipsi impetu corruent. Non frustra de Acontio

4 ) quodam ad vos scripseram qui vestro meoque

nomini quantum potest detrahit. Sed is quoque

tandem impudentiam suam prodet: multis enim

iam innotescere coepit. Utenhovius noster strenuum

se praestat, nullisque parcit laboribus ut gregem ilium

tueatur. Ut redeam ad Davidem, iube matrem

de eo securam esse. De eo enim ut de filio meo

sollicitus ero. Sollicitant me Parisienses et operam

requirunt, item Diepenses. 5 ) Queruntur enim de

maxima operariorum inopia. « Modo non destituatur

hic locus, ad omnia paratus ero. Sed prius tuum

fratrumque consilium lubens audiam. Dominus te

tuosque incolumes conservet ecclesiae suae. D. Vï-

2) Portus Itius, Calais. .

3) Haemstedii. (N. 3341. 3353.)

4) N. 3322. 3353.

5) Fuit quidem Lutetiae a. 1561 quo tempore colloquium

Possiacense habébatur; verum Londinum demum a. 1563 reli?

quit et tum Aureliam se contulit ibi ministerio funeturus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!