02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

421 1561 APIfctL. m

istam ubiquitatem defendendam divulgarint, quibus

magis magisque ineptias suas (ut ne quid gravius

dioarn) produnt. Quid Pincierus, 6 ) quid Boquims 7 )

contra responderint, iam ante, scio, accepisti. Ex

iis vero ultro citroque scriptitantium libellis plane

futurum video ut certissima tandem eruatur, emergat,

elucesoat, vinoat et triumphet Veritas. Quod

ut quam primum etiam fiat a Christo ipso, qui inconeussa

Veritas est hancque de mendacii patre omnibusque

eius filiis fortiter haotenus vindicavit, perpetuis

seriisque votis impetrare adnitamur.

In eo, mi venerande omniumque mihi longe carissime

Calvine, féliciter aeternumque vale, meque

senem iam, ut spiritus vigore et succulentia ad coelestem

vitam reiuvenescam, e Sanctis tuis et efficacibus

precationibus adiuva. Satis quidem diu, verum

non satis bene hic vixi, sed spero tarnen omnia

iuventutis simul et senectutis meae peccata mihi

propter fusum ilium pro nobis sacrum et piacularem

cruorem agni immaculati Iesu Christi facile condonatum

iri, ut eo fretus patrono et advocate cum

magna fiducia sistere me quantumvis iusti iudicis

tribunali audeam. Tibi vero sanctisque tuis in ecclesia

sua laboribus salvator Christus coelesti suo

increment*) perpetuo benedicat, teque in multos adhuc

annos corpore et spiritu incolumem et florentem

quam diutissime conserved Amen. Bene vale, meque

tui adeo amantem sancteque observantem redamare

constanter perge. Yitoduri x Aprilis 1561.

Heshusium a te pro suo merito tractatum

fac per hunc Lmerum nostrum, qui te unice

suspicit et venerat, accipiam, sod data tibi

prius pecunia.

Si omnino tibi vel nunc vel alias per otium

lioebit, scribe ad me vel paucisBimis tuam sententiam,

obsecro, quid de Iudaeis vel ferendis in Christiana

republica sentias. Favetur hic iam inde a

multis annis iudaica familia cuius plerique cives

pertaesi eiectam cuperent: sed variant interim magistratus

indicia, quorum aliqua muneribus corrupta

non ab re existimantur. Non ignoras, scio, quid

LtUherus anno 1543 acerbissime in Iudaeos scripsit,

8 ) ubi nulla ratione inter Christianos tolerandos

este, nisi in extremam forte servitutem redactos,

multis argumentis contenait, praecipue quod, prae-

6) Antidoton adv. Enthuaiastarnm cavillos et calomnias

in causa enoharistica. Accedunt Melanchthonis de eadem re

aliquot epistolae. Bas. 1561. 8. (N. 3275.)

7) cuius duo libelli hie in censum venire possunt.- Examen

libri quern D. Tilemannus Heshusius nnper seripsit de

praeaentia corporis Christi in C. D. Bas. 1561. 8. et Exegesis

dmnae atqne hnmanae xowatvbtç. Heidelb. 1561. 8.

8) Von den Inden and ihren Lägen. (Opp. Erl. XXXII.

99.) Con$itium Cabin* de Iudaeis non exstat.

terquam quod Christianorum omnium apud quos

vivant facultates irretiunt, in Christum nostrum

quotidie sint in suis precationibus blasphemi nosque

Edomitarum loco habeant, qui nostris sudoribus

ipsos in pingui suo otio indulgenter ae molliter

alere oogamur, quum contra durissime traotari deberent,

quo se non benediotum semen et Christianorum

dominos, sed divinae exsequutioni obnoxios

et omnium mortalium infelicissimos esse intelligerent.

9 ) Atque ita etiam ante hoc Lutheri scriptum

inter evangelici foederis ordines convenerat, ut artibus

alicubi rursum irrepsisse, 10 ) dissimulantibus

principibus et magistratibus, qui eis haud alitor atque

bibulis spongiis utantur, quas plenas iam subditorum

bonis ipsi rursum exprimant, idque minori

subditorum odio quam si tantam pecuniae vim ab

ipsis extorquera conarentur.

Tu igitur, mi carissime frater, cuius iudioio

plus caeterorum tribuo, fao intelligam quid hie tibi

magistratui faciendum videatur ut ne in alterutram

partem peocet etc. Commendo tibi adolescentulum

quern Lmerus etiam tibi de meliore nota commendabit,

ut si, quum forte fortuna in eum inoideris,

sancta christianaque exhortatiuncula ad pietatem et

studia quibus destinatus est exstimules, quum soient

tenacissime haerere in sinceris adhuo animis quae

ab eiusmodi summa autoritate vins perceperunt.

Quid iam praelegas, quid cures divulgandum,

quemve sacrae scripturae librum nune enarres, quid

tuarum concionum latine versarum istic vel excusum

iam denuo sit vel brevi excusum iri sperare

possim, scire abs te vehementer etiam atque etiam

aveo. Nullas tuas praelectiones in ullum prophetarum

(excipio eas quae ante triennium editae aunt

in Hoseam) haotenus vidi. Et sunt tarnen qui etiam

commentaries tuos in Esaiam exstare affirment. Quod

si ita est, et hos curabo ut Linerus noster mihi hue

adferat.

Plus quam tuissimus

Ambr. Blaurerus.

Ornatissimum eximiaque prudentia virum

D. Michaelem Bosdum Cos. vestrum mea

vice quam potes honorifice amiceque saluta

illi me officiosissime oommendans.

9) In margine addidit: Iam non suocurrit omnia ista

germanice a Lnthero esse scripta, nee memini me a qnoqnam

latinitate donata ea vidore, nt forte nunquam ipseqne legeris.

10) locus corruptu».

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!