opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
19 EPISTOLAE 3164—3167 20

accordés nostra requests vous serés cause d'un

avancement si grand qu'il nous est impossible de

l'exprimer. Nostre Dieu vous vueille mettre au

coeur ce qu'il void estre expedient pour l'augmentation

de son regne et vous soit protecteur à iamais.

A Paris ce 22. de febvrier 1560.

Voz humbles serviteurs et frères

De Flagvigny au nom de tous.

3165.

HOTOMANUS CALVINO.

Bumor est Gaïliam fere totam pro evangelio exsurgere.

Interea negotiationïbus plus minus secretis

ipse operant navat.

(Ex autographe) Cod. Gothani 405, fol. 134.)

A Monseigneur M r . Calvin.

Hotomanus S. D.

Optime pater, vix credas quae hic de Gallia

nostra narrentur. 1 ) Italus qui duos pueros Geneva

hue adduxerat etiam nos confirmabat. Aiebat enim

se ex D. MarcMone et quodam JRuffino, concionatore

ecclesiarum provincialium audisse, Aquitanos, Provinciales

et alios complures idola deiecisse. Praeterea

undique afferuntur nuncii de quadraginta

hominum millibus qui in armis esse dicuntur. Id

etiam Nicolaus quidam MoréUus 2 ) Lotharingus

Challonio rediens confirmavit: addidit etiam 150

ballistulas tormentarias nostris vendidisse. Rumor

civitatem omnem implevit. Crombachus s ) et alii

3165. 1) Languet ad Mordis. (Epp. IL 32) d. d. 31. Ian.

1560: In Gallia omnia snnt perturbatissima et scribitnr esse

impossïbile ut res din eo modo consistant. Cardinalis qnidem

dissipavit Parisiensem ecclesiam, sed ab eo tempore in aliis

loois regni plures qnam 60 institntae sunt nee posaunt Genevenses

tot ministros snppeditare quot ab ipsis petnntur, et

iam mnlti se armis defendant adv. regios ministros. Vascones

nuper repulerunt commissarios missos a Burdegalensi parlamento

ut in Lntheranos inquirerent. Idem factum est in provincia

Narbonensi non procul a Massilia. (Hist. eccî. I. 372.

375.) 2) N. 2923.

3) Guil. a Grumbaeh, feudatarius episcopi Herbipolitani,

hune (Melch. a Zobel) a. 1558 trucidaverat in quadam

Sita praedatoria excursione deprehensum, tum cum suis mereenatiis

ad Gallos transierat, sequenti in Germanium redierat,

coram comitiis Augustanis causam suam acturus, nunc Heidelbergae

commorabatur, et cum Hotomano, gui eo tempore ne-

nonnulli resciverunt: praesertim Volradi*) secretarius

de quo D. Bezae scripai. Is Gromb. cogitât

disputare quiddam cum Treverensi. 5 ) Nam ab episcopis

iam pridem pars ipsius patrimonii occupatur.

Maie praeterea vult purpurato nostro. Itaque diligenter

inquirit quid sit et omnem operam pollicetur.

A me ne verbum quidem auditum est. Sed

tarnen ab ipso petii ut, si quid purpuratus moliatur,

ne gravetur mihi indicare. Facturum se rescripsit

quarto die Martii Heidelbergae coram P. Elec. et

Oldenbwrgio, quo me et amicum tuum veterem evocat.

Secretarii Volradici fides mihi nota et spectata

est: pietate est eximia, neque est quod nobis

fides ipsius in dubium veniat. Mira mihi scripsit

de animo Crombaehi, et hoc addit, se certo scire,

si non alius sit Brutus, 6 ) hune suam operam offerre

dummodo iussu P. ahcuius et legitime fiat. Yidebo

quid dicturi sint. Diligenter omnia scribo Ill mo Elec.

cuius praesentia et autoritate duo illi de quibus

dixi monebuntur. Valde intempestive istud iter

suscipio. Sed volo audire quid afferant et si quid

dignum ab ipsis et El. accipiam vel ipse ad te advolabo,

vel nuncium mittam.

Haec scribebam quum aUatus eBt nùncius de

magno vulnere a tribus sicariis impoBito Baroni

7 ) insidentibus ipsius torqui aureo quum domo

vesperi ad coenam exiret. Te oro ut illum amicis

tuis commendes. Socrum etiam rogo ut filiae suae

diligenter scribat. Habeo gratiam pro literis aman-

tissime scriptis D. Rectori.^ Profecto magis magisque

quotidie animadverto illius animum erga nos optimum

et spero fore, imo confido, nos aliquid in hac

peregrinatione nostra 9 ) facturos. Vale, pater optime,

et salve. Ioca interpreter quae abs te nuper mihi

scripta sunt et vexandi mei causa abs te scripta

esse : tametsi subobscura sint. Iterum vale. 26.

febr. 1560.

gotiatorem agébat inter protestantes utriusgue nationis, familiaritatem

eontraxerat. (Voigt, in Baumert Tasehenb. 1847;

Bartholdt p. 237.)

4) Volrad v. Mansfeld (N. 3132, Bartholdt 120) iam

a. 1553 stipendia in Gallia meruerat, postea cum Wolfgang»

duce Bipontino a. 1569 iterum in Gaïliam dumit militem, pro

protestantibus dimicaturus. Obiit a. 1575 Argentorati.

5) Trevirensis episeopus cum Herbipolitano societatem

inierat quo tempore huic Albertus Brandeburgensis, sub quo

Grumbachms militàbat, bellum intulerat.

6) Videtur Hotomanus de Guisio brevi manu conficiendo

spem concepùse. Verum in Grumbachio erravit, qui eo tempore

iam se itti vendiderat.

7) Nomen lectu difficittimum, utplerumque Hotmaniana.

8) Sturmio.

9) Heidelbergensi cum Sturmio (vide sequentem).