02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

405 1561 MART. 400

tio, nihil item postea in me unquam fuisse quod

illam parère aut partam tueri posset: imo vero peccasse

multa et peccare quotidie quae tantam felicitatem

merito a me depellant. Bed hoc tarnen vere

tibi confirmare possum, multa de me a multis iactari

cogitata potius quam comperta. Guiusmodi

est quod nuper tibi nunciatum esse scribis: me nunc'

totum otio et securitati deditum non solum docendi

in eccclesia munus sed coetum etiam piorum declinare,

quasi turpissimam et sceleratam aliquam discessionem

a religione meditari atque adeo iam moliri

incipiam. Nam ut breviter tibi de utroque respondeam,

nulla mihi occasio fuit provinciam recusandi,

de qua mecum nullum unquam verbum facsum

est. Fuisset autem, et quidem summa, si oblata

esset: nam non de doctrina tantum agitur (ad quam

tarnen hauriendam quam fundendam aliis me aptiorem

esse sentio) sed de universa pastoris administratione,

quae longe aliam animi magnitudinem,

aliam peritiam, verum et, ut uno verbo absolvam,

aliam omnino facultatem desiderat quam praestare

possim. Quod autem maximo meo dolore et, ut

credo, non minore detrimento communes piorum

coetus non frequentem, multipliées sunt causae. Inprimis

raro ad urbem accedo nee anno vertente

amplius quam très quatuorve menses in ea commorari

soleo. Ubi post navatam operam iis quibus

fidem meam obstrinxi, studia domestica recolo in

iisque abditus quod reliquum est diei consumo. Non

est autem haec idonea nee etiam praecipua causa

quae me a coetibus abducit: sed quod cogitem non

diu illos occultos haberi posse si illis intéressera.

Earn enim esse festinationem multorum ut, si me'

eemel'illicconspexerint, nomen meum sint confestim

Tulgaturi. Qua occasione hostes religionis nullam

meliorem desiderent, neque ut puto promptiorem

ad ciendas turbas et saevitiam exercendam, ac denique

dissipandos sanctissimos illos coetus, quos

multum, ut mihi videtur, refert durare, interea

dum pietas in animis fidelium coalescere et corroborari

doctrina possit. Caeterum ne sit mihi fraudi

tanquam terra conditum servavisse id quidquid est

talenti quod Dominus apud me deposuit ut foenus

inde genitum ad gloriam eius conferatur. Nos in

ea faruilia in quam sum receptus conventum liberorum,

famulorum et praeterea vicinorum, si qui

eint qui haec desiderant, frequenter habemus, in

quo post prece8 recitatas ex catechismo aliquid ex

8criptura sumimus cuius coeptam semel interpretationem

more in ecclesia usitato non ante intermittimus

quam ad finem perducta fuerit.

En habes breviter explicatam vitae meae rationem.

Nee quidquam ad haec addendum esse existimamus,

nisi quidam nuper mihi obvius narrasset,

gravem mihi invidiam in ecclesiis ex eo conflatam

esse quod nonnulli tecum (ut fit) de religione

disserentes me ancipitis suae et bipartitae fidei autorem

atque patronum superioribus diebus adduxerint.

Quibus ne ullam fidem habeas obtestor te

per misericordiam Dei. Nam singulari eius beneficio

hoc mihi donatum ut nihil eorum sit mihi dubium

aut aliis dissimulare velim quae purae Christi

ecclesiae receperunt. Quod quaeso esto tibi fidei

et conscientiae meae scriptum testimonium, quo illorum

ora, si fieri potest, comprimantur qui me

tanta infamia aspergunt. Equidem hoc tibi coram

Deo testificari possum, me illam tantum doctrinam

sequi, ac iis cum quibus versor tradere, quam ex

verbo Dei et fideli eius interpretatione sum multo

iam usu et assidua lectione utcunque consequutus.

Âc futurum confido ut me nunquam Dominus ulla

tentatione ab hac sententia dimoveri aut discedere

patiatur. Fatcor ex mea cunctatione et obscura ac

umbratili vita aliquam his maledictis speciem dari

posse, et multo adhuc maiorem èx lijç Sttktaç a qua

me ipsum liberare nequeo. Spes tarnen nondum

me destituit fore aliquando ut post longas et acres

cogitationum conflictationes Dominus mei misertus

laetum et optatum tandem huius certaminis exitum

mihi praebeat. Quod ut fiat indesinenter ilium

orabo. Et simul ut te ab illo morbo, quo quum

ad me scriberes vehementer laborabas, percuratum

ecclesiae suae diu incolumem servet. Nam ut taceam

doctrinam et alia animi ornamenta, quibus

longe omnibus antecellis et vix ilia carere potest,

tua certe autoritate (meo iudicio) iis temporibus non

potest. Cura itaque ut valeas. Lutetiae idibus Martii.

, Tui studio8issimu8

Iohannes Acanthius.

3362.

WIESAMERÜS BULLINGERO.

Queritur de Westphalo et lUyrico. Cupit habere

indicetn ad Calvini Institutionem quo ea facilius studiis

inserviat.

(Ex autographo Arch. Turio. Plut. VI. Vol. Ill, fol. 1611.)

3361. 1) Quo tempore colloquium Possiacense celebrabatur

Acanthius palam evangelium professus est (cf. Beeae Ep. ad

Calvinum d. d. 12. Sept. 1561 et Haag VII. 37; denique Calvini

ipsius ad Acanthium d. d. 24. Sept.) Haec nostra igitur

antea scripta fuit, et quidem, ut videtur, respondet ad aliquam

Calvini in qua hie ilium de eius tergiversalione amice reprehehderat.

26*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!