02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

399 EPISTOLAE 3358—3359 400

grätiam concilia vit? Quia zelum et dieendi vim,

verborum et sensuum dispositionem orationisqae nervös

et energiam subministravit? Quia eo tempore;

postquam féliciter a Lugduno abscessi, quo per de- 1

cem continuos menses omnia fervebant odiis, minis,

caedibus et sanguinolentis furiosisque persequutionibus,

ad intrépide asserendam veritatem et ad omnia

generis subeunda pericula animos suggessit? Quis

mihi pro concione docenti et disserenti de singulis

reeonditisque sacrae soripturae mysteriis coniunctam

cam fide dexteritatem in enucleanda riteque et caste

seoanda veritate contulit? Unde mihi tale tantumque

fidei robur accidit ut adversus omnia Satanae

tela et machinas clandestinaque coniuratorum homimim

praeiudicia tanquam arx insuperabilis invictus

perstarem? Quis me novissimis hisce Satanae desperantis

ictibus expositum indemnem servavit? Annon

in clypeo et invincibili fidei umbone atque in

verbi divini gladio omnis mea armorum panoplia

constitit? Ànnon insigni patientia armatus quidquid

afflictionum iniuriarum probrorum et obtrectationum

adversum me eiaculatum est sustinui et repuli?

Annon ex privatis meis periculis et afflictionibus

stiperati8 insigne tolerantiae et patientiae exemplar

confirmationisque fidei argumentum habent omnes

quotquot me norant fidèles? Annon (ne quid ornamenti

mea in domo deesset) omnes pii et Christi

asseclae ex meae uxoris piae et christianae mulieris

constantia (quae coram supremae Burgundiaci

ducatus curiae delegato consule acrique verbi Dei

oppugnatore veritatem evangelii ex carcere, etiam

cum certo vitae suae periculo, priusquam haec Alcedonia

redirent, intrépide et diserte asseruit) insigne

fidei speculum habont, quod et assidue contemplentur

et ad imitationem sibi proponant? Oerte

is omnium supremus et omnipotens, Deus, qui interdum

sua consilia supra omnia cunctorum hominum

iudicia ad effectum proferre solet, haec insignia

in me trophaea erexit, tum ut me adversus calumniatorum

morsus suo patrocinio dcfenderet, tum

ut fidelis mini8terii mei munus in omnium piorum

ooulis illustraret expoliret et probatum redderet.

Haec enim omnia, quae de me ipso commemoro,

non eo tendunt ut mininam laudis portionem

in me transferre et derivare velim. Absit enim

a me taie tamque elatum supercilium et honoris divini

sacrilegium. Sed ex professo hanc meam integritatem

omnibusque conspicuam in illustrando

enucleandoque evangelio Christi sinceritatem, infractam

in subeundis laboribus et omne genus periculis

pro Christo constantiam et promptam in publice

docendo privatimque monendo consolando ao

omni ex parte aedificando alacritatem praedico, ut

ex bonae conscientiae testimonio et ipsius rei, quae

omnium oculis exposita est, evidentia absolutum totiuB

operis encomium patri luminum tribuatur,

sicque omnibus clarum fiat, nihil quum in me talibus

ornamentis dignum (quemadmodum ingenue

et fateor et agnosco) comperiri possit, hoc totum

divinae esse misericordiae et donationis, quod ad

8pargendum Christi evangelium illique ecclesiam

acquirendam a Deo summo rerum omnium creatore

et moderatore vocatus vel suscitatus fuerim.

Quae quum ita se habeant et citra omnem

controversiam perspicua sint, neo desit cum externo

oculorum experimento interius conscientiae

testimonium, primo adversus omnes tentationum

impetus, quibus varie meam fidem enervare et sic

inceptum cursum vel abrumpere vel remorari nititur

Satan, sancta animi elatione asserere non dubito,

eos omnes mire et horribiliter fascinates esse,

occultoque sed tamen iusto Dei iudicio ab impuro

spiritu agitari quicunque functioni meae vel detrahunt,

vel oblique earn calumniantur, vel palam

probris effictis eandem insectari non desinunt.

Deinde saepissime Deum ipsum, unicae meae fiduciae

et omnis spei asylum, humiliter adoro, qui

technas Satanae et impiorum mendacia ita contrario

eventu detexerit, ut deinceps nihil quod sit a

pio et vere christiano homine alienum de me suspicari

possitis: sed potius ex adverso pro vestro

candore me iam pridem omni cum diligentia et fide

in flavescente messe Domini vobiscum unanimiter

cooperantem amplecti et sollicite fovere debeatis.

Quae res sicuti mihi incredibilom voluptatem etiam

diu exoptatam animi tranquillitatem pariet, ita vicissim

vestrum Studium in prorogando regno Christi

clarius et certius reddet, quando publice notum erit,

per vos non stare quominus evangelicum hoc negotium,

quod Deo impulsore féliciter sum auspicatuBj

constanter urgeam et peragam, Spartamque quam

nactus sum pro industria exornem. Sicque multum

emolumenti ecclesiae Christi accedet quando pro

comperto habebunt omnes, mutuum inter nos esse

et vigere doctrinae et animorum assensum. Etsi

enim quicunque vel me norunt, vel meam fidelitatem

et diligentiam in spargenda evangelii veritate

audierunt, non solum bene de me et sentiunt et honorifice

loquuntur, sed etiam ex animo Deum precantur

ut inceptum in me opus perficiat, nonnunquam

tamen exoriuntur quidam erronés vel clancularii

susurrones qui, quum sinceritatem mordere

non possint, ut ministerii mei autoritatem élèvent

et labefactent, subinde ingerere soient, me non legitime

vocatum et concordiae vinculo male cum vöbis

coniunctum esse. Qua in re quum impudentis-

8ime mentiri eos constet, volui hoc scripto vobis

testatum facere, mihi aedificationem ecclesiae tarn

cordi esse ut quidquid remorae ex hac occasione

emergere possit et tarn privatae quam publicae utilitati

obstaculo esse, studiose mea opera et quibusvis

modis tolleretur. Quod ut faciam sancteDeum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!