02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

395 EPISTOLAE 3356—3358 396

habeo- Interim te rogo, observandissime domine

mi, at me huiusmodi cucullatis procellis obsessnm

tuis precibus apnd D. Deum iuves, ac tuis consiliis

fidelissimis atque amantissimis, quum tibi videbitur

ad opus officiumque stimules. Yereor admodum ne

tanta nobis summa D. Dei nostri benignitate oblata

libertas in otium ae effraenatam licentiam convertatnr,

ut passim hoc iam moliri videntur homines.

Taletudinem tuam cures, ac earn ipsam Dominus

noster Iesus Christus tamdiu ecclesiae suae conservet

integram quamdiu Iesaiae prophetae ao servo

conservavit. Lauduno tertio nonas Martii 1561.

Tui amatissimus ac observandissimus 8 )

discipulus et servus

Fran. Cher.»)

3357,

BEZA STURMIO.

Mittit ei plura Dialogorum suorum exemplaria

et simul varia nova de Galliae rebus tradit.

(Ex apographo Sturmii quod Landgravio Hassiae misit, in Archivis

Casaellanis adservato. Insoriptio non adest.)

Mitto ad te, ornatissime vir, duo nostrorum

Dialogorum 1 ) exemplaria. Quatuor enim alia quae

simul accipies cupio D. Zancho, D. Hotomano, D.

Holbraco et D. Gmrado 2 ) distribui. Ea si tibi licebit

inspicere, gratum mihi feceris si libère me admonueris

quid potissimum in iis reprehendendum

pûtes.

De rebus nostris. Fergimus nostro more, Dei

beneficio. Inter Sabaudum et Arctopolitanos, Friburgenses,

Yallenses, convenit ut Basileae causam

suam agant die Aprilis 12, coram aliorum cantonum

legatis, sed ea conditione ut nulli cogantur

eorum decreto stare. 3 ) Inter ipsos autem Helvetios

nondum prorsus convenit, nee puto fore ut conveniant

nisi iniquis conditionibus. Interea Sdbaudus

Pedemontanas ecclesias inaudita crudelitate vexat.

In Gallia video omnia ad civile bellum tendere, nisi

Dominus alia ratione compescat adversariorum auda-

2) sic-

3) Legimus: Cherpont, coli. ep. 2V. 3389, Idib. Maiis

1561 scripta. Bonnet II. 407. 464. Lièvre, Prot, du Poitou

I. 93.

8857.1) N. 3323 not. 14.

2) Hüberto.

3) Vide infra Rügen et Blaureri «pp. â. d. 8. et

10. Aprilis.

ciam. Itaque reote feceris si pergas, ut ooepisti,

Varranum*) nostris principibus conciliare. Gravissiinum

quidem est eius peccatum, fateor. Sed quum

nihil tarnen admiserit nisi eo inetu qui in virum

etiam constantem cadat, aliquid ooncedendum est

iis angustiis in quibus tum versabatur. Denique,

si non illius, at certe habenda est tot ecolesiarum

ratio quas constat eius autoritate niti. Est igitur

libère admonendus et increpandus, sed simul tarnen

confirmandus potius quam deserendus.

Ecclesiae omnes Pictavii convenient hao hebdomade,

5 ) ut de iis délibèrent quae Calendis Maii in

causa religionis coram regni statibus suo nomine

proponant. Coibunt autem ipsi status seorsim per

singulas regni provincias die huius menais xx.

Hino certum est magnos motus orituros. Guisiani

sunt extra aulam: ideirco fortassis ut tutius inter se

consilium capiant. Neque enim obscurum est eos

multa moliri cum principibus sacerdotum, quae utinam

Dominus detegat et dissîpet.

Varanni frater coram Parisiensi senatu capitis

causam dicit, 6 ) sed in libera custodia et ea conditioDe

ut post causae cognitionem res omnis ad

principes et homotimos 7 ) referatur qui sententiam

ferant. Itaque bene speramus de iudicii exitu, nisi

adversariorum audacia et desperatio prius erumpat

et incautos opprimât. Nam vix credas quanta sit

eorum socordia, qui millies etiam admoniti tarnen

expergisci nolunt. Tenentur praeterea captivi nonnulli

ob eandem causam, quorum innocentiam utinam

Dominus tueatur. Qui religionis causa in vinculis

erant dimittuntur quidem, sed addita exceptione

ut si volent perseverare in vera religione exsilio

mulctentur. Huic exceptioni certum est Varranum

non consermisse, qui nunc etiam aperte a

Regina dissidot, sed aliud tarnen nihil potuit a

nostris impetrari. Itaque vides vanam non esse

nostram de civilibus dissidiis coniecturam. Utinam

Dominus quoquo modo suos recipiat, et tantamhostium

rabiem compescat. Bene vale, vir ornatissime

et mihi plurimum observande. Genevae 7. Martii.

Tuus Beza.

Mitto etiam ad te ex Galvini nostri voluntate

aliquot versiculos, ut noris me omnibus modis desipere.

9 )

4) Navarrenum.

5) Synodum nationalem Pictaviensem auspicatae sunt

ecclesiae gallicae a. d. VI. Idus Martias.

6) Cf. N. 3348. 3365.

7) les Pairs.

8) Sequitur in hoc apographo carmen ülud quod tibi

supra exlUbuimus sub N. 3294.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!