02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

387 EPISTOLA 3352 388

idem exegisse. Quumque illi fere de libro omnia

enarrassem, tandem dixit: minime sibi fore molestum

reverentiam tuam ex ore meo reddere certiorem:

attamen voluit ut idem ego facerem, ut qui ipse

librum régi in manus tradidissem, maiestatem eius

paucis affatus, responsumque accepissem.

De quibus omnibus R. T. certiorem sic facio.

Anno superiore 13. die Iunii, ubi clarissima ac generosa

Domina mater orientalis Phrisiae comitum

de captivitate filiorum in Suetia cognovisset, missis

ad Suetiae regem legatis plenius captivitatis causam

cognoscere cupiens, ac pro liberatione filiorum regem

Gustavum multis modis sollicitât. Interea censet

ilia ut si filii carissimi bumano solatio omni destitua

inter gentem incognitam cuiusque* linguae

prorsus imperiti, verbi tarnen ministerio illis prospectum

esset utpote solatio divino restituti patientais

crucem indignam ferrent, me ministrorum verbi

indignissimum una cum Guilelmo Gnapheo, 8 ) viro

tarn docto quam pio, nomine fortassis R. T. bene

noto eo mittit. Recta igitur quam potuimus céleri

cursu in Suetiam tendimus. Quo quum pervenissemus

6. Iulii Holmiam, regni Suetiae metropolim,

ingredimur. Invenimus hie regem cum liberis suis

omnibus praesentem, nee non orientalis Phrisiae

comitem Edzardum, 4 ) qui liberiore captivitate habebatur

quam frater suus natu minimus Ioannes.

Proximis tunc ante diebus Gustavus rex omnes

regni sui ordines convocaverat inaugurandi filii

sui Erici s ) causa, qui hoc tempore designates est

rex Suetiae, atque hie Ericus tarn magno apparatu

in Angliam profecturus erat" contrahendi causa cum

eius regni regina, quod faxint superi ut succédât

féliciter et bene. 6 offerremque ipsi Gustavo regi seniori. Huius sequutus

ego consilium regem iuniorem Ericum patrocinio

cuiusdum Germani nobilis viri Simonis Waiden

accedendi copia mihi facta est 14. Iulii die,

quum praeter huno Walderum nemo tunc ei adesset.

Paucis eum fortassis in hanc verborum formam latine

sum alloquutus: Serenissime potentissimeque

Domine Rex, etsi me vix satis dignum iudicem qui

in conspectum tuum in hoc triclinio regio prodeam,

homoperegrinus captivorumque comitum famulus:

) Interea ego occasionem quaerebam

commode offerendi libri tui: et hic praedicti

Gnaphei usus sum propter senectutem autoritatemque

consilio. Qui suasit ut alterum exemplar speciosius

compactum novo regi, cuius praemissa epistola

mentionem ut plurimum facit, eo quod parente esset

doctior, darem, alterum vero ut curarem compingi

ea qua id arte diligentiaque hie fieri posset (nondum

enim compactum mecum tuli istud, quum propter

temporis penuriam Emdae compingi non potuit)

3) Eagensis fuit, gymnasii Elbingensis deinde Regiomontani

rector, ubi propter liberiorem suatn theologiam instigante

Staphylo excovtmunicatus est. Postea a Laseo commendatus

Emdenam venu et Nordenam ubi a. 1568 obiit consults mutiere

functus. (Stuffken, het leven v. G. G. Amst. 1858.)

4) Anna comitissa Frisiae orientalis duos habuit filios,

Edzardum qui Gustavi Wasae filiam Catharinam duxit et

matri successif, tunc vero in Suetia captious erat, et Ioannem

gui cum altera regis filia Sophia in stupro deprehensus tv-

5) Ericus undecim annis natus Idibus Ian. 1544 rest

ereatus et patris successor designatus est.

6) Haec vana fuisse consilia non est quod moneamus.

7 )

facile namque iudicare potui id mihi indecorum

esse, nisi me animi tui candor vere regius, amor

deinde benevolentiaque erga doctos, praesertim verbi

divini ministros recréassent animumque addidissent,

turn quoque propter quam compareo causam honestissimam

et munus vix auro aestimandum. Proinde

spero Celsitudinem tùam aequissimo laturam animo

si quid praeter consuetum in aulis regum morem

omisero seu fecero. Ac oro subnixe ut munus eruditissimi

et inter huius temporis mortales omnes

doctissimi viri Ioannis Calvini quod offero placide

accipere tua Celsitudo velit et autori datorique in

omni vita favere eumque Celsitudini tuae commondatum

semper habere digneris. Hie osculato libro

regi Erico in manus tradidi. Quo accepta respondet

ille: Pergratum est quod offers, domine pastor,

etiamsi Calvinwm non noverim. 8 ) Multa tarnen de

illo mihi retulit fratris mei Çaroli paedagogus Ioannes

Herbovillanus, ac gaudeo me nunc demum nactum

occasionem virum plenius cognoscendi, et hunc

laborem eius suo tempore recompensabo fideliter.

Verum tibi gratias ago. Quumque teneretur desiderio

legendi libri cum illo de quo dixi Waldero ad

mensam consedit, epistolam operi praefixam cum

delectu * legit. Interea ego triclinium exiens regem

et Walderum solos reliqui. Haud diu post parato

iam altero exemplari aditum ad seniorem regem

Gustavum mihi impetravit generosissimus dominus

meus Phrisiae comes Esardus, quern rex etsi fratris

nomine captivum teneret ut plurimum tarnen quasi

filii loco amabat. Hunc obambulantem ad portam

regiae domus suae cum praedicto magistratu meo

vocatus aggredior. Honoris exhibitione facta in

haec fere verba loquor lingua germanica: Illustrissime

potentissimeque Rex, princeps ac domine clementissime,

ex quo ego ea qua teneor generosis

Phrisiae comitibus obedientia observantiaque me

hue in ampli8simi regni tui partes conferre recepissem,

forte Embdam e Sabaudia allatus erat liber

magni nominis viri Ioannis Calvini, regiae tuae

7) reliqua til addere velis ipso tacente, vel poiius fUum

sermonis prae nimia modestia amittente.

8) Praeceptor principis, Dion. Beureus, Calvinistno eius

favorem conciliaverat. Idem etiam eoniugii angliei promotor

prae caeteris fuerat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!