02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

381 1561 FEBRUAR. 382

petiistis, ut quoad eius fieri potuit unanimi conseneui,

sicut recte monetis, studeamus.

Gaeterum de rebus nostris: pergunt hostes nobis

minari et nos, Dei gratia, pergimus sperare futurum

ut Deus superbo résistât. Ferunt Ducis Sabaudiae

praësidia quae in Valle Angroniana collocarat,

a Yaldensibus provinoialium yicinorum copiis

adiutis ad internecionem caesa. 4 ) Sed de re tarnen

non plane nobis constat. In Gallia dilatas est statuum

conventus ad Calendas Maii. 5 ) Ibi eperamus

fore nt libère proponatur ecolesiarum causa. Lothar

ringus Gardinalis ab aula discessit fortassis ut ad

futuram synodum se comparet. 6 )

Galliae ecclesiae incredibili studio promorentur.

Vetuit Rex ne quis propter religionem ullas excitet

contentiones, quod pontificios valde urit. 7 ) Iussit

quoque sed privatis ad singula regni subsellia uteris,

ut qui religionis causa sunt capti sine ulla mora

liberi omnes absque ulla abiuratione dimittantur et

iam plerisque locis vacui sunt carceres. 8 ) Sed tarnen

non desunt qui récusent parère, 9 ) quoniam publicae

non sunt literae et authentico magno, quod vocant,

sigillo obsignatae. Sed speramus futurum ut tandem

et isti regio mandate pareant.

Haec tantum habui in praesenti quae ad te

soriberem si hoc unum addidero Principis videlicet

Condaei, qui est Navarri regis frater, et tanquam

Ambosiani tumultus autor accusatur, negotium esse

Parisien8i senatui commissum. 10 ) Tenentur etiam

alii aliquot nobiles 1 ') captivi ob eandem causam. Utinam

Dominus eorum innocentiam tueatur quos rogamus

etiam atque etiam ut vestris precibus dignemini

Deo commendare. Quod superest, fratres ac

symmystas, imprimis D. Bullingerum et D. Märtyrern,

rogo ut omnis huius ecclesiae nomine salutes.

Dominus Iesus te servet cum tuis fratribus et ves-

4) Cf. N. 3309. — Eist, des Martyrs f. 594 v. De la

Place éd. Buchonp. 133. De Thou l. 21. III. 22.

5) Status générales, quos vocabant, ad Cal. Matas convoeati

JPontosiam demum a. d. x. Cal. Sept. ap. S. Germanum

congregati sunt.

6) Memos se contulit, quorum archiepiseopus erat, seil

ut edicto regio de praelatis in sua dioecesi sedere iiissis obtemperaret-

Ibi etiam per quadragesimam concionatus est-

7) Edicto prid. Cal. Febr. facto (Mém. deCondé II. 2.)

8) Literis a. d. V. Cal. Febr. datis (ib. II. 268. Hist,

etcl. I. 814).

9) Cf. N. 3338. Vide quoque Ep. Begis ad Parlamentum

Paris, d. d. postrid. Id. Febr. in Mém. d. Condé II. 269.

10) Quae causa usque pendebat, et demum a. d. 111.

Id. Mart, urgente Navarreno a consilio privato dbsoïutus est

et in sua iura restitutus, a parlamento vero Id. luniis {de

ïa Place p. 120. 129. Popelinière fol. 243.)

11) Erant M Bobertus de la Haye qui Parlamento a

consiliis fuerat, Condaei socrus D. de Boye, D. de Cany qui

una c Condaeo a Parlamento absolut* sunt, et Franc, de

Vendôme (le Vidante de Chartres) qui in carcere obiit. Vide

quos modo laudavimus autores.

tris Sanctis laboribus magis ac magis benedicat.

Vale. Genevae 27. Februarii.

Tuus Beza.

Scripsi ex collegarum mandate

3349.

GRATAROLUS CALVINO.

Paschàlem notât, inimicorum Calvini amicum,

nempe Curionis et CastéUionis. Wissemburgii lïbrum

de eucharistia laudat, Vwetum valetudinarium plangit.

(Ex autographo Cod. Genev. 196, fol. 101.)

Doctissimo et optimo Genevensis ecclesiae pastori

D. Ioanni Galvino amico et maiori suo colendissimo.

Genevae.

S. P. Quum te, optime frater, amem si quis

alius, et merito plurimum observem, non possum

non interdum monere de his quae certissime noverim

ac tuam praestantiam non latere cupiam. Non

diu est me intellexisse quemadmodum iam pridem

lulius ille Caesar Paschalis, ') qui tuis commendatitiis

literis et favore hic utcunque receptus est,

scripserit ad te (quo se nimirum aliqua ex parte

gratum ostenderet) se amicorum tuorum amicum et

inimicorum inimicum futurum: quod etsi in speciem

fortasse aliquando praestiterit, egregie tarnen re ipsa

mentitus est quum semper saltern ex quo hue venit,

tuorum inimicorum intimus amicus fuerit, nempe

Stéllionis 2 ) ac Curionis, 3 ) ut nunc alios omittam,

nec dubito ipsum esse eiusdem in religione sententiae.

Iam dudum aggressus est Bibliorum sacrorum

ver8ionem in italicam linguam, *) sola utens Castalionis

versione: quumque nec alphabetum ebraeum

aut graecum sciât, neque admodum latinus sit, iactat

tarnen se ebraismos declaraturum etc. Tuam vero

Institutionem etsi verterit, paucis tarnen Italis eius

loquendi modum et versionem probari audio. Nam

ego nunquam legi, quum latina mihi abunde satisfaciàt.

De hoc fastuoso animalculo satis.

3349.1) N. 3167. De eius fide evangélica Baylius et Gerde

sius lacent.

2) Sic invidiose notât Castellionem.

zS.Cf. N. 3341. **

4) De tali versione unquam édita hisloria tacet.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!