02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

379 EPI8T0LAE 3347—3349 380

pistae, ubi aedificium viderint inter ipBa principia

labascere, ferocius insultent. Stabunt tarnen et

constanter in cursu sanctae militiae pergent quicunque

vivas in Christo radices egerint.

Qnomodo apud vos contaminata sit doctrina

de uno Deo et tribus in una eius essentia personis

nescimuB, nisi quod nobis displicuit Georgium Brandatam,

3 ) hominem perversis deliriis 4 ) imbutum, nimis

comiter a quibusdam 5 ) exceptum fuisse, qui

tarnen pleno ore affirmant se alienissimos esse ab

eius erroribus. Quum igitur impias omnes et perversas

opiniones, olim ab orthodoxis patribus damnatas,

nobiscum ingenue detestentur et nostrae confessioni

subscribant, non est nostrae aequitatis quidquam

de ipsis gravius stàtuere nisi re melius comporta.

Porro fides nostra testatior est toti mundo,

quam ut in nos cadat ulla sinistra suspicio quae

nos alienis vitiis in vol vat.

In secundo eapite controverso, ignosces si abs

te dissentire nos cogit Veritas, quemadmodum ex

responso nostro clarius intelliges. Quo magis rogandus

nobis es, ne te immodico Stancari fervore

et impetu abripi sinas. 6 ) Si puro et sincero zelo

veram doctrinam strenue assereret, laude digna esset

magnanimitas. Ignosceremus etiam libenter,

quamvis modum excederet in certamine rite iusteque

suscepto: sed quia ambitio, quae eum ad pugnam

impulit, multas secum trahit malos comités,

tuae prudentiae erit cavere ne turbarum autori sis

in ecclesia scindenda adiutor, tuae etiam pietatis

Studium, quod male exercendis factionibus impenditur,

7 ) conferre ad hos tumultus pacandos. Quod

tunc demum fiet si omnes acquiesçant in veritate cognita,

neque alii aliis tanquam victores insultent, aut

tanquam hominum suflragiis adiuti insolescant.

Haec pro tua humanitate, excellentissime vir,

in bonam partem accipies, quia liberius agendum

censuimus quum in Uteris tuis oblique nos perstringas,

ac si famae nostrae et autoritati plus iusto addicti

essemus. Nos quidem interpretamur, non aliud

tibi esse propositum quam causam quae videtur

bona tuo patrocinio iuvare. Sed videmus quid verba

contineant et quorsum tendant. Quae ubi propius

expenderis, tuo iudicio aestimandum relinquimus

quorsum sententiam nostram sciscitari libuerit.

Yale, praestantissime et observande domine. Patrem

Domini nostri Jesu Christi unici nostri mediatoris

precamur ne opus féliciter in Polonia inchoatum

3) sic God. 107a. Recentiores emendant.

4) desideriis apogr.

5) into ab ipso Sadsivilio, cut Noater nuper Comm. in

Acta dicaverat. (Salig EL 643; Heberle in Tub. ZS. 1840,

p. 161.)

6) quern ipse Stadnicius kûmanissime apud se exceperat-

7) plures coda, praebent: impeditur quod falsum.

dissipari, convelli, et demum everti Satanae artibus

sinat, ut te protegat, gubernet, spiritu prudentiae

et fortitudinis ac donis suis indies looupletet. 4. Oalendas

Martii 1561.

3348.

BEZA GUALTERO.

Certiorem eum facit de rebus nuperrime in Gallia

gestis, praemisso Genevensium iudicio de Stancari aliorumque

Italorum per Pohniam haereticis conatibus,

et Valdensium victoriam de copiis Sàbaudicis célébrât.

(Ex autographe» Arch. Turic. Epp. ad Gualth. I. 52. Simler

Vol. 99. — Baum, App. II. 28.)

Quamvis et nos multis et variis negotiis distringeremur

quum nobis redditae sunt Stancari literae

1 ) cum magno librorum fasce, nee sperare ausimus

nostrum hunc laborem magnopere profuturum,

tarnen ne quem videri possimus contempsisse atque

adeo ut quis sit nostrarum ecclesiarum consensus

magis ac magis intelligatur, non piguittotammolestiam

hanc devorare. Scripsimus igitur pauois quae Bit nostra

opinio de hac controversia, i. e. prius nostrum,

scriptum qnod nuper editum est 2 ) iterum confirmavimus,

utinam, vel qui Stancarum fovent ineipiant agnoscere

quid monstri alant, vel ipse potius ad modestiam

flecti posait, quod quidem vix ab eo impetrabitur,

qui omnes ita prae se despiciat ut pietatis

aut timoris Dei ne mica quidem in eo appareat.

Sed Dominus ista quoque proculdubio suo tempore

compescet. Aspergunt fratres Polonos gravissimae

haereseos nota, quasi videlicet très deos constituant

et nobis certe dolet illos nonnullam huic suspicioni

occasionem praebuisse, excepto atque etiam in seniorum

numerum allecto Georgio Blandrata impurissimae

doctrinae homine. Sed tarnen absit huic

delationi fidem adhibeamus. Itaque de hac aecusatione

ne scribendum quidem fratribus putavimus,

ne novis controversiis occasionem praeberemus.

Scripsimus autem ad Stancarum et D. Stanislaum 9 )

literas quam modestissimae fieri potuit, sicut etiam

in toto nostro responso conati sumus earn moderationem

servare quae ad sarciendam in veritate concordiam

maxime nobis visa est aecommodata. Mittimus

quoque ad vos nostri responsi exemplar, sicut

3348.1) N. 3288.

2) Alludit ad ep. Genevensium ad Polonos N: 3211.

3) Stadnicium, qüas modo legisti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!