02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

15 EPISTOLAE 3161—3164 " 16

Statum Galliae, 2 ) partim quia valde turbulentus

est, partim quia lugubris et calamitosus, vix

attingere audeo. Scivisti, ut opinor, Regem, quia

audierat bonam partem senatus Parisiensis ad fratres

nostros mitius tractandos propensam esse, impulsu

Oardinalis venisse in curiam ac sententias

rogas8e. Quum censerent quidam non tarn atrociter

saeviendum, neque tarnen causam probari sibi

ostenderent: unus libère et cordate patrocinium

causae suscepit, neque dubitavit Regis excandescentiae

se opponere. Res Henrico indigna visa est,

suo conspectu non percelli consiliarios. Itaque se

extremo impetu proripiens, ilium iussit in arcem

trahi. Sex horis postea in carcerem alii sex conieoti,

qui tarnen moderatores 3 ) fuerant, imo dissimulatione

prodiderant salutis doctrinam. Quidam

honore sunt privati: aliis mulcta imposita: unus

tenetur. Hie vero in quern Rex exarserat, nuper

exustus fuit. 4 ) Virum modis omnibus egregium

fuisse hostes quoque praedicant. Pollebat singulari

iuris scientia, ingenio et iudicio. Rarae erat probitatis.

Alias eius virtutes commendabat eius humanitas.

Nepos erat cancellarii a Burgo : 5 ) et fratres

eum invitum traxerant ad gradum ilium, quum

privatae vitae esset cupidior. Viri reverentia et

dignitas iudioes tenuit diu suspensos. Coacti tandem

sunt imperio Oardinalis supplicio addicere.

Quum sententia crudelis pronunciata esset, ut vivus

cremaretur, prostratus in terram egit Deo gratias,

qui tanto eum honore dignatus esset, ut pro defensione

aeternae veritatis mortem oppeteret. Quatuor

horis hilari vultu mortem exspectavit. Ubi ad locum

supplicii ventum est, quanquam eum quadringenti

satellites circumdabant, fuerunt tamen qui observarent,

eum sponte ac si dormitum iret, togam

et tunicam exuere. Sed quia laqueum collo iniecerat

carnifex, admonuit non opus esse, quia lento

igni erat ex more ustulandus. Respondit carnifex,

aliud sibi esse mandatum, ut eum strangulando

cruciatum minueret. lam ultimam precationem fuderat:

iterum tamen in genua prooumbens gratias

Deo egit. lam sesquimensis elapsus est ab eius

morte. 6 ) Plures deinde fuerunt exusti. 7 ) In sin-

2) Narrationem altius repetit quum diu non scripsisset.

3) moderatiores?

4) Quae omnia supra alia occasione sigillatim exposùimus.

Cf. Mém. de Oondé I. 263. Mortem A. du Bourg alii

ad 21. alii ad 23. Dec. referunt. Cf. La Place p. 23. La

Planche 236. Bruslart p. 8. Mém. de Oondé II. 262. Martyrs

f. 520.

5) qui fuit sub Francisco I. Annas natus Rigomagi

(Riom) obiit a. aet. 33. ( Thuan. I. 23.)

6) Ergo haec ep. scripta est paulo post Nonas

Februarias.

7) de la Planche p. 236.- Apres du Bourg furent menés

à la mort et bruslés: André Coiffier en la ville de Damp-

gula momenta varii nobis ingeruntur terrores. 8 )

Utinam ex his documentas probe discamus, quid

sit vita hominis super terram : ego praesertim, cuius

torpor non potest satis expergefieri. Yale.

3162.

OALYINUS DANIELI.

Füius eius Genevam cum patrueh reliquit. De

eius futuris studiis serio dirigendis consüia.

(Exstat in Ood. Bern. 450, fol. 131 ex quo textum nostrum

sumimus: praeterea bis in Cod. Bern. 141, fol. 49 et 55. Simlerus

habet Vol. 96. Ediderunt Sinnerus in Oatal. Bibl.

Bern. III. 245 Hagen, Daniel, et post eum P. De Felice,

étude sur D. p. 42. Versio angl. IV. 89.)

Filius *) patruelem quo iussisti sequutus est.

Adulescenti8 ingenium .ne sua agilitate hue et illuc

feratur, opus fraeho habere prudenter iudicas, *)

praesertim vero ut se contineat in uno studii genere,

deinde ut solidae eruditioni se addicat potius quam

ambitiöse circumagatur, ex singulis artibus aliquid

leviter gustando. Pollet acumine, satis féliciter institutus

est. Modo immodicus fervor, commune aetatis

vitium, corrigatur bonam frugem producet,

quod fore certo confido, quia et modestiam prae se

fert et breve tempus aliquid maturitatis iam sponte

attulit. Si iuri civili eum cupis serio incumbere,

stimulandus erit, quia alioqui non admodum propensus

est. Aurei Septem et solidi viginti quos

a me acceperat, numerati sunt. Puduit certe, quum

pridem in aere tuo aim, 3 ) recipere. Nee vero, si

paulo essem locupletior, passus fuissem vel assem

unum mihi reddi, sed persuadeas tibi velim, me

et tuum esse et quantulumque habeo semper tibi ac

tuis fore paratum. Tantum quod saepius facere in

martin, Jean Isabeau menuisier de Bar pris et execute à Tours,

et Jean Judet à Paris, le tout par arrest du parlement de

Paris. 8) Rachat VI. 318: Les Genevois reoevoient de temps

en temps des avis de quelque complot qu'on faisoit pour les

envahir. Il y avoit de la gendarmerie dans le Lyonnais et

aux environs. Le 10. Janvier il passa à Berne un capitaine

d'Unterwald nommé Henri Wirtz, avec un lieutenant et plusieurs

soldats, habillés en pèlerins. On apprit qu'ils seroient

suivis de plusieurs autres, et on sonpçonna qu'ils avoient des

intelligences avec le duc de Savoie. Les Bernois en donnèrent

avis aux Genevois dès le lendemain.

3162. 1) Cf. N. 3089. 3138.

2) indicas Sinner.

3) An ex eo tempore quo cum Daniele Aureliae et

Parisiis versabatur ?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!