opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
365 1561 EEBRUAR. 366

Gnathones in Anglia persentiscere, quam parum

profait illorum adulatio et invidia. Qui ut aliis

nocerent superstitionem répugnante conscientia invexerunt,

religionem violarent, 8 ) tandemque in odium

bonorum omnium iustoDei iudicio incurrerunt: adeo

ut nullus novitatis zelus, nulla pietatis exempla,

nulla denique pessimorum hominum supplicia uUibi

compareant. Impie tas, superbia, avaritia, luxus,

omnes ut plurimum occupant et passim omnibus in

locis grassantur. Porro sentiunt quern promoverunt

et in coelos usque extulerunt femineae gubernationis

fructum. Dominus pro sua infinita misericordia

iram suam, quam sumus commeriti et procuramus

quotidie, procul a nobis avertat.

Whittingamo 4 ) nostro, cui silentium ob libertatem

loquendi impositum fuit, linguam relaxarunt,

idque absque ulla conditione, quam nullam voluerit

admittere. Cum nostris qui apud vos fuerunt durius

agitur. Sed nostrae probationis tempus est:

aequum namque videri debet ut aliquam crucis portionem

sustineamus, qui tarn longa conscientiarum

tranquillitate vobiscum ter quaterque beatis in

vestra beata civitateDei fruebamur. Cuius memoria

omnem mibi molestiam non levât modo sed aufert

penitus.

Frater noster Iohannes Knoxaeus, scio, ad te

scribet: 5 ) itaque de eo prolixius agere supervacaneum

iudico. Uxore sua piissima privatus, 6 ) ipse

non satis validus corpore, animo tarnen robustus,

laboribus nunquam cedit. Tempestivus erat illius

in Scotiam adventus, et non minus necessaria nunc

praesentia : cui precor annorum numerum in patriae

suae commodum et ecclesiae progressum augeri. Est

etiam alius Iohannes Wollocus, 7 ) diligens minister

et strennus veritatis propugnator. Iuvenes praeterea

nonnulli bonae spei manum operae admovent.

Sed istis commemorandis finem imponam atque

hunc iuvenem D. Iacobum Kyrkcaldy, 8 ) nobili Scotorum

genere prognatum, Teligionis studiosissimum

et optimis moribus praeditum tuae pietati commendo

3) lege: violarunt.

4) Knoxi successori ap. Genevenses et acerrimo calvir

nismi propugnatori.

5) literae ipsae non exstant. Calvmi rèsponsum infra

leges ad 23. Aprilis.

6) Obiit ilia sub finem anni 1560. Nomen ei erat Marjory

Bowis, iUustri genere natae Bervicensi. Quam patre

diu obloquente tandem -a. 1553 duxerat. Ex ea suscepit duos

liberos Genevae natos. A. 1564 alteram uxorem duxit Margaretam

Stewart viri nobüis Lord Ochiltree filiam (WOrie, I.

89. 115, II. 19. 109).

7) Tel potius WiRocJc, Joannes, olim Franciscanus, ex

eomitati* Ayr, ob religionem m Anglia in rincula coniectus,

postea duds Suffolciae .loannae Graiae patris capeUanus,

sub Maria profugus, Emdenae medicinam exercuit. Knoxi

amicus nunc Edinburgi aliisque in locis concionabatur.

8) fortasse cognatum Guilelmt Kircaldy of Grange qui

sub prorege Murrayo Castelli Edmburgensis gubernator fuit.

simulque obseoro et obtestor ut illi de hospite bono

ac fideli, quocum permaneat, prospicias, sive ex

ministris, sive ex praelectoribus, quos scio eius familiaritatis

nunquam poenitebit. Nominabam illi

D. Danionem •) et D. JBaesa inter caeteros quibuscum

se* optime fore non dubito. Sed tuo iudicio

acquiescet per omnia, et pro omnibus quae accepturus

sit* satisfaciet.

Ministros omnes quaeso ut meo nomine salutes,

poti8simum D. Viretum et D. Farellum. Omnibus

autem, tibi vero potissimum totique senatui vestro

me quoad vixero debitorem contestor. Deus opt.

max. te tuosque omnes in ecclesiae solatium quam

diutissime conservet. S. Andre. 13. Februarii anno

Dni 1561. E Scotia.

Tui stndiosissimus

Christophorus Goodmanus.

3341.

GALLASIUS CALVINO.

Uxorem iam accersit et grattas agit de officiis ei

hueusque Genevae praestitis. Alexander ad meliorem

sensutn se convertisse videtur. Beïgica ecclesia malis

dementis purgata est.

(Ex autographo Cod. Gêner. 112, fol. 192.)

A Mons r . Mons r . Despeville.

S. Nunc tandem accersendae uxoris *) facultas

datur. Mittitur a collegio nostro hic diaconus, ut

earn âdducat cum liberis, omniaque iis necessaria

curet. Is prae aliis delectus est quod et lubens hoc

iter susceperit et olim apud nos moratus sit viasque

omnes probe teneat. Quae tarnen ei tutior futura

sit quum adhuc ignoret, nee satis per se forsitan

perspiciat, ut ei signifiées aut significandum cures,

caeterisque in rebus consib'o ipsum tuo iuves, ego

maiorem in modum abs te peto. Quod hactenus

uxori liberisque meis adfuistis, immensas vobis omnibus

gratias ago: ideoque paucioribus verbis idem

po8tulo quod satis vestra sponte erga me meosque

omnes propensi sitis. Statueram duos e liberis meis

illic apud vos ad persequenda literarum studia relinquere,

si mihi ad suppeditandos snmptus satis

9) alias Franc. Bourgoing.

3841.1) Cf. N. 3257.3276. Mentio fit eius et Kberonm profectionis

in Comment. Senatus ad a. d. ill. Non, Apr. 1561.