opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
363 EPI8T0LAE 3339—3341 364

cuisset D. de Saulo, s ) ex caritate me arguebat quod «

nunquam scripsissem ad vos de statu huius anglicae

ecclesiae, nee etiam de causa et modo mei recessus

ex Antverpia, 4 ) quod mihi vestra tota eoclesia vitio

dabat: nee id immerito quidem. At certo scio me

fusissime scripsisse et de huius et de,- illius' statu,

de causis ac modis mei recessus, primum per quondam

Italum procerae altitudinis, qui vocabatur, ni

fallor, Angelo Venetiano. Tum demum per alium

qui excidit memoria, nisi sit D. Bertmus. Nam sat

scio per ilium scripsisse me: nescio autem num ad

te. Tum denique per unum habitatorem Genevae

qui vocatur Antonius Pregeat. Sed ille rescripsit

mihi combussisse se literas, quum transiret per media

tyrannorum pericula. Ipse enim cum altero

quodam negotiatore transscripserant literas manu

omnium senior urn ecclesiae Antwerpiensis subsignatas.

Egopraeterea sentii* voces osorum meorum ad

aures usque tuas et aliorum Dei ministrorum sonuisse.

Verum ego vos tarn sinceros omnes existimo,

ut non porrexeritis illis nisi alteram aurium, alteram

servantes alteri parti integram, cuius veritatem,

etiamsi ego tacuero, tempus revelabit, spero. Turn

etiam ego operam dedi ut ne ad vos veniam immunis

boni atque indubitati testimonii multorum fide

dignorum. Novit etenim amplitudo tua sortem piorum

ita comparatam esse, praesertim verbi Dei

praeconum, ut ' subiaciant * hominum inaledicentiis.

Talisque erit nostra merces ab hominibus. Sed

multo aliam a Deo exspectamus. Per alios quoque

scripsi quorum nunc non memini. Sed credo eos

itidem timuisse tyrannos. Ignoscat maledicis nostris

Deus opt. max. qui recte inter me et illos iudicabit.

Sit et pax Dei cum spiritu tuo. Amen.

Scribebat Londini 12. Februarii 1561

Tuus ex animo qui supra

Ebrardus Heracleus.

3340.

GOODMANUS») CALVINO.

Commended ei iuvenem Scotum Genevae studiis

operam daturum, et hac occasione nonnulla de statu

rerum in sua patria tradit, summatim quidem, inter

alia de Whittinghamo et Knoxo.

(Ex autographo Ood. Genev. 113, fol. 48.)

Eruditionis et pietatis eximiae viro domino suo colendissimo

D. Io. Calvino ecclesiae Genevensis fidelissimo

pastori.

Ignosce mihi, colendissime praeceptor, si quum

multa scribenda nunc forent tarn paucis utor. Nam

sola excusatio tarn diuturni silenti paucis contenta

non esset, nee status rerum nostrarum narratio laconismum

pateretur. Quibus ut par esset exponendi8

neque otium nunc datur neque negotium sustinet,

quemadmodum ab isto qui haec tibi laturus sit

plenius cognosces. Non me excuso quod tanto temporis

intervallo nullas prorsus ad te (cui non ego

solum sed tota Anglia tantopere debet) literas dedi.

Solum hoc abs tua humanitate impetrare contendo,

ne ulla beneficiorum istic acceptorum oblivione factum

pûtes (sic enim me ipsum vita hac indignissimum

iudicarem) neve quod ulla unquam demerit

prompta voluntas huic officio praestando, modo vel

internunciorum opportunitas, vel locorum, in quibus

ut plurimum versatus fui, commoditas votis respondissent.

Res nostrae variae multaeque sunt, de quibus

audire (si daretur) non esset prorsus iniucundum.

Sed omnia huius honestissimi pariterque pii iuvenis

narrationi refero, ut ab eo, quum visum fuerit et

vacaverit, audias. Est enim apud vos mansurus

doctrinae et verae pietatis adipiscendae gratia, qui

et hic spectator et actor tragoediae 8 ) ut plurimum

interfuit. Quo nemo rei initium, progressum vel

finem, quern nunc Dei dementia nacta sit, melius

aut verius exponet. Ab eo quoque religionis formam,

continuationis spem, ministrorum penuriam,

caeteraque impedimenta et hostes cognosces: in

quibus evitandis malis consilium tuum tempestivum

ac saluberrimum desideratur, ne quod divina dementia

partum sit nostra socordia merito amittamus.

Quod ad me attinet, est quod Deo gratias ingentes

agam, cuius beneficio bonorum animi in me

propensi sunt, nee est cur aliqua in re conqueror. *

Tantum in hac ministrorum paucitate exspecto donee

omnia quoad religionem melius disponantur et stabiliantur:

postea reversurus in patriam meam, si

Deo videbitur. Nam nunc, ut audio, incipiunt nostri

3) idem GaUasius.

4) unde mutti profugi Londinum vénérant.

3340.1) Fuerat olim cum collega Knoxo v. d. m. in coetu 2) Jlludere videtur ad eertamma quae Scotiam turba-

Anglorum Genevensi; a. 1559 m patriam rediit sed regmam runt usque ad copiarum galiicarum et anglicarum discessum

offender ab scripto ap. Crispinum impresso: How superior et reformationis promulgationem, edito libro Book of discipline

powers ought to be obeyed 1558, et urgente Knoxo anno se- m primo convenu* eccîesiarum scoticarum (20. Bec. 1560)

quenti m Scotiam se recepit ubi miriisterio functus est m S. sancitae. Begma Maria demum d. 19. Aug. 1561 in Scotia

Andrews (WCrie, Knox. Ed. 3, Edinb. 1814. II. 138. 328). appulit.