02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

357 1561 FEBRUAR. 358

certo scio oblatas esse Regime. Sunt enim qui omnem

culpam excitatae seditionis in ipsos dérivent.

Scribit praeterea de responsione sua Hesshusio data,

cuius exemplum misit, sed unicum modo. Addit

quaedam de fratribus Polonis, qui certe admodum

sunt morosi et nobis molesti. Tot enim subinde

quaestiones proponunt quot vix multi dissolvere

possint. Et nonnunquam nodum quaerunt in scirpo.

Tot et toties iam scripsi ego ut plane sim fessus.

Intelligo D. Calvinum delassatum porro nihil eis

respondere velle. Et certe si integri eis libri scribantur

nullus tarnen adhuc finis petendi copiosiora

cernitur.

Literas Besäe oro ut remittas mature, quo aliis

quoque meis communicare possim. Vides haec omnia

cum iis congruere quae nuper mittebat Hotomannus.

3 )

In Pedemontio regione ducis Sabaudiae multa

prodigia nuper visa sunt: coelum ardere, ut in his

quibusdam regionibus, cometae très, sanguine pluit,

hasta ignea visa, terrae motus omnes terruit, veluti

quadrigarum strepitus auditus, alia in aliis locis

etc. Haec admonent ut erigamus capita nostra:

appropinquat redemptio nostra. Vale. Ora pro me

Dominum. Accepi literas tuas. Neque opus erat

tarn operosa et prolixa gratiarum actione. Tiguri

9. Februarii. Cras Neocomi convenient legati Bernatum

et Sabaudiae. 4 )

Salvus sit Matthias. Communicate

ei res Galliae.

3337.

GRINDALLUS OALVINO.

Bullingerus.

Laudes Gallasii, item evangelii progressas in

Anglia et Scotia praedicat. Nuncio papae cum buUa

indictionis aditum non patuisse refert.

3) N. 3311.

4) Buchat VI. 38: Il y eut une journée à Fribonrg le

8. Janvier entre les députés de Berne, de Fribourg et du

Valais, pour se communiquer le dessein on l'on étoit de garder

on de rendre au duc de Savoie les terres qui a voient appartenu

à ses pères et ce que l'un pouvait attendre de l'antre

en cas de guerre. La conférence ne tourna pas à la satisfaction

des Bernois. Le 10. Février il y en eut une nouvelle à

Nenchâtel entre les députés du duc et de Berne, mais on n'y termina

rien. Les agents de Savoie persistèrent à redemander

tous les pays qu'on avoit pris à leur prince et les Bernois à

(Er autographo Ood. Goth. 404, fol. 713.)

Fidelissimo Ohristi ministro ae fratri in Domino

carissimo D. Ioanni Oalvino.

Genevae.

S. D. Multum pietati tuae caeterisque tuis collegia,

clarissime vir idemque frater in Domino carissime,

ob destinatum ad nos D. Nicol. GàUasium 1 )

debemus. Cuius eximia pietas dootrina ac prudentia

non solum ecclesiam cui praeest optime ecclesiasticae

disciplinae fundamentis iactis pacificavit,

quum prius fuisset satis inquiéta, verum etiam mihi

nostrisque ecclesiis magno usui hactenus fuit, et in

posterum, uti spero, futurus est. Hoc unum dolet,

eum non tarn bona esse apud nos conditione, si

Stipendium spectetur, quam eius virtutes promerentur.

Sed spero temporis progressu hoc corrigi posse.

Evangelii Ohristi negotium apud nos progressus non

poenitendos facit. In Scotiae etiam regno idem fit,

summa iam apud illos pace constituta, ac maximis

belli terroribus morte iuvenis regis Francisci sublatis.

Accepimus nuper bullae pontificiae exemplar

de indictione concilii oecumenici Tridenti celebrandi.

2 ) Nuncio papae iam dudum a nostris iniunctum

est ne cum mandatis pontificiis terram Anglicam

attingeret. Si Gaesaris aut regis Philippi

nomine haberet quod ageret, patere illi ingressüm,

modo bullam illam suam inanissimam post se relinqueret.

Sparsi sunt etiam apud nos rumores 3 ) de

colloquio habendo quodam inter Helveticas vestrasque

ecclesia8 et Saxonicas caeterasque eius confessionis,

ut de re eucharistica conciliatio aliqua iniri

possit: quae si citra veritatis iacturam obtineri posait

summum esset ecclesiae bonum. Nam si qui

evangelium profitemur idem sentiremus, idque secundum

Iesum Christum, omnia larvata papae concilia

facile contemneremus. Vos, quia propinqui

estis, omnia melius ac certius novistis, tum quid

papa moliatur, tum quid animi habeant principes

et respublicae evangelium profitentes, de quibus si

nos certiores feceritis gratissimum erit. Nostra regina,

quantum hactenus cognoscere potui, nullos

legatos eo missura est, nisi caeteri reges, principes

ac status evangelici idem faciant. Salutes, quaeso,

meo nomine D. Theod. Besam (cum quo aîiquam

familiaritatem Argentinae oontraxi), caeterosque

ne pas vouloir qu'on cassât les traités passés. Les premiers

proposèrent ensuite de prendre pour arbitres les roi de France

et d'Espagne et les cinq cantons zélés. Les Bernois déclinèrent.

Tandem novus conventus ad d. 18. Maii indiettts est.-

3387.1) Cf. Gallasii ep. N. 3322.

2) a. d. 111. Cal. Dec. datae.

3) vani.

23»

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!