02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

353 1561 FEBRUAR. 354

3334.

RESPONSIO PRINOIPUM AD LEGATOS

PONTIFICIOS.

{Ed. Bezae Q-enev. p. 285, Laus. 568, Hanov. p. 638, Chouet

p. 390, Amat p. 178. ' Cf. annott. ad praeced.)

Reverendi viri. Illustrissimi sacri Romani Imperii

Electores et Principes, Illustrissimorum Electorum

et Prinoipum legati ao consiliarii, ad örationem

vestram, qua Pontificis Romani mandata Celsitudinibus

ipsorum exposuistis, hoe responsi vobis

dari iusserunt. Non dubitare se quin multi omnium

gentium in toto orbe terrarum viri docti, sapientes

et pii iamdudum meliorem ecclesiae statum optarint

et nunc quoque anxia ad Deum vota faciant, ut

tandem doctrinae puritas restituatur, et tetri in eccleßiam

abusus invecti pia emendatione tollantur.

Quod ipsum Pontificibus Romanis in sua iurisdictione

praecipue curae esse debet, qui ecclesiae titulum

tarn longo annorum spatio magnifiée sibi arrogarunt.

Verum quibus ipsi potissimum rebus semper

occupati fuerint, nimirum regni cupiditate, regnisque

committendis et superstitionibus in ecclesia

cumulandis magis quam illustrandae gloriae Dei,

sanandisque ecclesiae morbis, obscurum bonis omnibus

non est, et multos pontificio nomini addictos

viros sapientes fateri necesse est. Mirantur autem

Illustrissimi Electores ac Principes, reliquorumque

legati, qua vel opinione persuasus vel spe fretus

Pius Papa missa hac legatione Oelsitudinibus suis

concilii indictionem obtrudere eosque Tridentum

vocare ausus fuerit. Neque enim Pontificem et vos

ignorare quam religionem Status Augustanae confessionis

amplectantur, quibusque de causis ecclesias

suas iuxta sinceram evangelii doctrinam repurgare,

et se ab eo coetu, qui oppressa doctrinae coelestis

veritate suam potius quam Christi gloriam quaerit,

seiungere coacti sunt. Sic igitur Pontificem ac vos

statuere Illustrissimi Principes volunt: non agnoscere

se Romanae sedis autoritatem, certisque divini

ac humani iuris indubitatis testimoniis Oelsitudinibus

suis per8uasum esse, concilii indicendi ius Pontificem

Romanum non habere. Iudicis enim officio

fungi, et controversias dirimere eum a quo dissensiones

et distractiones in ecclesia ortae sunt, quique

manifestam veritatem crudeliter oppugnat, fas non

esse, et humana dictât ratio, nee non divini humanique

iuris scripta testantur. Iniüste etiam oratione

vestra sese taxari Illustrissimi Principes affirmant,

quod nullam fidei certitudinem habeant, sed tot nunc

sint evangelia quot doctores. Exstat enim non solum

de omnibus fidei articulis perspicua ipsorum

Oonfessio Imperatori Oarolo V. Augustae anno 30.

«xhibita : verum etiam varus hactenus editis scriptis '

Galvini opera. Vol. XVIII.

coelestis doctrinae Veritas illustrata ac propagata

est. Quibus autem erroribus Romana nunc ecclesia

imbuta, quamque tetris abusibus et superstitionibus

vera evangelii doctrina oppressa sit, ut ethnicae

quam christianae religioni similior esse videatur,

universi orbis terrarum querelae testantur. Quumque

non errore lapsi nee temeritate, curiositate aut

pravis oupiditatibus, sed severissimo Dei mandate,

quo praeeipitur idola fugienda esse, impulsi Germaniae

Principes discesserint a Romana ecclesia, constanter

in ea sententia perseveraturi, nullas sibi a

Romano Pontifice leges praescribi patientur. Nullius

enim autoritatem vèl iurisdictionem, quam Imperatoris

sui Perdinandi Oaesaris agnoseunt: cuius

legatis, quam ipsi de concilio oecumenico ac generali

celebrando spem ac sententiam habeant, coram

hic expo8uerunt. Quod vero ad vos attinet, ita vobis

omnino persuadeatis, Celsitudines ipsorum, nisi

Pontificiae legationis munus obiissetis, omnia ipsorum

clementiae et benevolentiae studia et obsequia

vobis ex clarissimis Venetorum familiis ortis praestituros

fuisse, tum quod erga amplissimam Venetorum

Rempublicam animo affecti sunt benevolo,

tum vero etiam quod vos ob generis nobilitatem,

doctrinae ac sapientiae laudem favore suo dignos

esse ipsi profitentur. l )

3335.

OLEYIANUS BEZAE.

Comes ab Erbach autor ei est ut scriptum de

coena prelo negetur. Argentorati pro tempore commoratur,

Sturmii famüiaritate usus, uxoris ducendae

causa.

(Ex antographo Cod. Goth. 405, fol. 324. Inscriptio desiderata.)

Gratia et pax a Deo patre per Iesum Christum

filium suum sit semper tecum, pater carissime!

Exemplum scripti de coena Domini ') exhibui

Comiti ab Erpach, qui etiam literarum earn partem.

3334.1) Besponsum datum esse postridie Nonas tradunt historici

plurimi.

3335.1) Se dialogis contra Heshusium hie loqui nequit quippe

qui tarn prodiissent. Sénebier, Hist. litt, de Genève I. 191 et

Haag II. 277 recensent ad h. annum: Perspicuam explic. de

C. D. Gen. 1561. 8. lam a. 1559 ediderat Be C. D. plenum

et persp. tractalionem, simili ut vides titulo ornatam. Fortasse

tarnen ilia priore loco laudata nova quaedam elucubratio trat-

23

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!