02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

349 1561 IANUAR. 35a

8. Postquam diu frustra exspectavimus an se

quispiam tabellarius offerret, visum est literas habere

paratas quae prima quaque occasione mitterentur.

Prolixe tibi narravit Beza totum Galliae statum.

a ) Spes nobis indies crescit, quia et Navarrus

plus audet 8 ) quam initio et feritas Reginae matris

mitigatur. Etsi autem suspecta est bonis eius simulatio,

quia saepius iam astute blandiendo fefellit,

liberalitas tarnen quae necessitate exprimitur aliquid

serii effectua videtur tractura. Si praestiterit quod

pollicita est, brevi longe lateque propagabitur ecclesia.

Saltern interea se confirmât Navarri et Connestabüis

potentia et autoritas: Guisianae domus opes

paulatim atteruntur. Sed mihi crede, unus est inter

proceres Posidoniits qui se cordate gerat. Alii

Tel palam adversantur, vel insidiose bonos lassant

inanibus blanditiis, vel frigidi sunt et ignavi. Hostium

tarnen maior copia.

Chartas Polonicas tibi remitto. 4 ) Bina 5 ) nuncius

retulit fuisse, quum discederet, fratribus in

animo aliquem data opera mittere qui responsum

acciperet, placuit eo usque differre. Quanquam ne

tunc quidem scribendi forte erit voluntas. Nam ut

eorum ineptiis magis indulgeam vix adducor. Proxima

aestate breviter responderamus 6 ) quod ad

Stanearum spectat. Cur sententiam nostram non

probant nescio: forte quia suppresserunt scriptum

nostrum. Censui nuper edendum. 7 ) Interea Georgium

Brandatam 8 ) sonet 9 ) Lismaninus, quem et a

Lasco, dum vivebat, habuit in delitiis, et Graeculus 10 )

idem non minus de Brandata laborat, quam si tota

pietas periclitetur, nisi me extemplo homini impio

reconciliet. Puduit etiam quum legerem, ut domesticis

rebus Ioannis a Lasco consuleret creatam 1J )

fuisse synodum. Haec scilicet iusta causa cur in

rebus confusis ecclesiae deserantur a pastoribus, et

suscipiatur longa, molesta et magnorum sumptuum

expeditio. Yaleant igitur boni viri qui praepostere

satagendo sibi et aliis minime utilia negotia facessunt.

Quinque aureos solares quos abs te mutuo

acceperat nuncius mihi persolvit, quos his uteris

adiunxi. Gratiam tibi non vulgarem habeo quod

non defueris hominis inopiae-

Vicinus noster 12 tionem in nos facturum, simul ac se illi commoverint.

Sali imposuit vectigal quod pretium duplicat,

triticum advehi non patitur, severe autem vetat ne

aven am molant miseri agricolae quibus non alius

cibus suppetit. Ita, dum ad nos terrendos speciem

belli futuri ostentat, suos inedia conficit. Nee tarnen

in urbe trepidatur, quamvis stemus in procinctu,

quia Dei praesidio confiai in maximis periculis

bene tarnen speramus.

Refutationen! Heshusii

) non dissimulât se mox irrup-

13 ) dum vacabit percurres.

Alteram adiunget Beea ,4 ) prae qua meras

blanditias, quidquid hic est amarulentiae, fuisse

dices. Vale, ornatissime vir et ex animo venerande

frâter, cum D. Petro, D. GruaUhero genero tuo, Wolphio

et reliquis symmystis.

Dum nuncium exspectat epistola, ecce repentinam

ex Gallia salutem. ,s ) Conqueritur rex de

consilii sententia, quum de turbis et seditionibus inquireret,

se comperisse hanc urbem omnium esse

scaturiginem : minaciter denunciat, nisi protinus

revocet a toto regno senatus noster quicunque ad

docendum profecti sunt, hostiliter se vindicaturum.

Respondit senatus, quod verum erat, neminem suo

iu8su vel etiam scitu profectum esse. Vocati sumus.

Ingenue fateri non dubitavimus, puram evangelii

doctrinam qui ubique spargerent fuisse hortationibus

nostris impulsos, sed immerito seditionum

quae exortae sunt culpam in nos transscribi: quas

summo studio conati sumus compescere et quum

emegerent sedare. Si nos audire sustineat, paratos

ad satisfactionem esse: forte eos reiieere et inauditos

damnare qui ad purgandam innocentiam ultro

se offerunt, iniquum erit. Anxie tamen exspectamus

quid décernant.

Laetiora vobis fama: tandem adversarios flexos

esse, ut iure causa transigatur. 16 ) Speramus illi *

motu composito mansuetiorem fore vicinum, 17 ) qui

adhuc formidabiles flammas evomere dicitur. Iterum

vale, clarissime vir et integerrime frater. Geneväe

Calendis Februarii 1561.

Nunquam memini tantum tempus elapsum esse

quo ad vos nemo hinc commearet. Itaque morae

taedio coactus sum legatum rogare ut fascipulum

hune reddendum tibi curaret.

2) Non exstat.

3) Cf. N. 3311 unde et sequentia illustrantur.

4) N. 3309.

5) »n hoe vocabulo lotet error.

6) N. 3208 et seqq.

7) Opp. Tom. IX. 345. cf. Prolegg. p. xxxv.

8) sic quoque infra N. 3347 quod ergo non librario

tribuendum.

9) coniicimus legendum esse: fovet. Cf. N. 3209.

10) Lismaninus Corcyranus.

11) lege: coaotam. — De re ipsa vitae Lasci scriptores

tacent.

12) Dux Sabaudiae Emmanuel Philibertus.

Tuus Ioannes Calvinus.

13) Opp. Tom. IX. 457 sqq. Prolegg. p. xlij.

14) Abstersio oalnmniarnm qnibus aspersa est ecol. Gen.

a Til. Heshnsio. Gen. 1561. 8. inJBesae Tract, theol. I. 312 ss.

15) Sic codex. Posita interpunctione mederi potuimus,

omnia enim uno tendre scripta sunt. Salutem, seil. Bex nobis

diät {N. 3324).

16) Loquitur de negotio Glaronensium quod tamen minime

compositum erat et usque ad a. 1564 protractum est indies

magis exaeerbatis animis, et Quinquepagicis nihil concedere

volentibus. (Buchat V. 379.)

17) Sàbaudum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!