02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

341 1561 IANCAR. ' 342

A Monsieur Monsieur Despeville.

S. Scripseram ad Macarium nostrum paulo ante

eius obitum ut inquireret ex D. Marchwne et senioribus

eoclesiae Italicae quisnam èsset Tridentinus

quidam Acontius, 1 ) qui se inter ipsos aliquamdiu

degisse dioit. Quod enim noyarum opinionum fautorem

se praebeat, veritus sum ne ex eorum numéro

esset qui illic ecclesiam Italicam turbarunt. Et sane

mihi non parum adfuit Dominus quod id suspicans

ipsum non protinus in coetum nostrum admittendum

duxerim. Nihil resoripsit Macarius, nee scivi an ei

literae meae redditae fuissent. Yerum Acontius ipse

satis postea sese suo indicio prodidit. Addidit enim

se palam causae Hadriani Samstedii, 2 ) in qua veluti

patronus subtilior et acutior 3 ) caeteris videri

voluit. Vanis enim et sophisticis argumentis tueri

conatus est quod Hadrianus temere et fere nullo

praetextu asserebat. Quum detegerentur fallaciae

atque etiam convincerentur, sibi iniuriam fieri dicebat

quod sophista vocaretur, ac se scriptis probaturum

ea quae tunc negata fuerant minatus est.

Scriptum protulit, mihique exhibuit, ut me scilioet

respondendo oocuparet. Ego vero, quod nihil aliud

fere quam quod in disputatione nostra agitatum

fuerat contineret, additis tantum vanis coloribus et

mendacÜ8, ipsum contempsi. Id gravius hominem

perculit. Nam ex eorum genere est qui verba sua

pro oraculis haberi volunt, et quamvis aberrent vehementer

tarnen ab erroribus inanem gloriam captant,

quasi fuerint caeteris oculatiores, et abstrusa

quaedam arcana indagarint. Ut finem faciam, mihi

videtur multa sub literarum et methodi quam profitetur

fuco monstra alere. Quamobrem abs te summopere

peto, mi pater, ut quod boni illi viri de ipso

norunt ad me scribendum cures, ut iis quibus non

satis notus est melius innotesoat, aut saltern eos

minus fallat. Quamvis enim se nonnullis prodiderit,

multos tarnen adhuc eludit vano praetextu, apud

quos me etiam traducit, atque iactat se de re tota

ad D. Marchionem scripsisse, ut per eum quid istic

ab ipso actum sit intelligatis. An ita sit ego certior

fieri cupio. Sed plura alias.

Withingamo conoionandi libertas reddita est.

Is nunc in Galliam proficiscitur cum comité Betfordiae,

atque illinc ad vos, ut existimo, literas dabit.

Uberiores abhinc triduo literas ad vos dedi, 4 )

quae an vobis redditae sint, atque etiam priores,

quas scripsi mense Decembri, 6 ) fac quaeso ut in-

3327. 1) N. 3244.

2) ibid.

3) ticcuratior S.

4) N. 3322.

5) Non exstant.

teiligere possiin. Bene vale, fratresque omnes et

amicos meo nomine salvere iube. Londini 25. Ianuar.

1561.

3328,

Tui observantdssimua

N. Gallasius.

STÜRMIUS 80HENCKBE0HERO.

Çreditorum negotium usque eum satagere facU.

(Ex autographo Arch. Thoman. Argent.)

[Ornarfijssimo viro Ioanni [ScAe«c]bechero amico

summo.

S. P. Metuo eum, qui hinc 9. Ianuarii profectus

est cum meis ad te et ad Regem Navarrae literis,

putare facilius esse pro sola nostra urbe impetrafe

solutionem quam pro omnibus quatuor: id

quod ego non sentio. Scis quid tibi scripserim.

Fac omnibus modis ut sese nostris iisdem conditionibus

adiungant, et, si fieri potest, ut Rex iubeat et

ostendat se non cum singulis sed cum universis velle

agere: atque idcirco per legatum, hoc est, per te

agant. Hoc cuiusmodi sit, et quomodo obtineri debeat

intelligi8. Eortassis D. Amiradius non invitus

ad se Suevicos ') vocabit, si rogabis, et consilium

dabit quod vim mandati habebit, ut sese applicent

Argentinensibus. Istud ego tanti facio ut has Genevam

miserim, ut inde cum Megianis Uteris ad te,

quem Aureliis esse putamus quam primum et quam

celerrime perferantur. Calvinus Obrechtum terruit. 2 )

Scribe quid ille tecum. Miror nihil nos adhuc abs

te literarum in hac extrema quinta hebdomade. Obsecro

sis diligens et prudens. Yale, mi optatissime

Schencbechere. Argentorati 26. Ianuarii 1561.*)

Tuus quern nosti.

3328.1) «'. e. qui Suevicorum creditor um res Lutetiae gerebant.

2) Cf. N. 3312.

3) Schenckbecheru8 adscripsit: Accepi Parisiis 6. Febrnarii

1561.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!