02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

333 1561 IANÜAR. 334

nostro commisi. ')• Ecce vero desperatis paene rebus

omnibus repente Dominus Deus noster re ipsa

deolaravit quantae illi curae essemus, sublato Francisco

2 ) non minus mirabiliter quam Henrico, ac magis

etiam, ut opinor, opportune. Nam si dies tantum

sex supervixisset, actum erat de rebus omnibus,

et ita quidem actum ut nulla remedii spes superesset.

Erat enim statuum conventus ad x. Decembris indictus,

quo die futurum erat ut absque ulla alia

disquisitione princeps Condensis, regis Navarrae frater,

capite multaretur, 8 ) Rex frater in arcem Locbiensem,

*) Oonnestabilis in Biturigum turrim perpetuae

custodiae causa detruderetur, postea conyocati fuissent

status ut postremo Gallicae libertatis funeri intéressent.

Gomparuisset enim Cardinalis iniusBus,

omnium ac singulorum nomine, qui tacentibus omnibus

et exanimatis plerisque omnia haec Regi testificaretur:

ab omnibus rata haberi, omnes Uli gratias

agere, omnes ad quaevis obsequia esse paratos, si

modo baereticos illos extrema internecione deleret.

Erant autem iam antea per Universum regnum

Bparsae militares copiae, s ) iis delectis ducibus quos

certum esset nihil crudelitatis omissuros simul ac

imperatum esset. Imo strenui carnifices, funesto illo

die non exspectato, nullam non crudelitatem in

Delphinatu et tota Narbonensi proTincia exercuerunt.

Itaque quum nullum iam humanuni auxilium

superesset, et infiniti omnium aetatum et ordinum

mortales gladium iam haberent intra iugulum, ecce

Dominus Deus noster evigilavit et miserabilem illum

puerum non minus foedo quam inexspectato mortis

genere sustulit. Mortuo nullus, ut regi, bonos habitus,

ne ab iis quidem qui viventem habuerunt

adeo sibi obsequentem : pauci tantum dilecti équités

cadaver ad Dionysii fanum absque ulla solemni

pompa deductum patris tumulo iniecerunt, adeo ut

nunc vulgato proverbio iactetur: Lutherano more

sepultus Lutheranorum hostis.

Interim mortuo rege magni in aula motus

fuere, parum admodum de pristina audacia et ferocia

remittentibus Guisianis, et nostris Initio adversus

eorum potentiam non satis tutis. Begina mater

sibi inprimis cavit, nee difficile illi fuit iis temporibus

a rege Navarrae quidvis impetrare. 6 ) Ita factum

ut eo concedente primas gubernationis regni partes

ab eo tempore obtinuerit ea conditione ut Navarraeus

ab ilia sit seeundus. Additum ut nihil nisi

ex concilii sententia deineeps decerneretur. Ab eo

3323.1) Non exstant.

2) Nonis Decembr.

3) La Flanche p. 401. sq. 410. 418. Castelnau p. öl

sq. Popélinière f. 212.

4) Loches (Indre et Loire).

5) La Planche p. 364. Popeliniere f. 208.

6) La Planche p. 415 ss. Popélinière f% 221 ss.

concilio Guisiani fratres et alii nihil nobis aequiores

sunt remoti, sive metu sive prudentia id factum.

Allecti sunt tantum aliquot regii sanguinis proceres

et alii postea nonnulli. Iussus est Connestabüis

munus suum obire, itemque Admiraldus ut antea maritimis

rebus, et Andelotius pedestribus totius Galliae

copiis praeesse, quae omnia per vim solebant

Guisiani administrare. Ea res magnopere nobis

profuit, quoniam mox dimissae sunt ex illorum imperio

omnes illae militum turmae ad piorum lanienam

per Universum regnum dispositae. Sed et illud

divinitus contigit ut mors Regis in eum temporis

articulum ineideret, quo iussae fuerant singulae Galliarum

provinciae suos legatos Aureliam mittere ad

statuum quem vocant conventum, 7 ) ut hostes nostri

praetexebant, sed rêvera ut omnis sine ulla exoeptione

autoritas, quasi ex totius regni consensu, ad

Guisianos transferretur. Convenerunt igitur ad xiii.

Dec. trium statuum legati, id est, ecclesiasticorum,

nobilitatis et plebeiorum, coram Rege et delecto eius

concilio. Habuit longam orationem Gancellarius, *)

in qua initio quidem pulchre multa de antiquo regni

statu disseruit, sed mox aulioum suum ingenium

prodidit. Iussi sunt postea singuli status seorsim

convenire, et delecto a singulis interprète sua gravamina

intra dies aliquot proponere. Fuerat autem

expresso Regis edict» 9 ) cautum mense Novembri,

ne quis de religione verbum ullum faceret. Adeo

modis omnibus effecerunt saevi illi carnifices ut indicta

causa damnaremur, quum audivissent maximam

omnium ordinum partem per singulas provincias

negotium relegionis apud Regem urgere constituisse.

Hie vero mihi considéra Cardinalis infractam impudentiam.

10 ) Neque enim dubitavit varus artibus

conari ut communibus provincialium legatorum suffragiis

deligeretur communis trium statuum regni

orator et interpres. Quam ipsius audaciam quum

nobilitas et plebs magno cum fremitu repulisset, indignatus

ille ne suae quidem ecclesiae patrocinium

suscipere voluit. Substitutus est autem in eius locum

Quintinus quidam, homo loquaculus sed valde

ineptus, iuris canonici in academia Parisiensi professor.

Pro nobilitate dixit quidam a Bupeforti, pro

7) de la Place p. 79.

8) Michel de VHospital.

9) La Planche p. 408.

10) de la Place I. I.: Le Cardinal de Lorraine faisoit

practiquer d'avoir la charge de faire la harangue an roi pour

les trois estats, ce qui Inj fat accordé par le clergé et fut

envoyé N. Grivean chanoine do la s. Chapelle par devers le

tiers estât pour luy faire consentir. Auquel incontinent à

haulte voix fut respondu qu'ils ne vonloient prendre pour

porter la parole pour eux celuy duquel ils avoient intention

de se plaindre: qui fut cause qu'il se déporta d'en aller parler

à la noblesse etc. (Hist. ecel. T. 428).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!