02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

327 EPISTOLAE 3320-3322 328

nés creditores confluent: per hos quantum volet

oonferet pecuniae. Haec est occulta practica, a qua

Bex Navarrae sibi maxime débet metuere. Ea de

re mini D. Oeryon 1 ) nudiustertius Augusta scripsit

et monuit me ut Begem monerem. Tu istud

cum Bege Navarrae et cum Amiralio.

Offensi snnius nonnihil quod nullas adhuc istinc.

Metuimus yaletudini tuae. Quintum hunc

habes a nobis tabellarium. Mitto tibi exemplum

epistolae meae ad Electorem Palatimm,*) quam

interpretaberis Begi Navarrae et D. Amiralio, sed

cave ne divulgetur, ne excitem omnes adversus me

crabrones sacros, si sentiant me calvinari: id enim

curarent verum esse.

Quam Bex Navarrae gratum faceret Principibus

qui Neuburgi sunt, si signifioationem daret vel per

Antonium, 8 ) vel per literas ad me aut ad ipsos

Principes, suae erga ipsos benevolentiae, et illis ostenderet,

non passurum sese ut regium consilium

quidquam perniciosum evangelicis Principibus cum

Papa constituât. Est enim suspecta Principibus ista

Polweüeri legatio, 4 ) de qua sententiam tuam exspecto.

Gensmannis debetur ex aerario a loeure*) 27

milia aut amplius francorum. Gupit scire an Begis

sit illam solvere aut civitatis Parisiensis: aut, si

civitatis non sit solvore, annon regium consilium

ipsi civitati possit adscribere ut solvat. Id mihi

scribe etiam.

A Bege Navarrae postula ut cum creditoribus

nihil neque décidât neque agat absque te, ut tu testis

esse queas apud Principes de aequitate regii coneilii

erga creditores, et erga Principes nostros bene-

Tolentia. Atque eo magis obligati erunt creditores

Principibus propter intercessionem. Istud ad officium

tuae legationis pertinet.

Scribe quid Metenses agant et obtineant. Velim

Antonium a Bege ad me mitti. Per ilium significarem

Begi Navarrae quae uteris neque ad Begem

neque ad te committi possunt. Literas ad Begem

Navarrae et ad Admiralium lege et obsigna. Misi

enim tibi signum per Alexandrum. *)

3320.1) Seylerus.

2) 8criptam d. 19. lanuarii {vide supra) haec nostra

ergo posterior sed proximo.

3) N. 3298.

4) duds famosi mercenariorum in Gàllia et maxime

Phüippi IL (N. 3065).

ö) Sic distincte autographon. Quid sibi velit tu videas.

An est pro: à l'heure, seil, hoe tempore? An: à Louvre?

6) SehencJcbecherus adseripsit: Accepi Parisiis 6. Februarii

1561.

3331.

STUBMIÜS SCHENCKBECHEBO.

Eiusdem argumenti ac priores.

(Ex autographo Arch. Thoman. Argentor.)

Ornatissimo yiro Ioanni Schencbechero amico

summo.

Non dubito quin tibi potestas facta sit privatim

colloquendi cum Bege Navarrae, et deinceps posse

te ilium appellare privatim quoties «rit necessarium.

Itaque velim te meae epistolae ad illius Maiestatem

Interpretern esse.

Elector Palatinus 9" lanuarii Heidelberga discessit-

Neuburgum. Dux Wirtembergensis septima

Stogardia. Agent in eo oonventu de concilio* generali:

quid a Caesare postulaturi sint proximis Imperii

comitiis. Agent etiam de componendis dissidiis

theologorum, quibus synodus constituetur post

hunc Principum conventum. De loco et de die

nondum constat.

Non haec synodus habebitur absque praeside

aliquo Principe et reliquorum Principum legatione,

qui illis sint moderatores. Hessusius librum edidit,

ut scis, contra Galvinum. Valde metuo ne, ut sunt

vehementes et importuni, ne indicta causa condemnent

Helvetias et Gallicas et Anglicanas ecolesias.

Praemonui Principem tuum Electorem ne id

fieri patiatur. Gras Bartholum meum mittam cum

literis et mandatis ad Electorem Augustum et consiliarios,

et ad veterem herum nostrum Ducem Me-

Jcelbergensem, et ad legatos Ducis Pomeraniae, cancellarium

et Henningum, quos nosti. Quos moneo

et oro ut autores sint, quo ad synodum theologorum

etiam theologi Gallicani et Helvetii et Anglicani

vocentur, et ipsis potestas fiat defendendi causam

suam.

Scis tu quanta erat exspectatio, quum hie esses,

Principis tui de Bege Navarrae, de illius bonitate

et aequitate. Eadem est et spes et exspectatio reliquorum

Principum, de quibus crebras et prope quotidianas

aeeepimus literas. Feceris rem dignam et

ecclesiis ad concordiam salutarem, si Begi autor sis

ut idem postulet a Principibus, praesertim duobus

Electoribus, Palatino atque Saxonico, quo facultas

fiat sui defendendi exteris ecclesiis, et ut ne patiantur

malum constitui papistis exemplum. Si enim

Saxonicis licet synodo sua alios exeommunicare,

ut vocant, quum idem non liceat pontifioiis suo

consilio* generali, non opus est ut legatos hac de

causa mittere : * satis est Antonium heraldum mittere

cum credentialibus et paucis verbis illud petere.

Gratissima erit haec Begis Navarrae intenses-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!