02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

319 EPISTOLAE 3318—3319 320

multis creditoribus. 2 ) Nisi enim regnum Navarrae

hac autoritate atque potestate, qua nunc in Gallia

plurimum potest, recuperet e manibus regis Philippi,

nunquam recuperabit. Ad earn rem opus habet

pecunia negotiatorum. Et hanc causam esse spero

quam ob rem etiam Ttalicos sibi cogitabit conciliare.

Neque male faceres, si dabitur occasio, te de ea re

Amiralium monere, et ad hanc actionem viam

sternere.

Separavi has literas ab alteris ut eas Regi

ostendere posais: sed consulo ut eyangeliçum concionatorem

3 ) invenias, cum quo communices et cui

fidere possis, et qui autoritatem habeat apud regem

Navarrae. Non dubito quin huic placebit de controversia

de coena Domini semel publice utrinque

disceptari.

Cum D. Amiralio etiam prius age quam ad

Regem adeas. Obsecro, scribe saepe. Fefellisti exspectationem

meam. Hie dies est 25 quod abieris. 4 )

De stipendio meo s ) exspecto quid egeris. Bartholum

meo mitto sumptu Neuburgum. Cupio scire

ut, si huiusmodi sumptus fecero pro Rege, mihi parati

sint rependere. Poteris id scire ex D. Amiralio.

Hie sine dubio intelliget quanta res sit Calvinum

in synodo theologorum audiri et concordiam fieri.

Scribe mihi quid istuc dicatur deconnubio Anglicane

6 ) Antonius mihi misit instrumentum musicum

imperfectum, 7 ) fortassis per ignorantiam commutatum

est cum perfectiore. Sed Franciscus organista

quod reliquum est perficiet.

Excute quaeso Antonio istum veternum fustibus

et flagellis atque flagris. Ita uxorem suam amat

fidus et fidelis maritus ut perpetuo dormiat. Genevae

esse deberet exemplum fidei connubialis. Quaeso

effice ut ego queam hie ilium flagellare, et ut mittatur

Neuburgum. Potent rex Navarrae ei dare instructionem

variam, quam nos pro temporibus et

personis sequemur, ad regias utilitates accommodate.

Non possum finem scribendi facere. Vale, mi

Schencbechere. Argentorati 18. Ianuarii.

3319.

STURMIUS ELECTORI PALATINO.

Acriter invehitur in Lutheranos et synodum theologorum

utriusque partis sub auspiciis principum congregandam

proponit. Obiter etiam de Navarrae rege

eodem adducendo. verba facit.

(Servavit ed. Bezae Genev. p. 237, Laus. p. 498, Hanov.

p. 558, Chouet p. 324, Amst. p. 148. Inscriptionem fecit: Ad

illustrissimum Principem quendam Oermaniae. Non exstabat

nomen autoris neque etiam Principis in exscripto.)

Illustrissime Princeps, Olementissime Domine,

ex Uteris Illustrissimae Clementiae vestrae ad Doctorem

Bernardum Boeemium

Tuus Sturmius.

Oura aliquot coronatulos dare

vel tu vel Antonius.

2) Nihil antiquius habebat quam ut Navarram ab Hispanis

oceupatam recuperaret. Haec erat causa ob quant a

reformations sensim alienatus est.

3) m. lulio 1559 Augustinus Mariorat Lutetiàm missus

fuerat ' qui fortassis adhuc ibi erat. An etiam De la Rive

adfuerit nescimus: vix eum de Petro Davide loqui crediderimus

qui alioquin magnae autoritatis erat apud regem.

4) N. 3301.

5) N. 3305.

6) Misabetae reginae.

7) Videtur ergo iste Antonius instrumentorum musicorum

artifex fuisse.

l ) intelligo, angi Clementiam

vestram hoc dissidio theologorum: 2 ) idque

in ea re quae maxime debebat parère nobis qui

christiani nominis sumus concordiam: quae est doctrina

de participatione corporis et sanguinis Domini

nostri Iesu Christi. Ego certe in eorum numéro

sum, qui Augustanam confessionem sequi et probare

volunt, quum in aliis omnibus, tum etiam in illo

capite quod • est de coena Domini : sed hanc licentiam

novae Stoae theologorum probare non possum,

qui ipsis papistis malunt accedere, quam cum hominibus

nostrae religionis concordiam revocare, quae a

Martino Luthero et Martino Bucero, caeterisque Saxoniae

et superioris Germaniae theologis conciliata

atque constituta 8 ) ab istis dissuta ita est, ut amplius

coire posse non videatur, nisi Principum intercédât

autoritas. Legi Heshusii librum: 4 ) qui ut ne inter

theologos solum hoc dissidium exardescat, etiam

Principes provocat. Ponit in definitione coenae dominicae

id quod controversum est: Pauli definitionem

praeterit, et suam novam atque inauditam adfert:

et propter suam tacite Pauli condemnat. Autoritates

adfert quae pro se non faciunt, sed pro

adversariis. Scribit non ut doceat, sed ut iudicet

atque condemnet. Satis enim condemnat, qui sua

uti mavult quam Apostoli. Qua in re tarnen excuso

ipsum: non enim videtur intelligere vim verbigraeci

xowasvla: illud enim verbum non ad distributionem

singularem nos deiicit, sed ad communem et coelestemrevocat:

non enim xowmvqaw vocat, sed xowwvlav,

qua fit ut xoivavoï efficiamur mensae, id est, corporis

et sanguinis, yitae et mortis participes, sed fidèles.

Fide enim sursum usque in coelestem societatem ad-

3319. 1) Syndicum Argentoratensem, olim cancettarium duds

loannis Palat. Simmern.

2) quod etiam oecasionem praebuit conventui Naumburgensi

maxime a Friderieo Palatino provocato. ÇPUmck. YI.

213. Salig. III. 652 et supra saepius.)

3) eoncordia Wittébergensis 1536.

4) de praesentia Corp. Chr. Ien. 1560.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!