02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

9 1560 IANUAR. 10

rimus toto fere anno. Neque enim ullo colore iuris

sed mera superbia in nos grassati sunt. Tandem

blandissimis monitionibus atque etiam obsequiis

flexi aliquod mansuetudinis signum dederunt. Nam

scripserunt venturos esse legates qui votis nostris

satisfacerent. Yenerunt illi. Magna promissionum

liberalitas. Ubi congrediendum fuit excusarunt:

sibi nihil esse mandatum. Biduo antequam appelleret

Prevotius noster exspeotabantur legati. Apparet

ergo fuisse tempus captatum quo nos circumvenirent.

Nam de controversiis omnibus se iam

descendere paratos esse ad amicam pacificationem

per legatos indicarunt. Oonditiones interea perplexae

dubiae et ambagibus refertae. Negant quidquam

sibi fore ratum nisi sententia Basiliensis arbitri

abolita, quod nullo modo concedi potest. Verum

quia nostros hortati sunt ad legationem mittendam,

quae Helvetiis in conventu libertatem et

tranquillum huius urbis statum commendet, neque

foedus ullum sanciant cum Sabaudo, nisi interposita

exceptione ut caveatur nobis et nostrae securitati:

id libenter concessum fuit. Imo decretum ante fuerat.

Astute autem, quum nos haberent suspectus,

detegere quo essemus animo voluerunt, vel si qua

esset cunctatio et mora, ut illis plausibilis esset excu8atio,

si forte cum Sàbaudo in iacturam nostram

transigèrent. Mittentur ergo legati Badenas. 4 )

Nunc a clarissimo senatu vestro et consilium et

favor expetuntur. Ad senatum scribere non erat

consentaneum rationi. Mandata igitur ad privatos

amicos data sunt Prevotio, quae apud omnes valeant

quatenus res tulerit. Pluribus verbis te et optimum

fratrem nostrum Galtherum non urgebo, ut in cursu

sancti officii tarn féliciter incepto pergatis: quando

ex fratris et amici nostri relatu cognosco quam sitis

voluntarii. Et ipse pro sua dexteritate plus quam

Uteris consequi possim praestabit. Yale igitur,

eximie vir et observande frater, una cum D. Petro

Martyre, D. Galthero et reliquis collegis. Dominus

vos omnes tueatur, spiritu suo regat et locupletet

omni benedictionum genere. Genevae 25. Ianuarii

1560.

Iohannes Calvinus tuus.

4) Negotium usque in autumnum prutraeium est. (Buchat

VI. 356.)

3i5a

SULZERUS BÜLLINGERO.

Be foedere inter Bernenses et Genevenses sanciendo

bene sperat.

(Excerptum ex Cod. Arch. Turic. Plat. VI. Vol. 155, olim

Epp. Tom. 33, fol. 463. — Simler. Vol. 96.)

Clarissimo viro D. Heinricho Bullingero ecclesiae

Tigurinae antistiti vigilantissimo domino colendissimo

et carissimo fratri suo.

— Bernâtes meos cum Genevatibus in gratiam redituros

spero, posteaquam a lata etiam per superarbitrum

sententia Genevates ad amicam transactionem

se obtulerunt. ') Intelligunt, arbitror, utrique

quam sit necessaria ipsis coniunctio inter se,

nisi non est necessum illis civitatem suaque iura,

libertatem et religionem, his ditionem occupatam

tueri — —

Basileae 26. Ianuarii 1560.

Tuus Simon Sulcerus.

3159.

BULLINGERUS OALYINO.

Prevotii missio non sine fructu fuit, ut ipse referet.

Etiam e Basilea fausta nunciantur.

(Ex antographo Arch. Tur. Plut. VI. Vol. 129, olim Scriii. B.

Epp. Tom. 30, fol. 379.,— Simler Vol. 96.)

Clarissimo viro D. Ioanni Oalvino Genevensis

ecclesiae fido pastori domino suo colendissimo et

fratri carissimo.

Genff.

S. D. Excusabit brevitatem huius scripti Praevotius

noster. Huic exposui quid me a scribendo

retrahat. Volui tarnen paucula haec ad tuam

dare humanitatem, ne silentium meum aliter interpretareris

quam re vera habeat. Dudum enim

q.uum a te l ) tum a Beza nostro 2 ) fratre carissimo

satis copiosas accepi literas sed ad eas respondere

3158.1) Vide praecedentem.

3159.1) N. 3157.

2) N. 3151.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!