02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

303 „ BPISTOLAE 3309-3310 304

ease vera: sed tarn lubricae sunt res mortalium ut

metuam ne omnia sint vera. Oro itaque tuam humanitatem,

Calvine colendissime, ut certa de his

scribas ad nos, et quum compertissimas habeas res

Gallicas, et quid factum sit cum fratribus nostris

valus Angroniae, 6 ) te oramus ut de his diligenter

ad nos mature scribas. Miramur in his maximis

mutationibus te nullas ad nos dare literas. Si tibi

non vacat (scimus enim quibus oppressus sis negotiis,

scribat alius tuo nomine). Habes plures quibus

hoc mandes.

Gallus 1 ) scripsit virulentum librum contra

epistolam Melanchthonis ad Palatinwm Heydelbergae

editam. Audio comitia ooitura Naumburgi, 8 ) in

quibus agant principes de futuro concilio et re sacramentaria.

Comitia celebrabuntur Helvetica Badae

huius mensis 12. 9 ) Grandes sunt minae vicinorum.

Versamur in periculo et erecti sunt omnium animi.

Tu cum tuis orate pro nobis Dominum.

Visum est 28. Decembris hora antelucana quinta

vel sexta ardere coelum in his partibus. 10 ) Visio

fuit admodum horrenda. Magnos motus excitavit

ubique in populo, dum alii hue alii illuc discurrerent,

arbitrantes magnum esse alicubi incendium.

Abbatiscellani putaverunt ardere Santgallum, Santgallenses

existimarunt ardere oppida ot pagos ad

lacum Acronicum. Nostri putarunt ardere Badenam,

Curienses vicinos montes et Meyenfeldam.

Dominus adsit nobis et liberet a malo. Dicitur hie

derepente exstinctus dux Florentinus. Vale. Plura

iam non possum. Tiguri 3. Ianuarii 1561.

Bullingerus tuus.

Saluta D. Bezam, si adhuc Genevae est, vel

per literas, si abiit.

6) Philibertus Emmanuel ditione sua ex parte recuperata

Valdenses ad sacra pontificia eonvertere conatus est.

Qui atrocious monachi Dominicani Thomae Giacomelli perseqtiutionibus

ad desperationem redacti a. 1560 de armis eapiendis

deliberarunt, pars tarnen fugam in altiores montes

praeferendam putarunt. Colloquium quod dux cum its instituere

volebat a papa vetitum est. Turn Me milites contra eos

misit qui a Valdensibus fusi sunt ad 7000 caesis. Tandem

Nonis Iunii 1561 pace facta liberam iis religionem concedere

coaetus est. (H. des Martyrs f. 583 v. seqq.; de la Place

L. 5, p. 131; Popeliniere f. 246 v. seqq.; Buchat VI. 392 sqq.;

Cf. Muston. II. p. 1 ss.) '

7) Nie. Gallus edidit Indicium Ph. Melanchthonis de

controversia coenae Domini scriptum ad prineipem quendam

Electorem cum necessariis annotationibns iisdem veris et

piis. Batisp. Nov. 1560. 4. (Salig. III. 463. Strobel ad Camerar.

vit. Mel. 366 not. cf. N- 3264. 3275.)

8) 20. Ian. {Salig. III. 664.)

9) N. 3308.

10) Describit auroram borealem quam dicunt. De eadem

Pierrefleur 381, ad m. Ian. referens. Ballert, Ephem. p. 134

praebent d. 18. Dec. forlassis ex mero errore typothetae.

3310.

STURMIUS SCHENCKBEOHERO.

Pertinet ut plures sequentes ad negotiationes de

recuperando aère alieno a Gallis variis creditoribus

Germanis et Balis debito, item de rebus politicis et

militaribus inter diversas aulae et regni partes traciandis.

(Ex antographo Archiv. Thoman. Argent.)

Doctissimo viro, ornatissimo homini, amico summo

D. Ioanni Schenckbechero Electoris Palatini seoretario.

Iacobus Megius ') nostrorum mercatorum nomine

die, ut spero, Lunae, quae erit 6 R Ianuarii,

hinc ad te proficiscetur, una cum Uteris Magistratus

nostri ad Èeginam, Regem Navarrae, Conestablium

et ad te. Sed Lugdunum 2 ) prius cogitât: ergo tibi

in diem duodecimum ab illo die sexto, aut decimum

quartum erit exspectandus. Augustani 3 ) dicuntur

misisse in aulam. Quid in mandatis dederint quos

istic habent, tu poteris ex D. Lobitio intelligere,

quern scripsi proximis Uteris mercatorum istic negotium

gerere. Spero, antequam Megius istuc veniat,

Cdlvinum scripturum 4 ) ad Regem Navarrae de tua

causa et de te. Sin minus, faciam ut Megio suas

literas committat et ei mandata det.

Peccatum a nobis est quod ad Eeginam non

scripserimus. s ) Id tu corriges quum ei magistratus

literas reddes quas Megius adferet.

Scriptum hue est 26. Ianuarii, 6 ) Falkenburgium

ànimam egisse eo die Troiae, ita ut iam verear eum

mortuum esse. Ea de causa Ioannes a Wig, vicarius

illius militiae praefectus, istuc profectus est,

ut per amicos et mea commendatione retineat id

munus apud successorem et eiusdem muneris Stipendium.

Scis quid tibi dixerim de Claudio Boeclino:

Ioannes a Wig 1 ) contentus esset hoc coronali et

ille hoc looumtenente. In Boeclino haec sunt bona:

8310.1) Mieg.

2) Videtur ex Lugduno et Geneva Argentoratum re~

diisse, Lutetiam vero non venisse hoc itinere: vide sequentes

Sturmii epistolas.

3) creditor es (Fuggeri).

4) Vide infra.

5) Haec non bene int'elligimus. An ep. N. 3298 ab ipso

suppressa fuit, aut eius nunc oblivisci poterat?

6) Lapsus calami. Novembrem aut Decembrem dicere

volebat. Fuit aliquis Conr. a. Falkenberg, Beckeroàti nepos

ex sorore, mercenariorum dux (1558) in obsidione ThionviUae.

7) Boeklinus Argentoratensis, adeoque wbi a consiliis,

a- 1562 occurrit turmae equitum praefectus in exercitu

hugenottieo. Wigium alibi non obvium habuimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!