02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

301 1561 IA: *UAR. \ 302

nunc ilium in potissimis bonis patris sui, qui tain

negare nobis nihil poterit quam cunctum se nobis

libentissime impendit, qui etiam tantam hostium

ferociam cicurare ipse agnus mansuetissimus nullo

negotio poterit, vel certe condonare, idem fortissimus

leo de tribu Iuda, agnum si agnoscere nolint.

Profecto, quod humana attinet, multum desperatae

videntur Glareanorum res, vixque iam ullae hominum

vires, ulla sapientia, ullae opes possint opem

ferre, nisi unicus adsertor noster Christus, velut

Seoç àno fiij^av^c iiticpavclç, praesentissimo suo auxilio

adesse dignetur: id quod facturum esse nihil

prorsum haesitans sperarem, nisi interim multum

me terreret et illorum et nostra ingratitudo, metuentem,

ne forte matura iam sit divinae ultioni, quae

omnino facit ut prorsus fluctuem inter spem et metum,

etsi illa hune plerumque vincit, dum 'a nobis

ad causae bonitatem et gloriam nominis Dei, cuius

ipse non potest non hahere rationem, oculos audacter

deflecto. Sed nos de eventu, quisquis erit,

te prima occasione faciemus certiorem. Tu interim

cum tua ecclesia causam haue plane dubiam Domino

fidelibus piorum votorum praeconiis commendabitis,

ne gens ista, praeter alios Germanos insignibus dotibus

ac praecipue singulari libertate ornata, se ipsam

conficiat et in miserrimam aliorum redigat servitutem.

Nos vicissim pro Galliae regno Dominum

supplicabundi interpellabimus, ut cuius rex aliquando,

sic nimirum adblandiente Romano pontifice, christianissimi

titulo insignitus fuit quum nihil esset minus,

nunc favente vere summo pontifice nostro Christo

tales porro experiatur reges qui non tarn vocentur

quam re ipsa vere sint, si non omnium christianissimi,

tarnen solide sincereque chistiani, qui filium

Dei osculentur eumque a xal a regem regum et dominantium

dominum agnoscant et ei cum timoré

serviant, eumque tremore exsultent, pomoeria regni

ipsius quam latissime pro virili proferentes, ut titulus

ille, quo tempore datus est (quanquam inanis

ac vanus fuit), omen tamen fuerit, quod quales

aliquando futuri essent Galliae reges certo portenderet.

Sed bene iam vale, mi colendissime carissimeque

in Domino frater, meque tui tarn amantem et

observantem, ut vix ullus amantior et observantior

esse possit, semper agnosce. Sanctissimos doctissimosque

viros, Petrum Viretum ac Theodorum Besam,

praecipuos amicos, mea vice amanter honprificeque

ut salutes multum te quaeso, cum caeteris tuis

symmystis et scholae vestrae eruditissimis professoribus,

quibus singulis fausta ineuntis novi huius

anni initia totis animis precor, cum omnibus eius

,ftnni bepedictionibus, quern Deo acceptum ut praedicaret

Christus in mundum hunc venit. Vicissim

vero a vobis magnopere contendo ut vestra svloyCa

multis bene ominatis verbis seneciutem meam apud

gratiae thronum perpetuo refocillet atque felicitet.

Iterum vale. Calendls Ianuariis 1561.

3309.

T. Ambr. Blaurerus.

BULLINGERUS CALVINO.

Literas plures ex Polonia dilatas amico tradit,

svmulque nova si quae habet ex Gallia ut communicet

rogat. Comitia Helvetica res magni momenti proxime

tractdbunt. Horrendwm spectaculum in coelo

apparuit.

(Autographon reperies in Cod. Genev. 114, fol. 100, Turreti-

DU8 descripsit Cod. Ilia, fol. 216, Simlems Vol. 99, ex Cod.

Bern. VI. 888.)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae

ministro domino suo colendo et fratri carissimo.

S. D. Venit ex Polonia frater noster a Mercurinis

: ') attulit literarum fasccm : reperit occupatissimos.

Ergo neque illa legere neque transscribere

potuimus. Festinavit praeterea. Proinde placuit D.

Petro 2 ) et mihi omnia per hunc ad vos mittere, ut

legatis vos, vestramque adiungatis sententiam, deinde

vero scripta illa omnia prout nunc accipitis, tuto ad

nos remittatis, ut et nos legamus et nostram conscribamus

super ea causa sententiam. Quum autem

legatus hic vester quereretur, se viatico destitui, dedi

ego illi nuncio nomine nostro quinque solares aureos

Gallicos : nam in vestri gratiam me et omnia mea, si

necesse sit, expenderem, utpote quos sinceriter amo

in Domino.

D. Petrus te, Beeam et omnes fratres salutat

amicissime. Salutant vos et alii fratres. Audimus

hic a, morte regis Francisci creatum esse regem

Carolum, cui additus sit gubernator rex Navarrae,*)

deiectos vero esse Guisianos*) et Navarrum evocasse

in Galliam D. Bezam. s ) Ego vero cuperem illa

3809.1) N. 3255. 3287.

2) Martyri.

3) lieutenant général du royaume (21. Dec). Cf. Popeliniere

f. 224, Hist, des choses mem. 129.

4) deiectos esse JSuisianos. Maec verpa aha manu

caneellata.

5) Cf. N. 3308, not. 2.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!