opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
02.06.2013 Views

3308. BLAURERUS CAL VINO. Vota novi anni nuncupat effuse et fere coneionabundus. Quibus addit nonnulla de statu rerum in Gallia et Helvetia, illic ignorantiam fassus, hie tristia auguratus. (Ex antographo Cod. 196, fol. 90. Genev.) Praestantissimo theologo incomparabilique Iesu Christi servo D. Iohanni Calvino domino et fratri suo colendissimo atque carissimo. Genevae. S. G-ratiam solidam nobis et aeternam attulit unigenitus ille qui est in sinu Dei patris pariter et in gremio hominis matris, Iesus Christus, quem precor etiam ut tibi tuaeque domui largiet coelestium donorum suorum benedictionem, de pleno copiae suae cornu affatim fundat quo sint tibi novi huius anni auspicia longe omnium felicissima, mi colendissime carissimeque in Domino frator. De Galliae rebus, quo loco nunc sint a morte regis, cognoscere ex te vehementer avemus, quod plurimum apud nos varient rumores. Navarrum*) affirmant nonnulli iam gubernaculis admotum, spe multo inferiora praestiturum, qui sublimia tarnen 8308.1) Cf. N. 3293. 3301. Hist. ecel. p. 404: Il apparut tantost que le roy de N. estoit ordonné par une fatale destinée de ce royaume non à ce qu'on avoit espéré mai« à nn effect tout contraire, comme on l'a senti depuis et le sent encore. Oar combien que Dieu et les loix l'appellassent au gouvernement et que le consentement des Estats le requist de luy, en quoy il n'eust eu faute de conseil ni de force en cas de Tesistence ... tant s'en falut qu'il maintint son degré qu'au contraire il se contenta de l'ombre, quittant volontrairement le corps et la substance à la Boyne more sans qu'elle y eust grande difficulté. (Cf. tarnen Languet Epp. II. 120 qui de eo aliter iudicat.) MDLXI. prius et plane digna christiano principe meditari visus sit, nimirum nunc a Guisianis circumveniri, quos alii tarnen dicunt rege adhuc animam agente fuga sibi consuluisse. De Beza nostro sunt qui asseverent rursum a Navarro vocatum, 2 ) sunt alii qui negent. Concilii Tridentini continuationem itidem a Gallis repudiari 3 ) constanter asseverant aliqui, et per se convocari in regno magnam synodum de religione dispecturam. Quid igitur verum hic sit, quid non, quid itidem speres, quid dubites aut metuas, ne grave tibi sit, obsecro, paucis significare: quum non dubitemus te longe nostris certiora hic habere. Apud nos *) magnus metus belli propter Quinquepagicos illos qui sic irati sunt Glareanis ut nullis rationibus mitigari posae videaptur. Et celebrabuntur huius rei causa iam comitia Helvetica Badenae ad xiij. Ianuarii, de quibus magna est multorum exspectatio, quum pagani isti solita insolentia et truculentia confidenter pergant. Sed Dominus est qui omnia pro suae erga nos paternae voluntatis dispensatione optime, quod spero, modefabitur. Quem ut propitium habeamus facile ac féliciter per natum nobis puerum et datum filium continget, modo in hunc tota conieeta fiducia et veteri homine exuto in vitae novitate ambulemus: sublatis identidem puris manibus et supplieibus votis ad regnantem 2) Falsum fuisse rumorem constat. 3) Cancellarius de V Hospital comitia Aurelianensia Idib. Dec. 1561 oratione habita auspicatus affirmavit regem nihil negleclurum quo concilium a Pontifice promissum quam primum congregaretur. (La Place ed. Buchon p. 79 ss. 114; Hist. eccl. I. 407; Soldan I. 394; Popeliniere f. 225.) 4) Ruchat VI. 347: L'on marqua une diète à Bade ponr le 12. Janvier 1561. C'est ainsi que ceux de Glaris parvinrent sans guerre à la fin de l'année. Mais ce ne fnt pas sans alarmes. Leurs voisins des 5 cantons catholiques leur faisoient d'horribles menaces. C'est pourquoy la semaine de Noël ils envoyèrent un exprès à Berne, priant les Seigneurs de Berne de les aider dans leur bon droit et de remplir à leur égard les engagements de leur mutuelle alliance. On leur répondit de manière à les rassurer.

301 1561 IA: *UAR. \ 302 nunc ilium in potissimis bonis patris sui, qui tain negare nobis nihil poterit quam cunctum se nobis libentissime impendit, qui etiam tantam hostium ferociam cicurare ipse agnus mansuetissimus nullo negotio poterit, vel certe condonare, idem fortissimus leo de tribu Iuda, agnum si agnoscere nolint. Profecto, quod humana attinet, multum desperatae videntur Glareanorum res, vixque iam ullae hominum vires, ulla sapientia, ullae opes possint opem ferre, nisi unicus adsertor noster Christus, velut Seoç àno fiij^av^c iiticpavclç, praesentissimo suo auxilio adesse dignetur: id quod facturum esse nihil prorsum haesitans sperarem, nisi interim multum me terreret et illorum et nostra ingratitudo, metuentem, ne forte matura iam sit divinae ultioni, quae omnino facit ut prorsus fluctuem inter spem et metum, etsi illa hune plerumque vincit, dum 'a nobis ad causae bonitatem et gloriam nominis Dei, cuius ipse non potest non hahere rationem, oculos audacter deflecto. Sed nos de eventu, quisquis erit, te prima occasione faciemus certiorem. Tu interim cum tua ecclesia causam haue plane dubiam Domino fidelibus piorum votorum praeconiis commendabitis, ne gens ista, praeter alios Germanos insignibus dotibus ac praecipue singulari libertate ornata, se ipsam conficiat et in miserrimam aliorum redigat servitutem. Nos vicissim pro Galliae regno Dominum supplicabundi interpellabimus, ut cuius rex aliquando, sic nimirum adblandiente Romano pontifice, christianissimi titulo insignitus fuit quum nihil esset minus, nunc favente vere summo pontifice nostro Christo tales porro experiatur reges qui non tarn vocentur quam re ipsa vere sint, si non omnium christianissimi, tarnen solide sincereque chistiani, qui filium Dei osculentur eumque a xal a regem regum et dominantium dominum agnoscant et ei cum timoré serviant, eumque tremore exsultent, pomoeria regni ipsius quam latissime pro virili proferentes, ut titulus ille, quo tempore datus est (quanquam inanis ac vanus fuit), omen tamen fuerit, quod quales aliquando futuri essent Galliae reges certo portenderet. Sed bene iam vale, mi colendissime carissimeque in Domino frater, meque tui tarn amantem et observantem, ut vix ullus amantior et observantior esse possit, semper agnosce. Sanctissimos doctissimosque viros, Petrum Viretum ac Theodorum Besam, praecipuos amicos, mea vice amanter honprificeque ut salutes multum te quaeso, cum caeteris tuis symmystis et scholae vestrae eruditissimis professoribus, quibus singulis fausta ineuntis novi huius anni initia totis animis precor, cum omnibus eius ,ftnni bepedictionibus, quern Deo acceptum ut praedicaret Christus in mundum hunc venit. Vicissim vero a vobis magnopere contendo ut vestra svloyCa multis bene ominatis verbis seneciutem meam apud gratiae thronum perpetuo refocillet atque felicitet. Iterum vale. Calendls Ianuariis 1561. 3309. T. Ambr. Blaurerus. BULLINGERUS CALVINO. Literas plures ex Polonia dilatas amico tradit, svmulque nova si quae habet ex Gallia ut communicet rogat. Comitia Helvetica res magni momenti proxime tractdbunt. Horrendwm spectaculum in coelo apparuit. (Autographon reperies in Cod. Genev. 114, fol. 100, Turreti- DU8 descripsit Cod. Ilia, fol. 216, Simlems Vol. 99, ex Cod. Bern. VI. 888.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae ministro domino suo colendo et fratri carissimo. S. D. Venit ex Polonia frater noster a Mercurinis : ') attulit literarum fasccm : reperit occupatissimos. Ergo neque illa legere neque transscribere potuimus. Festinavit praeterea. Proinde placuit D. Petro 2 ) et mihi omnia per hunc ad vos mittere, ut legatis vos, vestramque adiungatis sententiam, deinde vero scripta illa omnia prout nunc accipitis, tuto ad nos remittatis, ut et nos legamus et nostram conscribamus super ea causa sententiam. Quum autem legatus hic vester quereretur, se viatico destitui, dedi ego illi nuncio nomine nostro quinque solares aureos Gallicos : nam in vestri gratiam me et omnia mea, si necesse sit, expenderem, utpote quos sinceriter amo in Domino. D. Petrus te, Beeam et omnes fratres salutat amicissime. Salutant vos et alii fratres. Audimus hic a, morte regis Francisci creatum esse regem Carolum, cui additus sit gubernator rex Navarrae,*) deiectos vero esse Guisianos*) et Navarrum evocasse in Galliam D. Bezam. s ) Ego vero cuperem illa 3809.1) N. 3255. 3287. 2) Martyri. 3) lieutenant général du royaume (21. Dec). Cf. Popeliniere f. 224, Hist, des choses mem. 129. 4) deiectos esse JSuisianos. Maec verpa aha manu caneellata. 5) Cf. N. 3308, not. 2.

3308.

BLAURERUS CAL VINO.

Vota novi anni nuncupat effuse et fere coneionabundus.

Quibus addit nonnulla de statu rerum in

Gallia et Helvetia, illic ignorantiam fassus, hie tristia

auguratus.

(Ex antographo Cod. 196, fol. 90. Genev.)

Praestantissimo theologo incomparabilique Iesu

Christi servo D. Iohanni Calvino domino et fratri

suo colendissimo atque carissimo.

Genevae.

S. G-ratiam solidam nobis et aeternam attulit

unigenitus ille qui est in sinu Dei patris pariter et

in gremio hominis matris, Iesus Christus, quem

precor etiam ut tibi tuaeque domui largiet coelestium

donorum suorum benedictionem, de pleno copiae

suae cornu affatim fundat quo sint tibi novi

huius anni auspicia longe omnium felicissima, mi

colendissime carissimeque in Domino frator.

De Galliae rebus, quo loco nunc sint a morte

regis, cognoscere ex te vehementer avemus, quod

plurimum apud nos varient rumores. Navarrum*)

affirmant nonnulli iam gubernaculis admotum, spe

multo inferiora praestiturum, qui sublimia tarnen

8308.1) Cf. N. 3293. 3301. Hist. ecel. p. 404: Il apparut

tantost que le roy de N. estoit ordonné par une fatale destinée

de ce royaume non à ce qu'on avoit espéré mai« à nn effect

tout contraire, comme on l'a senti depuis et le sent encore.

Oar combien que Dieu et les loix l'appellassent au gouvernement

et que le consentement des Estats le requist de luy,

en quoy il n'eust eu faute de conseil ni de force en cas de

Tesistence ... tant s'en falut qu'il maintint son degré qu'au

contraire il se contenta de l'ombre, quittant volontrairement

le corps et la substance à la Boyne more sans qu'elle y eust

grande difficulté. (Cf. tarnen Languet Epp. II. 120 qui de eo

aliter iudicat.)

MDLXI.

prius et plane digna christiano principe meditari

visus sit, nimirum nunc a Guisianis circumveniri,

quos alii tarnen dicunt rege adhuc animam agente

fuga sibi consuluisse.

De Beza nostro sunt qui asseverent rursum a

Navarro vocatum, 2 ) sunt alii qui negent. Concilii

Tridentini continuationem itidem a Gallis repudiari

3 ) constanter asseverant aliqui, et per se convocari

in regno magnam synodum de religione dispecturam.

Quid igitur verum hic sit, quid non,

quid itidem speres, quid dubites aut metuas, ne

grave tibi sit, obsecro, paucis significare: quum non

dubitemus te longe nostris certiora hic habere.

Apud nos *) magnus metus belli propter Quinquepagicos

illos qui sic irati sunt Glareanis ut nullis

rationibus mitigari posae videaptur. Et celebrabuntur

huius rei causa iam comitia Helvetica Badenae

ad xiij. Ianuarii, de quibus magna est multorum

exspectatio, quum pagani isti solita insolentia et

truculentia confidenter pergant. Sed Dominus est

qui omnia pro suae erga nos paternae voluntatis

dispensatione optime, quod spero, modefabitur.

Quem ut propitium habeamus facile ac féliciter per

natum nobis puerum et datum filium continget, modo

in hunc tota conieeta fiducia et veteri homine exuto

in vitae novitate ambulemus: sublatis identidem

puris manibus et supplieibus votis ad regnantem

2) Falsum fuisse rumorem constat.

3) Cancellarius de V Hospital comitia Aurelianensia

Idib. Dec. 1561 oratione habita auspicatus affirmavit regem

nihil negleclurum quo concilium a Pontifice promissum quam

primum congregaretur. (La Place ed. Buchon p. 79 ss. 114;

Hist. eccl. I. 407; Soldan I. 394; Popeliniere f. 225.)

4) Ruchat VI. 347: L'on marqua une diète à Bade

ponr le 12. Janvier 1561. C'est ainsi que ceux de Glaris parvinrent

sans guerre à la fin de l'année. Mais ce ne fnt pas

sans alarmes. Leurs voisins des 5 cantons catholiques leur

faisoient d'horribles menaces. C'est pourquoy la semaine de

Noël ils envoyèrent un exprès à Berne, priant les Seigneurs

de Berne de les aider dans leur bon droit et de remplir à

leur égard les engagements de leur mutuelle alliance. On leur

répondit de manière à les rassurer.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!