02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

5 1560 IANUAR. 6

diensium, ut ex multorum Uteris inteUigo, in deterius

semper abeunt. Ii qui coenae Domini cum Francisco*)

sibi non esse communicandum existimant,

ex me petunt cum magna instantia ut illos consilio

iuvem cuius me inopem in re tarn perplexa esse

non diffiteor. Quanquam enim non probem subversionem

ordinis ecclesiastici, nemini tarnen ab ilia

ecclesia discessionem ut faciat consulere audeo,

tantisper dum in ea vera tradetur doctrina. Vale.

Argentinae 4. Ianuarii 1560.

Tibi obsequentissimus

G-ulielmus Holbracus.

3153.

BLAURERUS CAL VINO.

Quaestionern proponit de relapsis.

(Servavit Beza in Thesauro suo ed. Genev. p. 304, Laus. p.

601, Hanov. p. 676, Ohouet p. 417, AmBt. p. 190.)

Ego tibi tuisque omnibus omnia felicia ac fausta

in unica solidaque communi salute nostra Iesu Christo

pro ineuntis nunc novi anni laetis auspiciis totis animis

precor, mi colendissime carissimeque Calvine.

Scripsi ad te proximis nundinis Lugdunensibus per

loannem Linerum Sangalleum mercatorem istac

transiturum, qui rediens sancte affirmabat suapte

manu meas tibi esse redditas, 1 ) nihil vero vicissim

abs te quod ad me perferret accepisse : quod ego

sane hoc aegrius tuli, quo maiore desiderio tuas exspectaveram,

ex quibus intelligerem, quibus rationibus

illorum quorundam conscientiae confirmandae

sint, qui in eadem flagitia, post toties perceptum

coenae Christi sacramentum, subinde sunt relapsi,

quum tarnen serio nunc velle videantur resipiscere :

interim autem de impetranda peccatorum remissione

non satis fiduciae sibi sumentes, quod dicant

nulla eius rei in sacris literis exempla exstare, quibus

in omnibus aliis quae doceat aut polliceatur

tantopere abundet. Ego profecto quanquam longissime

absum a veteri ista haeresi, quae relapsis poenitentiam

pertinaciter negabat, quacum etiam veteri-

zugsweise Friedrich s. Errettung und hielt sich verpflichtet

das yon diesem angebotene Amt anzunehmen. Sudhofius nihil

habet quod hüc pertineat, alioquin satis prolixus.

4) Perrucello.

8153.1) Nobis ultima Blaureri fuit N. 3006.

bus ecclesiae doctoribus nonnullis negotium fuit:

nee quidquam dubitem omnibus quamtumvis saepe

lapsis et relapsis, etiam in eadem gravissima peccata,

aditum tarnen ad gratiae thronum, ut misericordiam

consequantur et gratiam inveniant, modo

cum fiducia accédant, patere : ingenue tarnen fateor,

quum fluctuantes ilii adeo exempla desiderent ac

flagitent, nulla me habere quae proferam. Neque

enim Davidis, Petri, Pauli, latronis, aut peccatricis

illius evangeHcae exempla reeipiunt, quorum singulorum

longe fuerit alia ratio. Ad te igitur, mi praeter

caeteros semper mihi venerande carissimeque

frater, confugio, ut hie mihi tu adsis, quod facile

scio poteris, praesenti quapiam huius difficultatia

discussione, ne ipse aliis magno ipsorum periculo

desim. Scribas autem, per Iesum Christum te obsecro,

vel exempla, si quae forte nosti, quae animo

meo nulla ex scripturis suecurrunt: vel certe rationem

aliquam iuxta fidei analogiam affer, cur nihil

tale in scripturis nobis sit proditum, ut ex iis tandem

angustiis boni quidam hommes (sic enim mihi videntur)

simul autem et ipse quoque liberemur. Tu,

ita me Christus amet, primus et solus es cui de

hoc scribere visum est, quando nihil dubito te, imo

Dominum per te pro data tibi gratia, mihi quae

animis nostris satisfaciant perplexosque expédiant,

magna nostra consolatione responsurum. Bene

vale, anime mi, et fatiscentem senectutem meam,

quo magis atque magis in Christo ad aeternae vitae

nunquam intermorituram beatitudinem féliciter reviviscat

piorum votorum auxilio strenue adiuva.

Vituduri, vij. Idus Ianuarii 1560.

Sed quid Viretus ? quid vero Beea noster ? doctissimi

et optimi viri. Bezant valde miror nihil

vel de Colignio, vel Gralli rebus ad nos perscribere.

Salutabis utrumque meavice quam potes honorifice

et amanter cum D. Archigrammateo vestro Michaele

Boseto, pariter et omnibus qui istic nos in Domino

diligunt, quibus strenae loco longissima aetatis curricula,

omnium corporalium et spiritualium bonorum

concursu féliciter fluentia, a nato mundi Salvatore

(quae vox augustius quiddam ac divinius

quam Servator sonat) impetrata cupio ac omnibus

animi mei votis opto, ipsorum me sacris precationibus

diligentissime commendans.

Tuus Ambrosius Bl.

verum ita ut nullus sit magis.

1*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!