02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

267 EPISTOLAB 3290—3293 268

Athanasii symbolum Sathanasii appellabant: nunc

autem unum Deum se oonfiteri dicunt et haec ipsa

symbola recipiunt. Bed tamen neseio quid obscuri

de personis docent et filium Dei minorem esse pâtre

etiam in divina natura tradunt, in eademque

ipsum orantem supplicantem et intercedentem pro

nobis apud Deum patrem faciunt, ut ex scriptis illorum

et Stancari, quae vobis nuncius noster exhibebit,

cognoscetis. Quamobrem, viri clarissimi, iterum

atque iterum maximo studio rogamus ut de iis

rebus omnibus vestram ad nos clare et perspicue

dilucideque perscribatis sententiam. Quod vos pro

vestra humanitate et in ecclesiam Dei singulari

studio libenter facturos confidimus. Nos vero

omnibus nostris officiis dignitatibus vestris gratificari

studebimus. Dubieczcii 10. Decembris anno

1560.

Stanislaus M. Stadnicius.

de Zmigrod 4 ) in Dubieczkii haeres.

3291.

CALVINU8 SULZERO.

Marbufii mors et elogium. Suceessoris eius commendatio.

Gallicana negotia. Navarreni mollities.

Condaei vincula. Begis mors.

(Describinras exemplar Cod. Genev. 107», fol. 228. Alia reperies

in Ood. 107b, f0l. 73, Bernae Cod. VI. 880. Simler. V.

98. Versionem anglicam IV. 150.)

Nobis quoque valde tristis fuit nuncius de morte

optimi fratris Petri Marbufii, ') cuius perspecta fuit

claris experimentis integritas et sincerum aedificandae

ecclesiae Studium. Non passim reperiuntur similes.

Etsi enim multi plus satis cupide se ingérant,

paucis tamen suppetit facultas quae confidentiae

respondeat. Rarissimae autem sunt virtutes,

pietas, ardor zeli, et constantia quae tamen praecipue

idoneos reddunt ministros. Verum Deus ecolesiolae

illiua misertus, successorem 2 ) nobis ad manum dedit

4) Sic 106. Zungrod 8. In caeteris lectio dubia. Etiam

in altera nomine variant codices ita quidem ut in ipso C. 106,

ut vides, sibi non eonstet scriptum.

3291. 1) Cf. N. 3219. Anglas Marbusium dicil et oppidum

S. Mariae comilatui Mombelgardensi tribuit.

2) Drion p. 14 ss. ipse de nomine satis incerta tradit:

Me. Benard Ban ou Ban, dans le livre consistorial de Ste.

qui mortui desiderium leniat, quia nulla in parte,

ut speramus, erit inferior. Nam praeter alias dotes,

singularis semper cognita fuit in homine et simplicitas

et probitas. Itaque certo confido pastori germanico

3 ) non minus commodum et iucundum quam

fidum adiutorem fore, et quantum ex illius Uteris

cognovi, ipse vicissim fratri manum auxiliarem porriget

ut pio sanctoque consensu ad promovendum,

Christi regnum strenue incumbant.

Caeterum binas abs te literas non ita pridem

accepi. Responsurus eram per Osvaldum, civem

vestrum, qui priores attulerat: sed quum nilariter

nobiscum in transitu coenasset, biduo post allatum

est crus sibi fregisse in itinere.

De rebus G-allicis hoc tantum habeo scribendum.

Quum Rex Navarrae praeclaram spem magni animi

et constantiae fecisset, repente mutato consilio in

aulam fuisse profectum, ubi statim primo adventu

frater eius in arctam custodiam coniectus est. *)

Semper mea et Beeae consilia laudavit, quae certe

et tuta erant, nec minus ex dignitate quam in privatum

eius commodum et totius ecclesiae salutem.

Semper enim voluimus tam eius amplitudini esse

consultum quam cavere ne gutta ulla sanguinis

funderetur, et rationes sic erant compositae ut absque

vi et motu adversarios subigeret. Sed quum

natura sit mollis et pusilli animi, partim fallacibus

promissis deceptus est, partim sibi ipse imposuit,

quia nunquam fore timuit quod omnes videbant, ut

auderent Guisiani eius fratri manum iniicere. Postquam

vero hue temeritatis prolapsi sunt, crevit eorum

insolentia. Vix enim exprimi potest quam

violenter in medio sinu Gralliae grassati sint. Caeterum

quum tam impetuoso furore omnes fere essent

conterriti et maior pars tanquam exanimis iaceret,

ecce iterum praeter spem ac subito affulsit Dei

manus. Mors enim pueri Regis, 5 ) cuius vulgatum

apud TOS esse rumorem non dubito, magnam rerum

omnium mutationem afferat necesse est. Vale, eximie

vir et venerande frater. Dominus tibi semper adsit,

te gubernet, tueatur donisque omnibus indies locu-

Marie, Amolphe Bancaa dans an document de 1561. Il fat

prêté par l'église de Nimes (Barrel, hist, de Végl. de Nîmes,

nomen hoc non habet) Arnoldum, s. Arnulphum Bancum tam

antea obvium habuimus Lausannae. Hic a coetu Gallicano

Francfordiensi m. Nov. 1561 senatui propositus est qui Perrucelio

succederet (Frkf. Bel. Hdl. II. Beil. n. 37.)

3) Petro Hockero s. Hogero lutherano. Sub auspiciis

Egenolfi a Bappolstein duae ülae ecclesiae eoncordiam tractatu

quodam sanwerunt. (Drion p. 17.)

4) prid. Cal. Nov. (Caslelnau p. 52. Le Laboureur

note 512, de Ut Planche 380. Popelinière fol. 212.)

5) Francisci II. qui ex apostemate cerebri mortuus est

nonis Dec. (de la Place 76, Hist. eccl. II. 400) non postridie

ldus ut habet de la Planche 418. De morbo letali adeas

Popelinière fol. 219 v. Thuan. I 23. II. 700. 834.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!