02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

265 1560 DBOEMB. 266

îteverendissimis atque clarissimis viris Ioanni Gal- I

•vino, Heinrico Bullingero, Petro Martyri, Wolfgango

Musculo et Lausannensis ecclesiae fratribus

et amicis suis oarissimis S. P. D.

Quum a revelato evangelio, viri doctissimi, in

hac nostra Polonia ecclesias nostras precibus nobi-

}ium virorum Franciscus Stancarus Mantuanue, qui

nunc est in iurisdictione mea, initio reformasset in

vera doctrina et confessione Christi, pace caritateque

Christiana, magno cum gaudio spiritus permanentes

Deum unanimes celebrabamus. Ingens tum

gratulatio piorum omnium, et quotidiana ad puram

religionem accessio, contra vero pontificiorum de

regno ipsorum ruituro magna trepidatio exorta est.

Sed ecce per absentiam Stancari nonnulli ex ministris

nostris doctrinam de trinitate et mediatore

Christo Domino, primum quidem clam et apud

pancos, deinde palam et apud omnes perturbare et

corrumpere conati sunt: id quod sane effecerunt.

Posteaquam vero Stancarus vocatus in Poloniam I

reversus esset, et contaminatam doctrinam de his !

duobus articulis atque etiam alia mala animadvertisset,

dedit operam ut ecclesias ad pristinam et catholicam

fidem revocaret. Verum isti, novarum

rerum gloriae atque dominandi cupidi, adversus

Stancarum inaurgunt, clamantes indignum esse ut

in oculis nostris versetur. Unde ex ecolesiis ipsum

eiecerunt et inhumaniter proscripserunt, quemadmodum

ex scriptis ipsius Stancari, quae ad vos per nuncium

nostrum Christqphorum P. *) Leopolitanum mittimus,

cognoscetis. Quo quidem schismate pontificii

recreati regnum suum stabile fore gaudent, vires et

animum adversus nos recolligunt, atque ita, dum

nos a nobis invicem consumi vident, magna cum

laetitia triumphos ducunt, quo fit ut miserabilis sit

status ecclesiarum nostrarum.

His tantis malis remedium adhibere cum nonnullis

viris pus et prudentibus saepe laboravi : videlicet

ut pax et concordia inter ipsos et Stancarum

revocari possit. Et quoniam scripta vestra tan tarn

apud nos autoritatem obtinuerunt ut plerique piaculnm

esse putent ab eis quam minimum dissentire,

conatus sum, quantum poteram ostendere, non solum

vetores verum etiam vos in scriptis vestris eadem

quae et Stancarus de trinitate et mediatore docere.

Uli prolatis in medium quibusdam uteris sub

nomine vestro impressis, et quodam libello Philippi

Melanthonis 2 ) confessioneque Helti 8 ) vos non aliter

3290.1) Hac litem P. peripaietiaim notari autor est Simleru8,

penes quern huius notitiae fides esto.

2) Plura eius exstant consilia hvc spectantia. (Schmidt,

Mel. 566.)

3) Quum Stancari doctrina in Transylvania animos

hominum turbaret, ministri confessionem ediderunt de Christo

»tav&Qumw et mediatore, cuius autor fuit Casp. Belt, Clausenburgensis.

Impressa fuit Witteb. 1555. (Salig II. 834.)

quam ibi scriptum esset de trinitate et mediatore

sentire audacter affirmant. Id quod nobis nulla

prorsus ratione persuaderi potest. Videmus enim

et literas illas et alia scripta memorata scriptis vestris

plane ex diametro esse contraria. Incredibile,

inquam. nobis videtur ut credamus vos tale aliquid

scripsisse quod doctrinae vestrae, quam de trinitate

et mediatore in libris vestris nihil plane a verbo

Dei et orthodoxa ecclesia discedentes tradidistis, repugnaret,

vosque a pristina doctrina defecisse argueret.

Tametsi quidam ex adversariis Stancari

hos spar8erint rumores: Deum videlicet propter

peccata nostra hoc mysterium de trinitate occultasse

maioribus nostris, nunc vero primum per gratiam

vobis et aliis Sanctis suis révélasse, ac proptereä

vos de hoc trinitatis articulo simulque etiam mediatoris

veterem doctrinam retractasse. Quod de vobis

ut credamus, tametsi (ut dixi) nulla ratione possumus

adduci, imo vero etiamsi totus mundus hic periclitetur

nobis in ea mediatoris fide, quam et Stancarus

docet et vos libris vestris profitemini, standum esse

persuasum habeamus: tarnen ut nonnullis infirmis

et simplicibu8, qui ab autoritate literarum vestrarum

quarum superius facta est mentio pendent, satisfacianius,

hune nostrum nuncium ad vos mittimus, ut

scilicet a vobis de tota ilia re certiores efficiamur.

Vos inquam, viri claiïssimi, quorum nomen apud

nos celeberrimum est, maiorem in moduni petimus

velitis perscribere ad nos, num doctrinam de trinitate

et mediatore, quae in libris vestris impressis

habetur, illis Uteris retractaveritis nec ne, hoc est,

num adhuc cum veteri ecclesia credatis, patrem

filium et spiritum sanctum esse unum Deum, unam

essentiam vel substantiam trium personarum, unam

voluntatem et unam operationem: et Christum Dominum

esse mediatorein secundum humanitatem et

non secundum divinitatem, hoc est, Christum orare,

supplicare, intercedere et id genus reliqua facere secundum

humanam naturam et non divinam, ut in

vestris libris videre est, nec ne. Hanc enim veterem

et veram doctrinam isti novarum rerum Studiosi

nomine et autoritate vestra damnant et ter nialedietam

voeiferantur. Quam quidem doctrinam ipsorum

tum ex nostro nuncio, tum ex libris Stancari

planius intelligetis, atque etiam artem in ea promovenda

cognoscetis. Si quidem hoc tempore iam

non tarn libère et clare his articulis, sicuti ab initio

fecerunt, contradieunt, neque sibi satis constant, ut

plane confusos esse appareat. Nam ubi Stancarus

sese illis opposuit, obfirmato et pertiuaci animo cedere

nolebant: nunc vero pudore et conscientia make

causae fraenati, uti ego suspicor, coeperunt mutare

formas loquendi. Antea cnim quidam illorum

neecio quid de tribus dus, tribus voluntatibus, tribus

operationibus in aures nonnullorum sensim insinuabant,

symbolum Nicaenum reiieiebant, symbolum vero

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!