02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

255 EPI8T0LAE 3285—3287 256

Bex Navarrae, ut ad te scripsi, nitro fidem meam

imploravit ac rogavit perquam humaniter Besam

sibi mitti. Si fuisset repulsam passus, quanti omnium

piorum clamores! Per nos stetisse ne omnia

féliciter succédèrent. Non tantum nostra timiditas

sed perfidia et crudelitas acousata esset. Praestitit

Beza non modo fideliter sed incredibili constantia

quod debuit. Centies mutata sunt consilia. Tandem

accidit quod omnes vident, ut perire voluerint Bex

Navarrae et eius frater. 8 ) Si nobis creditum esset,

ne gutta quidem sanguinis effusa facile transegissent.

Hoc semper curavimus: nunc summa desperatio exanimavit

omnes, quia ubique grassantur milites non

secus atque in terra hostili. Et tamen nostri vicini,

4 ) qui flabella fuerunt seditionis, nunc in nos

culpam torquent. Verum eos nunc omittam.

Quod a me postulas ut tibi literas Philippi

mittam, s ) ubi aperte déclarât se nobiscum sentire,

très causae ne id faciam impediunt. Non enim

multae sunt et ita scriptae ut tu agnoscas deposuisse

in sinum meum quae ab aliis eludi possint utrique

non amicis, ab aliis vero qui minus essent familiäres

vix intelligantur. Ratio quoque habenda est

hominis mortui, cuius famae non parum detraherent

quae ad me scripsit. Alia quoque sunt admixta quae

vulgari mihi esset honorificum, sed obnoxia essent

Flacii et similium obtrectationibus. Verum quando

tuae literae mihi sunt redditae, iam dimidia pars

responsionis confecta erat, qua Heshusium refutare

visum est, non tarn consilio quam impetu nescio

quo. Tanta est indignitas quae lapides etiam provocaret.

Glaronenses adhuc teneri suspensos nobis mole8tum

est. Verum superbia Moab se ipsam conteret.

Et certe Deus Cyclopes istos praecipitat, ut

aliis machinantes interitum se devoveant. Pendeant

illi: nos in fundamento nostro stemus.

De Galliae turbis, ne incerta narrem, quidquam

scribere supersodeo. Brevi aliquid. Vale,

ornatissime vir et frater ex animo colende. D. Petrum

Märtyrern, D. Galtherum et alios symmystas

salvos esse cupio. Dominus vos omnes tuoatur gubernet

ac benedicat. Nos ita periclitamur a ) singu-

3) Etiam Beza videt/ur • profectionem dissuasisse, vél

saltern certis conditionibus subiecisse. Be la Planche 375:

L'advis de Tb. de Beze estoit de fairs en toutes sortes que

la .conclusion de l'assemblée de Fontainebleau touchant les

estats {généraux) fust bien asseurée et exécutée contre ceux

qui jamais ne l'avoient accordée qu'en intention de s'en servir

au lieu de s'assubjettir au jugement d'icelle. Mais il n'en

fut oreu non plus que les autres.

4) Lugdunenses.

5) N. 3275.

6) Sabaudo Genevam adoriri gestirnte.

lis momentis ut multi desperent, multi sint anxii,

alii rideant. Ergo precibus vestris nos commendamus.

Genevae pridie nonas Decembr. 1560.

Iohannes Galvinus tuus.

3286.

GRENEYUS ') OALVINO.

Narrât qualem statum rerwm in itinere invenerü

et quid Burdigalae 2 ) timendum et sperandum sü.

(Ex autographo Ood. Genev. 109, fol. 211.)

Observando in Christo patri D. Calvino.

Pax tibi et gratia a Domino Iesu salvatore nostro.

Dum animo volverem meo quid potissimum ad

te scriberem, pater in Christo observandissime,

aliud in praesentiarum occurrit nihil quam ut te

gaudii quod a discessu meo percepi facerem participem.

Scio enim gaudere te cum gaudentibus,

8icut ureris cum his qui uruntur. Ac primum

quanta fuerit perfusus animus laetitia hinc coniicies

quod ex quatuor symmystis et collegis meis,

qui una mecum se itineri dederant, unus fuerim

qui, antequam Bnrdigalae redderer, fertilissimam

messem et segetem viderim omnium ecclesiarum,

quibus non potui non aliquid, instantibus qui ibi

3286.1) Hist. eccl. I. 220: En novembre 1559 fut dressée

l'Eglise de Ohalon, y estant envoyé Ant. Popillon gentil-homme

qui s'estoit pieça retiré à Geneve, auquel furent adioints un

surnommé du Pré et Philbert Grené. — ibid. 785. (1561)

Quant à la ville de Bordeaux l'Eglise reformée y multiplioit

infiniment en sorte qu'en peu de temps le nombre s'accrent

iusques à environ 7000 personnes, et preschoit on à couvert

en deux lieux estans ministres Pbilcbert Grené dit la Fromentee

et un surnommé Nenfchastel, tous deux personnages

de grande doctrine. La premiere assemblée se fit à S. Laurens

en Grave lez Bordeaux en une maison des champs oil

se trouvèrent environ 300 personnes etc.

2) iam a. 1551 Evangelici coetus eelebrabant Bnrdigalae,

quibus interfuerunt etiam Studiosi iuvenes eollegii de Guyenne,

quorum unus Petrus Souville iis praeerat. [Gaullieur, hist,

du collège de Guyenne P. 1874 p. 240.) A. 1552 et 1556

plures combusti sunt {Hist. eccl. I. 110.) Etc commentariis

Ven. Ministerii Genevensis discimus d. d. 6. Sept. 1557, et 6.

Bec. 1558 ministrorum Burdigalam missorum nomina. A.

1558 studiosi illi comoedias agebant quibus ponlificia dogmata

traducebantur {Gaullieur p. 255.) A. 1560 numerus piorum

ad septem millia creverat. Ministros nominat Hist. eceï.

I. 320, Ronssanes, Jean Voisines, La Fontaine, quorum illi

fuga sibi consulere coacti sunt, hie in vincula coniectus fuit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!