02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

s EPISTOLAE 3151-3153 4

In Scotia s ) ferunt omnia praeclare adhuc succédera,

utinam ad finem usque. De Treverensibus 6 )

tristia, quae puto tibi melius esse perspecta quam

mihi. Argentinenses 7 ) nostris exsulibus urbem

Buam patefecerunt, cuius officii utinam Deus meminerit.

Distuli in ultimum locum quod nos magnopere

perturbavit bis diebus. Calvinus 8 ) noster, quum

die dominico 24. Decembris in concione vehementius

contendisset vocem, propter ingentem multitudinem

quae ad coenam Domini peragendam in

summo templo convenerat, et eum postridie sub

coenam vehementissima tussis corripuisset, coepit sanguinem

largiter excreare ut plane suspicarentur

medici venam aliquam diruptam. Tarnen dedit

Dominus universae nostrae ecclesiae precibus, ut

postridie mane fluxus ille se sisteret et nunc spem

optimam conceperimus, fore ut nostrum omnium in illo

capite nunc.quoque misereatur. Itaque rogo ut nostris

quoque precibus vestras coniungatis, vel ^açtffri;ç*a

potius, ne mihi obiicere nunc possis Homericum illud

fidvn xaxmv.

Libentissime scripsissem ad D. Märtyrern, quocum

non dubito quin omnia quae ad te scripßi

communicaris : sed tempus non tulit. Itaque rogo

ut has literas tibi cum illi communes esse velis et

eum meo nomine quam amantissime salutes. Dominus

Iesus te conservet ecclesiae suae, mi pater,

cum reliquis fratribus, et vestris laboribus magis

ac magis benedicat. Bene vale. Calvinus, Galasius,

Viretus te multum salutant. Calend. Ianuarii.

Tuus Beza.

5) 'Regina gubernatrix a. 1559 vergente Edinburgum

et Stirlingiam armis oeeupaverat, et demum a. 1560 ineunte,

Misabetha opüulante protestantes dermo superiores evaserunt.

6) JV. 3145.

7) N. 3147.

8) CoUadon p. 89.- Sur la fin de Décembre il tomba en

un crachement de sang par one deflnzion erodente et pour

s'estre trop efforoé: comme il ne se donnoit aucune relasche

que il ne mist tonsiours peine de s'acquitter de toutes les

parties de son office. Ce fut un accident qui estoit bien pour

Festonner. Tontesfois après y avoir remédié par le conseil

des médecins et s'estre tenu coy bien peu de iours il se

monstra tel que de constume et retourna derechef à prescher,

combien que tant les médecins que ses amis familiers le

prioyent et lny conseilloyent qu'il se reposast pour le moins

un mois afin de remédier au mal commencé.

3153.

HOLBRACUS CALYINO.

Novae vexationes a senatu Argentoratensi. Etiam

Francofordiae res in peius vertuntur.

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 103.)

Olarissimo pietate et eruditione viro D, Ioanni

Calvino Genevensis ecclesiae pastori. Genevae.

S. Spes erat pacem huic afflictae ecclesiae restitui

Dei beneficio posse, nisi studio vel forsitan

zelo quorundam non satis circumspecto nova nobis

moverentur certamina. Die etenim dominica 24.

decembris publice in templo indicatum est toti ecclesiae,

a senatu huius urbis decretum esse, utposthac

inter Germanas ecclesias et nostram sit consensio

in doctrina et conformitas in ritibus. ') Quae

res me inprimis nec non pios omnes maie habuit.

Nam si pergat senatus in ea sententia ut cum ministris

Germanis in omnibus consentiamus, cogemur

pro tuenda doctrina nostra in discrimen venire.

Quod autem ad caeremonias attinet, si tantum de

illis sit concertatio nil temere mutabimus, et libertatem

ecclesiae nobis eripi non permittemus. Si

quid autem erit quod in melius mutari possit in eo

nos morosos esse non decebit pro redimenda ecclesiae

pace. Nondum tranquilla est haec ecclesia

quantum optarem. Nonnulli enim, forsitan quae

sua sunt quaerentes magis quam quae Iesu Christi,

non modo hic mendacia effutire audent, verum

longe ac late missis Uteris spargere non dubitant,

quibus Veritas cum tempore patefacta omnem abrogabit

fidem.

Ut aliquid certi de rebus Trevirentium * habeas,

mitto tibi exemplar literarum D. Gaspardi 2 ) quas

ad ministros et professores huius urbis misit. Ipsum

iam Hornebachi 3 ) esse audio. Res Francfor-

3152. 1) Memoriale XXI. d. d. 5. Fébr. 1560. Die Seniores

(der franz. Gemeinde) sollen mit D. Marbach über die Wege

conferiren wie der wälsch Kirch eine mit der deutschen gleichförmige

Ordnung zu geben.

2) Oleviani. (N. 3145.)

3) In hoc errasse videtur Holbracus. El. Palatini legatus

Talent, comes Erpacensis Olevianum tunc adhuc in custodia

agentem nomine sui principis in Falatinatum invitavit secumque

Heidelbergam statim abduxit. Factum id 1560. (Liberatus

fuerat 19. Sec.) Eo ut venit, Elector in collegio quod

Sapientiae vocant munus ipsi demandavit quod anno uno et

dimidio circiter obivit. (Adami, Vit. p. 285; Cf. Struve, pf.

EM. p. 105. 111; Seisen, Eef. in Halb. 148.) Bach, ev. K.

zw. Rhein u. Mosel IL 1. 209: Gern hätte Wolfg. v. Zweybrücken

Olevian für die Kirche seines Landes gewonnen, er

liess deshalb mit ihm unterhandeln. Ol. verdankte aber vor-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!