02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

247 BPISTOLAB 3278-3281 248

tolas maxime perspicuas D. Fhüippi de negotio

coenae scriptas ad te. 4 ) Ego illas quas ad me

scripsit hortatu multorum virorum bonorum statui

publicare. Tuas coniunctas cuperem. Vale. Scripsi

Las fcstinantissime. Nostri te et tuos omnes salutant.

Tiguri 15. Novemb. 1560.

3279.

Bullingerus tuus.

HOLBRACUS CAL VINO.

Vindicat se ab obiurgationibus sibi nuper fadis.

Hotomani reducis res accuratius exponit.

(Ex autographo Ood. Genev. 110, fol. 121.)

Pietate et doctrina clarissimo viro D. Iohanni

Calvino ecclesiae Genevensis pastori. Genevae.

S. Bene est, vir clarissime, quod mihi paterno

affectu iam condonaris ') quidquid in te a me peccatum

est in colloquio quod ante annum cum Alexandra

privatim haïrai. Quapropter, ut recte mones,

non est mihi laborandum in scribenda apologia,

neque vero unquam id mihi yenisset in mentem.

Nam si existimassem te huius conscium factum fuisse,

maluissem fateri simpliciter et culpam deprecari

quam velut tergiversando excusare, apud te praesertim

cuius animum in me propensum toties sum

expertus. Vereor autem ne quae a me dicta sunt

longe secus quam res habeat sint relata. Nam in

tota ilia controversia non memini aliud quod te attineat

dixisse (ita me Deus iuvet) quam quum allegasset

Alexander pro se verbum Dei et Pauli scriptum,

videretque se nihil efficere posse, protulit tuum

scriptum, cui tunc placide citra amarulentiam et

citra tui tuaeque autoritatis oontemptum dixi: tu

verbi Dei et apostoli autoritate me urgebas et nihil

profecisti, nunc vero hominis scriptum et autoritatem

opponi8. Quod si haec ab Alexandro et Gommiariano,

qui soli auditores erant, eo amnio accepta

fuissent quo a me dicebantur, non tanta hinc sequuta

fuisset tragoedia. Sed de his plus satis.

Hotomanus nuper reversus est, magna cum omnium

gratulatione et laetitia. D. Friderkus 2 ) ei

4) N. 3275.

8279.1) cf. N. 3270.

2) Consul.

dixit nomine echolarcharum, nihil illis propter tarn

diuturnam illius absentiam aegre fuisse, nisi quod

vehementer metuebant ne quid incommodi ei in itinere

accidisset: caeterum venisse exoptatum et gratum

omnibus: Dominum etiam Electorem, quum

primum ille discessit, diligenter ilium apud senatum

excusasse. 3 ) Ostendit mihi etiam Electoris literas,

manu D. Electoris scriptas, in quibus ait se ilium

pro excusato habere et confidere, senatum quoque

nostrum idem facturum: cupere etiam ilium accersere,

4 ) sed propter soholae necessitatem nondum

audere. Audieram quidem D. Sturmium et D.

Marbachium de illo questos esse, quod venia a capitulo

non impetrata, ipsis etiam insalutatis, discessis8et.

Sed Hotomanus adventu suo ilia omnia delevit,

et iam frequenti auditorio docet : quantumque

animadverto idem est omnium animus in ilium qui

semper fuit. Nobis quidem et ecclesiae nostrae iucundissimus

eius adventus fuit.

Ut tuae ad Olevianum literae 5 ) Heidelbergam

perferantur curabo. Te vicissim obnixe rogo ut literis

quae totius nostri presbyterii nomine ad te

mittuntur 6 ) respondere velis, nobisque tuo consilio

adsis in re non negligenda. Vale, vir clarissime,

et tui Btudiosum et observantem quo semper, id est

paterno, animo me prosequere. Dominus te una

cum ecclesia et civitate tota incolumem servet, protegat

et benedicat. Argentinae 19. Novemb. 1560.

Gulielmus Holbracus tuus.

3280.

TOSSANUS OALVINO.

Lutherani denuo ecclesiae Mombelgardensi negotium

facessunt.

(Ez autographo Ood. Genev. 110, fol. 166.)

Vigilanti8simo ecclesiae Genevensis pastori D.

Iohanni Oalvino domino suo et fratri observando.

Genevae.

3) Cuius iussu vel consilio igitur illud iter arripume

putandus est, fortasse proprio motu soiïicitato mandato.

4) De hoc consilio nihil alibi legisse meminimus. Darestius,

V. doct., nihil habet: quid quod ne itineris Neracensis

quidem mentionem facit.

5) N. 3272.

6) non exstant.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!