02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

243 EPISTOLAE 3276—3278 244

îstinc mandatum ne quid familiae tuae deesset.

Obtoleram, et quidem saepius. Venit semel domum

meam quum abessem. Eadem fere hora admonitus

in aedes tuas properavi: mihi dictum est, alio profectam

esse. Postea rogavi quid vellet. Respondit

Be pecuniam alibi reperisse. Equidem libenter interpreter

hanc morositatem non ex fastu nasci. Verum

ubi passim loquitur, non est meum compescere

aliorum linguas, vel iudicia constringere. Superioribus

uteris tibi exposueram electum esse successorem,

postquam cognitum fuerat in ista ecclesia te

retentum esse, et quidem tuo consensu. Nunc reyersus

est Beza mirabiliter e morte elapsus. Quo

die appulit, apud vos esse suspicabar. Domus 8 ) ne

pariât nobis novos susurros veremur. Verum pro

tua prudentia colligis necessarium esse quod nobis

grave est. Et tarnen polliceor tibi ac spondeo pro

omnibus, non esse cur vel minimam molestiam suscipiat.

Nobis enim curae erit ne se neglectam esse

putet. Quod autem scripsi, quamvis asperum prima

lectione iudices, affirmo tarnen fraternis animis

scriptum esse. Oommunem semper ago causam,

neque enim vel syllaba una modum excessi. Sed

magni interest te cognoscere, fratres non secus ac

si adesses libère te ac familiariter ut monerem mandasse.

TJtinam, si haec accidere oportuit, nunquam

hinc pedem movisses. Ex private sensu loquor, et

forte turbulento vel non satis composite. Verum

fructus tuorum laborum ita praeponderet levés istos

raotus ut te susceptae expeditionis nunquam

poeniteat, nos vero patienter feramus quamdiu opus

fuerit absentiae tuae iacturam. Quam aegre orbemur

tuo auxilio alii aliis optimi sumus testes: Quantum

incommodi nobis afferat tua absentia ex mutatione

cognoscimus. Nee certe aliud magis vulneravit

fratrum animos quam muliebres querimoniae, conspiration

te fuisse pulsum. Quanquam velim sepulta

esse haec omnia. Et mallem prorsus te fuisse

celatum nisi praestitisset omnia tibi mature exponi,

ne silentio aleretur malum intestinum quod postea

erupisset. Sic vero . tibi persuade: quamprimum

fratres aperte certiores feceris quid utile esse censeas,

non modo tuum iudicium magni apud eos fore

ponderis, sed re ipsa ostensuros quam omnibus cams

sis.

Baduelus in locum Tagautii subrogates est, 4 )

quia nemo ad manum erat magis idoneus. Constantius

se obtulerat. Erat et tertius. Docti ambo et

satis apti, non tarnen absque exceptione. Vale.

3) Domus Gdttasii Bezae concessa. (Reg. du Conseil

11. Nov.)

4) Beg. du Conseil 11. Nov. Antea fuit v. d. m. in

Yandoeuvre.

3277.

8ULZERUS CALVINO.

Strictim perctwrit res Gattiae, Germaniae, Helvetiae,

vbique partim faustas et peiora metuit.

(Ex autographo Cod. Gene?. 112, fol. 100.)

Viro clarissimo D. Io. Oalvino ecclesiae Genevensis

antistiti vigilantissimo domino et fratri colendissimo

suo.

S. Gratissimae mihi fuerunt literae tuae, *) quibus

silentium abunde coinpensasti : novi enim occupations

tuas sanctissimas quas nolim mea causa

interturbari. Sollicitum me reddiderat fama de

morbo graviore qui te invasisset, quod metuerem

graviorem eventum. Sed testantur literae et valetudinem

tuam non deploratam esse et consuetam

pro ecclesia curam sustinere et mei te fratris in

Domino coniunctissimi esse memorem.

De Galliae statu satis distincte satisque multis

in occupationibus tantis scripsisti. Adparet eum

ancipitem esse et periculosum ob infaustae familiae 2 )

vafra pertinaciaque studia. Sed Dominus est contra

quern non est consilium et sapientia hominum

efficax: dabit is ut sparsa sanguine tot martyrum

semina fructum ferant. Neque exiguam nobis spem

fecit nuncium de Theodoro Bern, quern in Gallia

apud Regem Navarrae agere et in praesentia procerum

Christum docere accepimus. Si domum reversus

est, cupio ut vel paucis ad me scribat. Quod

unum nos possumus, precibus quotidianis cum ecclesia

invocamus Dominum, ut misericorditer nominis

sui veram gloriam eo in regno propaget et confirmet.

Germanicae ecclesiae dissensionibus passim aestuant

et scandaloi'um neque finis neque modus est,

quod Satanae astutias non perinde multi advertunt.

His accedit pertinax impoenitentia omnium ordinum

ut praesagire mihi videar evangelii beneficium,

quod primi accepimus, a nobis auferendum et transferendum

ad alios fructus uberiores facturos.

In Helvetiis nosti controversiam cum Glareanis

suspensam in Ianuarium usque, sed non diremptam.

3 ) Valde metuo, ne vel iniquis conditionibus

3277.1) N, 35)53.

2) Guisiorum.

3) Rachat 348: Après bien des négociations et des sollicitations

de la part des cantons médiateurs, les cinq cantons ne

pouvant pas agir par la force déclarèrent qu'ils ne vouloieat

plus reconnoitre ces Huguenots pour leurs alliés ni les souffrir

dans les diètes ni leur laisser leur portion dans les seigneuries

communes. Ceux de Glaris réolamoient de toute leur force

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!