02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

241 1560 NOVEMB. 242

3275.

OPORINUS BULLINGERO.

Mdanchthonis epistolas de coena typis edere cupit,

sed rogat ut et quae ad Calvinum scriptae fuerunt

ab eodem Ulis adiungere liceat. l )

(Exoerptum ex autographo Cod. Turic. F. 62, olim 27, fol.

420.)

Optimo atque doctissimo D. Henrico Bullingero

ecclesiastae Tigurino, domino et amico suo in primis

colendo.

TigurL

— Praeterea scias, mi D. BuUingere, nos nuper a

D. Thoma Erasto accepisse literas aliquot Philippi

Mdanchthonis de coena Domini ad te scriptas, cum

tua praefatiuncula, ut si vellem excuderem : aut si

excudere nollem ad te una cum Uteris ipsius ad te

scripti8 remitterem. Ego vero literas quidem ipsius

ad te mitto, Philippi autem literas retineo in hoc

ut per occa8ionem excudam. Sed vellem prius

etiam eas impetrare, quas Calvinum habere non

pauciores tuis ab eodem ad se scriptas intellexi.

Valde autem te oro, mi D. BuUingere, ut tu mihi

a Calvino illas impetres. Forte etiam non incommode

foret, si eaedem Philippi ad te et Calvinum

literae libello Pincieri 2 ) subiicerentur: essent enim

veluti condimentum libelli Pincieri, ut is propter

Philippi epistolas eo facilius distrahi posset. Exspectabo

itaque etiam ad hoc ipsam sententiam

tuam, cui libenter acquiescam. Id vero ne obliviscaris

vehementer te oro, ut ad Calvinum scriptas a

Philippe- literas super coenae negotio queamus aoquirere:

id quod facile impetrabis, sat scio. Pa rum

abfuit quin ad iudicium Philippi 3 ) Palatino scrip-

327S. 1) Cf. quae BuHingerus de hac re ad Calvinum N.

3264. Hic vero non videtur edendas putasse.

2) Oporini propositum Bullingero probatum fuisse videtur.

Prodiit enim: Io. Pincierii antidotum adv. Ënthusiastarum

cavillos et calomnias in causa eucharistiae. Aco. Ph.

Melauthonis de eadem re aliquot epistolae. Basil. 1561 8.

Ipse liber exstat in bibl. civ. Turicensi it laudator in Spit,

bibl. Gesneri p. 485 et inHospiniani hist. saer. II. 480. Bretschneidero

et Bindseilio videtur non innotuisse. Iste Jo. Pincierius

fuit ex Wetteravia oriundus et v. d. m. in Hassia.

Postea etiam nonnulla de coena scripsit sub nomine Eliae

Palingenii ÇBayle)

3) Cf. iV. 3264. Editum fuit iussu Elector*» ab ipso Oporino,

ut videtur, impressum, sed absque eius nomine: Iudicium

Ph. Mel. de cbntroversia C. D. ad 111. Prinoipem et Dominum

Fridericum Com. Palat. Rheni, etc. Heidelb. — Ad calcem legitur:

Ex autogr. excud. Lud. Lucius m. Sept. 1560. Quod

iudicium impugnarunt Heshusius et G alius cf. Camerarii Vit.

Md. ed. Strobel p. 366. Salig III. 462.

Calvini opera. Vol. XVIII.

tum adiieerentur illae, si non serins ad me essent

ab Erasto missae, illo iam in gratiam Iunii*) nostri

citius absoluta, alioqui valde fuisset commodum

simul coniungere. Bene vale et ignosce, et Dominum

pro me ora. Basileae 10. Novemb. 1560.

Ioannes Oporinus tous

ex animo.

3276.

CALVINUS GALLASIO.

Agit de Gallasii reditu ex Anglia et uxoris eiusdem

querelis.

(Codd. Genev. 107«, fol, 225, et 107b, fol 71.)

S. Quum tuae literae *) collegis nostris recitarentur,

non sine aliqua offensione mirati sunt, perinde

nunc deliberare de tuo ad nos reditu, ac si res

esset intégra. Non obliti sunt quidem qua lege te

concesserint Londinensi ecclesiae. Terum neque

tu ignoras cur addita fuerit exceptio. Iam electus

es pastor: cuius esset levitatis mox te revocare?

Fratres ergo neque tibi neque sibi liberum esse existimant

electionem, cui tu assensus es, repente abrogare.

Si putasti locum semper tibi vacuum hic

fore, nemini nostrorum id in mentem venerat.

Verum quia ingenue et aperte tibi consilium suum

fratres patefecerant, ut si istic maneres substitueretur

alter in locum tuum, non potuit te fallere opinio.

Si nobiscum esse desideras voto tuo suffragamur.

Sed videndum quid liceat: nam quo fructuosior

fuit istic labor tuus, eo magis ridicula esset

discessio, postquam ecclesiae vestrae nomine seniores

magistratui nostro 2 ) et nobis gratias egerunt

quales haud dubie cognoscis. Haec fuit offensionis

causa quod visus es consulto nos tenere suspensos,

ac si tibi nullus successor futurus esset. Tuis uteris

consentiunt uxoris tuae voces, quae acerbe conquesta*

sibi quartam stipendii partem in très menses

numerari, quum aliis absentibus dentur intégra stipendia.

Quasi vero non tibi quoque numeratum

absenti fuerit quod nobis. Deindê quam diversa

ratio? Utinam tacuisset. Sciebat enim mihi esse

4) Fortasse male legimus hoc nomen Lucii v. not.

praeced.

3276 1) N. 3261 suppeditabit quaecunque ad hanc explanandam

faeere possunt. Cf. etiam N. 3257.

2) Beg. du Conseil ad 3. Oct.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!