02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

239 EPISTOLAE 3273—3276 240

fide toti mundo spectatissima celebretis. 7 ) Nos quidem

ita sumuB per Dei gratiam comparati ut, etiamsi

(quod absit) sententia vestra variaret et immutaretur,

nos sententiam vestram priorem, nobis per TOS

communicatam, nostrae et omnium sanctorum conformem,

auxilio coelesti freti tuebimur usque ad extremum

halitum. Vontorum indices, qui quavis

etiam leni aura impulsi hue atque illuc sese obvertunt,

absit imitari. Papistarum et omnium hypocritarum

hi sint mores. Deo et aeterno eius verbo

non hominum commentis innitamur. Quod ut perpetuo

praestare nobis liceat, orate pro nobis, eandem

a nobis mercedem exspectantes. Ah utinam

facultates nobis eiusmodi concedantur, ut gratiam

debitam vestrae in nos pietati, qua nos prosequi

non cessatis, referre possimus. Amen.

Stanislaus Lassotius, 8 ) vir pietate clarissimus,

zelator gloriae Christi Domini ferventissimus, despotae

cuiusdam pietatis nescio an verae et sincerae

promissis ac specie inductus, arma cum aliis nobilissimis

et Sanctis induit viris, Yalachiamque usque

(procerum Yalachiae principatus adductus pollicitationibus

et assertionibus despotae) comitatus est, idque

rege principe nostro inconsulto neque nobis

soientibus. Hoo praeceps viri optimi consilium ne

ipsi et nobis omnibus accersat malum metuimus.

Varie enim hostes Christi Domini calumniantur

hoc eius factum. Unde ne nobis periculum concilietur,

adiuvate nos vestris castas precibus.

Haec ego tumultuarie ad lucernam. Post uberiores

de Polonicis rebus habebis a me literas. Yale

in Domino aeternum felix, et ignosce quod ignotus

ausus fuerim tibi obstrepere occupatissimo. Datum

in Linthomirsko 1560 Noveinbris 5.

Tuae praestantiae totus animo et corpore.

Stanislaus Linthomirski 9 )

minister verbi aeterni incarnati, secretarius regius,

gener Io. a Lasco familiarissime tibi noti.

7) Dicto audientes triumviri isti contra Sianearum

scripserunt.

8) ex ordine equestri {Lubien. 48. 133 et passim. Quae

hie memorantur pluribus narrât idem autor L. II. c. 9 p.

153 88: Historia de despota principe Yalachiae Iacobo Heraolide

Basilioo' qui in Polonia degens et veritatem christianam

amplexus ab Alb. Lasco, Lasocio et Philipovio principatni

avito restitutus a snbiectis interemtns est.

9) Lubien. p. 158 nomen eius Lutomirseium scribit et

tractu8 Pinczoviensis seniorem dicjt. — Bartels, Lasco p. 72,

perhibet fata liberorum Laset prorsus ignorari. Hie saltern

filiae mentio fit.

3874.

FABRICIUS BÜLLIÜGERO.

Literas Calvini secum communicatas remittit et

invicem quae ipse nova habet ex Gallia tradit.

(Exoerptum ex autographo Arch. Tnric. Plut. VI. Vol. 109

olim Epp. Tom. IV. P. n. fol. 612. — Simler Vol. 98.)

Literas D. Calvini ') aegre legi. Summam tarnen

videor assequi et quantum intelligo Navarrus

in armis est, quod non respondet superiori nuncio,

quum dicebatur cum fratre inermis in aulam venire.

Ilex ad nostros scribit, sed sunt gallica, neodum

consul legere potuit. Curat verti ideoque de argumenta

nondum constat. Incidit Gorg. Carlin in me

et dicit sibi nunciatum Moronum in Galliam missum

2 ) (qui aliquot dies Mediolani iam prius haeserit)

ad interturbandum nationale concilium. Timeo

ne Bex ambiat Helvetios et nostros eorumque opera

utatur contra Navarrum. Et quum G. Carlin audiret

motus nondum pacatos, dicebat sibi valde mirum

videri quod non itidem Navarrus scribat ad Helvetios

et Bhaetos, seque excuset quod non regnum

ambiat, sed Guisianos tantum oppugnet, cupiatque

regni statum in melius reformatum. Bogabatque

me ut ad te scriberem, si qua occasione tu per Bonos

viros (ego Calvinum puto) id ut fieret efficere

posses. Nunc dicitur Navarrus regnum ambire,

nunc omnia invidia in eum recidit unum. Sed haec

tuae prudentiae relinquo. Literas D, Calvini remitto

et te enixe simul rogo, ut de rebus gallicis nos

plenius edoceas. —

Geben eu Cur den 10. Novemb. anno 1560.

Tui observantissimus

loan. Fab. 8 )

8274.1) N. 3268.

2) falsus rumor. Diu postea ad colloquium Possiacense

venu Htppolytus Estensis Cardinalis Ferrariensis, legatus

pontißeis.

3) Proprio suo nomine Schmidt. Alsata fuit ex Berckheim,

unde et Montanum se dicebat. Curiae minister a 1557.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!