02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

335 EPISTOLÀE ! 3272—3273 236

3272.

CALVINU8 OLEVIANO.

Tradit ei summam discipUnae ecclesiasticae secundum

earn formant quae iam Genevae obtinet.

(Manu scripta non exstat. Habet Beza ed. G-enev. p. 228,

Laus. p. 490, Hanov. p. 549, Chonet p. 310, Amst. p. 142.)

Etsi alius disputationis apud TOS habitae exitus

nobis optandus erat, 1 ) quod tarnen totam rei summam

distincte mihi exponere gravatus non es, optime

Gaspar, grata mihi diligentia tua fuit. Utinam hoc

saltern expérimenta-discat ille aliquid ex conödentia,

qua nimis turget, remittere. Petrum Märtyrern hortatus

sum, 2 ) si ab Illustrissimo Principe vocetur, ut non

modo ad suscipiendam provinciaux voluntarius sit, sed

collegis etiam persuadeat ita expedire. Quam laboriosum

munus tu sustineas, video: fructus tarnen

laboris adeoque nécessitas ad strenue pergendum

te exoitare debet. Accedit alter stimulus ex eorum

pertinacia, qui nihil omittunt ad turbandum. Quod

spes aliqua instituendae disciplinae vobis ostenditur,

valde gaudeo. Si quid forte adiumenti adferat

gubernationis ratio quam hie tenemus, summam

eius complexus sum. 3 )

Primum eliguntur 4 ) ministri a nostro collegio:

ac datur, illis scripturae locus, in cuius interpretatione

specimen suae dexteritatis edant. Deinde

examen habetur de praeeipuis doctrinae capitibus:

tandem coram nobis perinde ut apud populum concionantur.

Adsunt etiam duo ex senatu. Si probater

eorum eruditio, eos senatui cum testimonio

offerimus: in cuius arbitrio est non admittere, si

minus idoneos esse iudioet. Quod si reeipiuntur

(ut semper hactenus contigit) tum nomina promulgamus

coram populo, ut si quod vitium latuerit,

liberum sit singulis ante octo dies indicare. Qui

tacitis omnium suffragiis probantur, eos commendamus

Deo et ecclesiae.

Infantes non baptizamus, s receptio paucos tantum habeat testes. Patres nisi

quid negotii impediat, iubentur adesse, ut stipulation!

respondeant una cum fideiussoribus. Nemo

tarnen ad fideiubendum admittitur, nisi qui eiusdem

nobiscum est professionis. Arcentur et excommunicati

ab hoc honore.

Nemini ante ad sacram Christi coenam •) patet

accessus quam fidem suam professus sit. In eum

finem quotannis habentur quatuor examina, ubi interrogantur

pueri ao de profectu cuiusque cognoscitur.

Nam etsi singulis diebus dominicis in catechismo

iam incipiunt aliquod testimonium dare,

donee tarnen cognitum fuerit ministri iudicio mediocriter

in summa religionis profecisse, ad sacram

mensam aocedere non licet. Quod ad maiores natu

spectat, a nobis quotannis repetitur inspectio

) nisi pro publica

concione: quia absurdum videtur, ut solennis ilia

7 )

cuiusque familiae. Distribuimus inter nos urbis regiones,

ut ordine singulas decurias excutere liceat.

Adest ministro comes unus ex senioribus. Ulic novi

incolae examinantur. Qui semel recepti sunt, omittuntur:

nisi quod inquiritur sitae domus pacata et

recte composita, num lites cum vicinis, num qua

ebrietas, num pigri sint et ignavi ad conciones frequentandas.

In censuris observatur haec ratio. Deliguntur

quotannis duodecim seniores : 8 ) nempe ex minore

senatu duo, reliqui ex Ducentis, sive sint indigenae,

sive ascriptitii oives. Qui probe et fideliter

munere suo perfuncti sunt loco non moventur: nisi

forte eos occupet alia cura reipublicae. Antequam

ab electione sua sedeant, eorum nomina publice

eduntur, ut si quis eos indignos cognoverit mature

denunciet.

Ad iudicium ecclesiasticum nemo citatur, *) nisi

ex commuui omnium sententia. Itaque rogantur

singuli, num quid velint in medium afferre. Nemo

autem citatur, nisi qui vel privatis admonitionibus

non obtemperavit, vel qui ecclesiam offendit malo

exemplo. Ita blasphemi, ebriosi, scortatores, percussores,

rixosi, saltatores, qui choreas ducunt, et

similes vocantur. Qui levius deliquit humanis verbis

castigatus dimittitur. Qravioribus peccatis animadversio

severior. Eos enim minister excommunicat,

saltern ad breve tempus. Excluduntur autem

a coena, donee veniam petentes idem minister ecclesiae

reconciliet. Si quis praefracte autoritatem ecclesiae

spernat, nisi ante elapsum annum a contumacia

destiterit, a senatu in exsilium annuum eiicitur.

Si quis etiam protervius se gerat, senatus

causam suscipit et animadvertit. Qui redimendae

3272.1) Non tarnen aâeo causae Calvinianae contrarius : into

deinceps Palatina eedesia Lutheranorum omnino repudiavit

mentem et normam. Verum ipse Noster hie loquitur ut qui

minus aequo de Boquino tnoveri se patiebaiur iudicio, olim

quum hie Argentoratensi ecclesiae praefectus fuerit ipsi ab

aliis commodate/.

2) cf. N. 3250.

3) Memineris paucis diebus post, seil. Idib. Nov. Oenevae

ordinem ecclesiasticum publica autoritate sancitum. Ad

sequentia erga utiliter contuleris leges Tom. X Part. I. a

nobis éditas.

4) p. 17. 94.

5) p. 25. 103.

6) p. 26.61. 104.

7) p. 116.

8) ad Gonsistorium, quod vocabatur. p. 22. 100. 120.

9) p. 29. 96. 121.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!