02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

3151.

BEZA BÜLLLNGERO.

MDLX.

Tradit ei quae novissima referenda erant de rebus

Genevensium et Gallorum. Lutetiae praesul quidam

parlamenti trucidatur. Calvinus haemorrhagia decutribit.

(Ex apograpko Cod. Genev. 119, fol. 153, coll. o. Cod. 111b;

fol. 13 et Simleri Vol. 89. — Bdidit Baum I. 459.)

Eximio Christi servo D. Heinrico Bullingero patri

mihi plurimum observando ecclesiae Tigurinae vere

fido pastori.

S. Sperabam omnino fore ut antequam ad vos

redirent duo isti fratres, a quibus has literas accepisti,

responsum acciperemus, D. Çalvinus et ego, ad ea

de quibus ad te nuper scripsimus. *) Non dubito

tarnen quin certa tibi constet responsionis ad hoc

usque tempus dilatae causa, neque etiam urgeo

nisi cum hac conditione, quatenus feront perpétua

negotia quibus satis scio quotidie te premi et quoad

eius tibi incommodum non erit respondere, quanquam

non dissimulo spem huius concordiae, quam

fortasse somnio potius quam spero, tantae mihi

curae esse ut quodammodo etiam sim importunus,

quoties de his rebus promovendis cogito. Tu vero

meam saltern, ut confido, voluntatem comprobabis.

De rebus nostris : 2 ) pergimus adhuc Dei bénéficie Imminet

pro foribus lupus, 3 ) vel leo potius famelicus,

qui fortassis etiam mordebit. Interea tarnen pergimus

et, ut spero, pergemus Dei promissionibus et

ecclesiarum precibus freti.

De Gallia quid metuerem iampridem scripsi.

3151.1) Cf. N. 3140. Agit de conventu cum Germanis ad

consensum ineundum.

2) Genevensibus.

3) dux Sabaudiae. •

Calvini opera. Vol. XV111.

Omnino ita res sunt ut necesse sit horrendos tumultus

excitari, neque alium nuncium quotidie exspectamus.

Gontinuimus omnes in officio quantum potuimus,

neque destitimus monere ut sese sola patientia.

fratres armarent, tantisper dum Ulis Deus

vel alia ratione vel excitato etiam aliquo principe

prospiceret. Nunc nescio an habeant fundamentum

certae vocationis, sed omnino certum est expugnatam

piorum patientiam insigne aliquid edituram.

Toti nunc pendemus animo et Dominum non

desinimus precari ut istas tempestates moderetur

pro insigni sua dementia et misericordia. Trucidatus

est unus ex parlamenti praesulibus Lutetiae a

quatuor obviis, quum e carnificina domum rediret,

insignis nebulo apostata. 4 ) Autor caedis ignoratur,

sed utinam nostri frustra insimulentur. Iudicia

quidem Dei iusta sunt, sed manus nostrae saepe

peccant et fateor me ad haec facinora exhorrescere.

Si hoc modo pergatur, Deus bone, quantum ubique

caedium et sanguinis? Dominus igitur misereatur

nostri et det nobis ne pacis et patientiae doctrina

nostra culpa male audiat.

4) Bruslart (Mém. de Condé T. I.) p. 7: Le mardy

12. Dec. M. Minart, president en la grand-chambre, après

avoir tenn l'audiance après disner, s'en retournant en son logis

fust malheureusement et proditoirement tué d'un coup de pistolet

en la vieille rue du Temple, près de sa maison. — De

la Planche p. 233 (Hist, eccl I. 248); Le 18. Dec. Ant. Minard,

president au parlement, l'un des grands supposts de ceux de

Guyse, fut tué d'un coup de pistolet, un soir comme il retournoit

du palais, et ce par gens incogneus. Et quelque diligence

qu'on fist on ne sceut jamais d'où cela estoit venu. Les

uns disoyent que c'estoit pour paillardise, d'autant quil y

estoit du tout adonné et quil ne craignoit de séduire toutes les

dames et damoiselles qui avoyent des procès, contraintes de

se prostitner à ce taureau bannier si elles ne vouloyent

perdre leurs causes. Les autres que c'estoit par quelques

désespérés desquels il avoit vendu le droict Les

autres maintenoyent que c'estoyent les Luthériens parce quil

donnoit toutes les instructions et mémoires à ceux de Guyse

pour les molester et qu'il leur reveloit les seorets de la

cour, combien qu'il eust fait autrefois profession de leur

doctrine.

1

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!