opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
02.06.2013 Views

531 BPISTOLAE 3268—3271 232 parte. Et Sabauäus nos rerum omnium penuria opus est verba faoere. Quando persuaderi non po- conficere decrevit. Collegae mei te plurimum satuit ut sibi oonsuleret, ao promptissima multae nolutant. Genevae Calendis Novemb. 1560. bilitatis studia repudiavit. Pereat ipse quern omnes norunt esse dignum foedo exitu. Ne fratris Ioannos Calvinus tuus. 3269. CALVINUS STURMIO. Pro Hotomano clam profecto ad Navarrae regem inter cedit ne quid durius in mm decernatur. Begem ipsum ob ignaviam severe notât, ecclesiae et urbi suae tristissima quaeque praesagit eventura. 5 ) quidem iam misereor, quern hactenus putavi alium esse. Verum quid miseris ecclesiis fiet, quas sua levitate prodiderunt. Haec me cura excruciat. Spero tamen Deum suis melius prospecturum, ut solet. Non dico quantum nobis obfuerint quidam ardeliones sua vanitate. Gerte effectuai est praepostera eorum sedulitate ut nobis omnia perierint et nunc in hanc miseram et innoxiam urbem tota rabies se effundat. Unum solatium in Dei praesidio, quod non dubitamus, bona conscientia freti, nobis fore paratum. Vale, ornatissime vir et mihi plurimum observande. Nonis Novembris 1560. (Ex apographo Cod. Gen. 107», fol. 223; alteram exemplar Ood. 107b, fol. 69. — Versiö anglica IV. 146.) Incommode accidit ut his viginti diebus nemo ad vos profectus sit de cuius discessu factus fuerim certior, quamvis diligenter inquisierim. Mihi enim Hdlbracus nostrae ecclesiae Gallicae pastor, curam de Hotomanno suis Uteris iniecerat *) quum scriberet eius absentia scholarchas et vos omnes offendi, praesertim quia neque profectionis causam tibi aperuisset, neque ulla venissèt excusatio tarn longo tempore. An tibi cognita fuerit eius expeditio, nescio. Me quidem et Besam ita voluit celatos ut quemdam satis garrulum non aliter conscium fecerit, nisi iure iurando interposito, ne verbum apud nos faceret. Quam sapienter, viderit ipse. Paulo post intellexi in aula .Regis Navarrae esse visum. Inde tandem mihi scripsit. a ) Verum altera post mense literas accepi. Has eius ineptias ut facile concoquo, sic velim ab aliis humaniter tolerari. Tuae vero et prudentiae et aequitatis erit, dare operam ne quid durius in eum, causa morae nondum audita, decernatur : quod te sponte facturum ita mihi persuadeo ut ne precibus quidem vel exhortatione utendum censeam. Hae literae nuncium apud me exspectaverunt septem diebus, quum praeter spem redditus est nobis Beza 8 ) mirabiliter ex maximis periculis elapsus. Ex eo intellexi, nisi quid in itinere acciderit Hototnanno, iam apud vos fore, antequam isthuo literae meae perveniant. Ergo de ignavia testudinis*) nihil 8269.1) N. 3252. 2) Non exstant literae. Tota tame» haec excusatio tibi suspicionem iniicere poteril Oalvinum profectionem non omnino ignorasse (vide N. 3260 not. 9). 3) e. Nonas Nov. ut videtur. 4) Navarreni. Si Bezae vocatio aliquant spem de eo refocillare potu.it haec iam in fumum abiit. 3270, CALVINUS HOLBRACO. Male de ipso loquutum reprehendit, Marbachii arrogantiam notât, Hotomano reditum gratulatur. (Ex Cod. Genev. 107«, fol. 223 v. et Cod. 107", fol. 69 v.) S. Binis tuis Uteris, l ) quas proximi mensis initio acceperam, nihildum respondi, quoniam ab eo tempore nullus qui tuto perferret repertus est. Pridem nihil scripseram, ne tibi forte mea expostulatione essem molestus, quia te in contentione sciebam durius et odiosius de me loquutum esse quam ferret aequitas et ratio. 2 ) Quae tua iniuria nobis omnibus invitis praeter spem, quum aUud ageretur, innotuerat. Notum mihi plus satis Alexandrini 9 ) ingenium: sed quidquid ille peccet, non meum est poenam luere, et tua certamina dirimere alitor poteras quam ut me involveres. Gerte humanitatis tuae erat vel mihi parcere, vel modestius loqui. Neque est quod apologiam texas qua nihil proficies, quando nihil in me residet offensionis. Ut autem ignorent collegae mei quod ilUs compertum est, fieri non potest. Ego fraternam coniunctionem semper fo- 5) In sua captivitate cordatius se gessit, quanquam et ipse multo magis politico tramite incedebat quam religionis cura moveri se passus est. Quod iam post Ämbosianum tumuttum ostendit. 3270.1) Una tantum aetatem tulit N. 3252. 2S De his vide Holbraci eacusationem infra N. 3279. 3) Petri Alexandra v. ibid.

233 1560 NOVEMB. 234 vebo, oui novi esse propositum fidelem operant Christo et ecelesiae impendere. Nolui tarnen silentio tegere quod aliunde reseies fuisse nobis dictum. Tibi et ecolesiae tranquillitatem ex animo gratulor. Interea Merpachii vestri arrogantia stultitiae plena risum magis quam bilem mihi movet. Imo magis mihi placeo dum, ubicunque Cahinum olfacit homo insipidus, offenditur. Gerte impune mihi invideat licet, quern nisi contemnerem essem ei similis. Ecclesiam nostrae linguae quae Francofordiae est ita pessum ire 4 ) mihi non parum dolet, ac praesertim dum recordor quantum in placandis veteribus dissidiis molestiarum sustinuerim. Bed quia tentatis frustra remediis expertus sum nihil esse in me positum, cogar hac cura in Deum reiecta supersedere. Neque enim ignoras ut ab homine superbo 5 ) derisus fuerim. Hotomanum iam apud vos incolumem esse Confidol saltern citius perveniet quam hae literae. *) Scripseram D. Sturmio ne quid in eum gravius deoerneretur. Scito tarnen me ab eius consiliis fuisse alienissimum nee quidquam eum magis studuisse quam ut me celaret. Vale, eximie vir et mihi colende frater. Salutem precor amicis, in quibus Seguerium r ) ne praetereas cum uxore. Dominus TOS omnes tueatur, gubernet, benedicat. Non scribo ut hanc urbem evertere conetur Sabaudus novis vectigalibus et inusitatis, simulque rerum omnium penuria nos conficere. 8 ) Haec per alios. Genevae Nonis Novembris 1560. 3271. CALVINU8 HARDENBERGIO. Animum eius erigit adversariorum insultibus impetiti, contra quos fortiter sed cum gravi moderatione veritatem tuendam esse suo exemplo docet. (Ex autographo qnqd in BUO mnseo asservat D. Jackson ParisiensiB. Habent Codd. Genev. 107*, fol. 224 et 4W. 107>> fol. 70. Exstat qnoqne Monachii in Cod. olim Manhem. 357. In apograpnis passim epistola Gardeborchio insoribitnr.) Ornatissimo viro et fideli Christi ministro D. doctori Alberto Hardeberg Bremensis ecclesiae pastori fratri et symmystae observando. 4) Quae a. 1561 a magistrate dissoluta est. 5) Quem hic notet tu videos. An de Perruceüo Bolbraci adversario cogitandum? 6) cf. praecedentem. 7) N. 3252. 8) N. 3268. S. Pridem de tuis certaminibus ') audieram, ornatissime vir et frater observande, nee ad ferendas suppetias fuissem piger, si vel data esset facultas vel tuus usus ita postularet. Yerum quia certo persuasus eram, te probe contra omnes hostium insultus esse munitum et instructum, et quominus ultro citroque scriberemus obstaculo esset locorum distantia, hactenus ab omni privato officio abstinui. Nunc quod toties fracti non desinunt tarnen molesti tibi esse, doleo magis quam miror. Nam ad eorum improbitatem, quae mihi antehac prodigiosa fuit, occallui. Quum vero Ulis decretum sit, caeco potius furore et barbara petulantia saevisque et atrocibus scriptis pessumdare totum orbem, quam a malae causae patrocinio desistere, tuae gravitatis erit, fortiter in officii tui cursu pergere, donee eorum audacia, quae mitigari non potest, subacta concidat. Turpe enim foret minore a nobis oonstantia defendi Christi causam, quam proterva obstinatione illos tumultuari in asserendo crassissimo delirio et multis absurditatibus referto errore. Tantum hoc sit discrimen: dum feruntur Uli stolida intempérie, ut gravi et severa moderatione a nobis refutentur. Neque vero consilium, quod abunde tibi suppetit, dare in animo est: sed facere non potui quin ab amico tuo quodam admonitus, gratum tibi fore officium si tibi scriberem, Ulius ac tuo simul voto obsequerer. Quod vero significavit ille idem te cupere, summam totius controversiae breviter collectam tibi mitto, 2 ) in qua videor simpliciter mihi complexus quaenam futura sit vera pacificationis ratio. Vale, eximie vir et ex animo colende frater. Dominus tibi semper adsit, invicta sua te virtute sustineat, spiritu prudentiae gubernet, praesidio tueatur. Amicos qui istic sunt salvere cupio. Genevae nonis Novembris 1560. Ioannes Calvinus tuus. S271. 1) Quae hoc ipso tempore acerrima fuerunt, maxime Heshusio animus civium ad extrema quaeque excitante. Si enim viritim publice deciarare iussi sunt utrum Bardehbergio an concionatoribus urbis lutheranis adstipulari vellent, addita excommunicationis poena si ilium praeferrent. Ipse Georgius archiepiscopus, qui hucusque eius patronus fuerat, non aliter sollicitationibus adversariorum resistere poiuit quam ut negotium ad comitia provincialia a. d. 111. Non. Febr. 1561 Brunsvigae habenda deferret, ubi Bardenbergii abdicatio décréta fuit. {Spiegel 285. seqq. Hardenb. Leben 1779 Brem. p. 243 sa. 2) Cf. sequentem ad Olevianum.

233 1560 NOVEMB. 234

vebo, oui novi esse propositum fidelem operant

Christo et ecelesiae impendere. Nolui tarnen silentio

tegere quod aliunde reseies fuisse nobis dictum.

Tibi et ecolesiae tranquillitatem ex animo gratulor.

Interea Merpachii vestri arrogantia stultitiae

plena risum magis quam bilem mihi movet. Imo

magis mihi placeo dum, ubicunque Cahinum olfacit

homo insipidus, offenditur. Gerte impune mihi invideat

licet, quern nisi contemnerem essem ei similis.

Ecclesiam nostrae linguae quae Francofordiae

est ita pessum ire 4 ) mihi non parum dolet, ac praesertim

dum recordor quantum in placandis veteribus

dissidiis molestiarum sustinuerim. Bed quia

tentatis frustra remediis expertus sum nihil esse

in me positum, cogar hac cura in Deum reiecta

supersedere. Neque enim ignoras ut ab homine

superbo 5 ) derisus fuerim.

Hotomanum iam apud vos incolumem esse Confidol

saltern citius perveniet quam hae literae. *)

Scripseram D. Sturmio ne quid in eum gravius deoerneretur.

Scito tarnen me ab eius consiliis fuisse

alienissimum nee quidquam eum magis studuisse

quam ut me celaret. Vale, eximie vir et mihi colende

frater. Salutem precor amicis, in quibus

Seguerium r ) ne praetereas cum uxore. Dominus

TOS omnes tueatur, gubernet, benedicat. Non scribo

ut hanc urbem evertere conetur Sabaudus novis

vectigalibus et inusitatis, simulque rerum omnium

penuria nos conficere. 8 ) Haec per alios. Genevae

Nonis Novembris 1560.

3271.

CALVINU8 HARDENBERGIO.

Animum eius erigit adversariorum insultibus impetiti,

contra quos fortiter sed cum gravi moderatione

veritatem tuendam esse suo exemplo docet.

(Ex autographo qnqd in BUO mnseo asservat D. Jackson ParisiensiB.

Habent Codd. Genev. 107*, fol. 224 et 4W. 107>> fol.

70. Exstat qnoqne Monachii in Cod. olim Manhem. 357.

In apograpnis passim epistola Gardeborchio insoribitnr.)

Ornatissimo viro et fideli Christi ministro D. doctori

Alberto Hardeberg Bremensis ecclesiae pastori

fratri et symmystae observando.

4) Quae a. 1561 a magistrate dissoluta est.

5) Quem hic notet tu videos. An de Perruceüo Bolbraci

adversario cogitandum?

6) cf. praecedentem.

7) N. 3252.

8) N. 3268.

S. Pridem de tuis certaminibus ') audieram,

ornatissime vir et frater observande, nee ad ferendas

suppetias fuissem piger, si vel data esset facultas

vel tuus usus ita postularet. Yerum quia certo

persuasus eram, te probe contra omnes hostium insultus

esse munitum et instructum, et quominus

ultro citroque scriberemus obstaculo esset locorum

distantia, hactenus ab omni privato officio abstinui.

Nunc quod toties fracti non desinunt tarnen molesti

tibi esse, doleo magis quam miror. Nam ad eorum

improbitatem, quae mihi antehac prodigiosa fuit,

occallui. Quum vero Ulis decretum sit, caeco potius

furore et barbara petulantia saevisque et atrocibus

scriptis pessumdare totum orbem, quam a malae

causae patrocinio desistere, tuae gravitatis erit, fortiter

in officii tui cursu pergere, donee eorum audacia,

quae mitigari non potest, subacta concidat.

Turpe enim foret minore a nobis oonstantia defendi

Christi causam, quam proterva obstinatione illos

tumultuari in asserendo crassissimo delirio et multis

absurditatibus referto errore. Tantum hoc sit

discrimen: dum feruntur Uli stolida intempérie, ut

gravi et severa moderatione a nobis refutentur.

Neque vero consilium, quod abunde tibi suppetit,

dare in animo est: sed facere non potui quin ab

amico tuo quodam admonitus, gratum tibi fore officium

si tibi scriberem, Ulius ac tuo simul voto obsequerer.

Quod vero significavit ille idem te cupere,

summam totius controversiae breviter collectam tibi

mitto, 2 ) in qua videor simpliciter mihi complexus

quaenam futura sit vera pacificationis ratio. Vale,

eximie vir et ex animo colende frater. Dominus

tibi semper adsit, invicta sua te virtute sustineat,

spiritu prudentiae gubernet, praesidio tueatur. Amicos

qui istic sunt salvere cupio. Genevae nonis

Novembris 1560.

Ioannes Calvinus tuus.

S271. 1) Quae hoc ipso tempore acerrima fuerunt, maxime

Heshusio animus civium ad extrema quaeque excitante. Si

enim viritim publice deciarare iussi sunt utrum Bardehbergio

an concionatoribus urbis lutheranis adstipulari vellent, addita

excommunicationis poena si ilium praeferrent. Ipse Georgius

archiepiscopus, qui hucusque eius patronus fuerat, non aliter

sollicitationibus adversariorum resistere poiuit quam ut negotium

ad comitia provincialia a. d. 111. Non. Febr. 1561

Brunsvigae habenda deferret, ubi Bardenbergii abdicatio décréta

fuit. {Spiegel 285. seqq. Hardenb. Leben 1779 Brem.

p. 243 sa.

2) Cf. sequentem ad Olevianum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!