02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

225 1560 OOTOB. 226

(Ex autographo Cod. Gêner. 113, fol. 43.)

A Monsieur d'Apeville

la part ou il sera.

Gratia sit tibi et pax per Dominum nostrum Iesum

Christum.

Deoreveram istinc discedens aut ab itinere aut

illo confecto statim aliquid literarum ad te dare, dileotissime

pater. Sed institutum meum tabellariorum

penuria prorsus abrupit. Ideo excusationem

m earn velim, si placet, accipias, si nee tuo neo aliorum

voto Uterarum mearum celeritas satisfecit.

Dolerem equidem mea id culpa factum fuisse: sed

quando ita nécessitas postulavit condonandum est.

Verum sat sito* si sat bene. Nunc igitur paucis

accipe tarn quae de peregrinatione nostra quam de

praesenti nostrarum rerum statu dicenda existimo.

Duodecimo Cal. Octobres istinc profecti cursum

itineris non quidem sine periculo, sine damno tarnen,

Dei beneficio emensi Neracum 8 ) 3. nonas Octobres

salvi et incolumes pervenimus, ubi perhumaniter

a fratribus accepti fuimus, qui Uteris lectis Deo

vestrae humanitatis et diligentiae, qua ecclesiam

pro viribus quotidie prosequimini, gratias immortales

egerunt, nobisque dato comité altero ex pastoribus,

quisque se ad suum ovile recepit. Ubi a famelicis

ovibus diu exspectati tandem perhumaniter

magno omnium applausu pro pastoribus, interposito

utrinque iureiurando recepti fuimus, et hucusque

satis pacate aliquo cum fruotu coeleste pabulum illis

suggerimus. Verum et nunquam quievit implacabilis

pacis et concordiae hostis diabolus multifariam

ecclesiam Dei, maxime vero pastores petere. Ita

statim multos exstimulavit quorum alii minas proponere,

alii iuventutem obiicere, alii montes aureos

polliceri, alii carnis prudentiam in consilium adducere:

maxime vero parentes mei, quibus mea vicinitas

minus est tolerabilis, quam fuit antehac ullum

loci intervallum. Sed Dei beneficio factum est ut,

quo graviores hucùsque fuerunt insultus, tanto viribus

superiores fuerimus: ita ut hostium contumacia

nulla sit fere aptior cos ad acuendos spirituales

gladios quibus tandem confodiantur. Yerum quum

sanctorum preces multum possint apud Deum, etiam

hac in parte opem vestram implorare cogimur, ut

tandem uberrimos orationum vestrarum fructus a

Domino percipientes in triumphum, etiam infinitis

exhaustis laboribus, diabolum, mundum et mortem

cum Christo nostro trahere possimus.

Haec sunt, mi pater, quae me tum officium

tum amoris nécessitas' ad te scribere impulit, gratissima

tibi fore confisus. Tuae humanitatis et cle-

2) Mireria eum de Beza tacere.

Calvini opera. Vol XV111.

mentiae erit insuave hoc meum loquendi genus excusare,

et omnia aequi bonique consulere. Vale et,

nisi molestum est, omnibus fratribus, hero meo et

herae (autr potius patri matrique suavissimis) Domino

Mctffistro eiusque uxori et carissimis m eis discipulis

salutem plurimam meo nomine in Christo

impartire. Datum 8. Cal. Novembres 1560 de Castelmauron,

cuius ecclesia (meum dico ovile) vos

omnes plurimum salutat et accepti beneficii gratias

ingentes agit.

Tibi in Christo carissimus

et obsequentissimus filius Doteus.

3266.

DEL CORRO CAL VINO.

De Hisjpanis hucusque non magna spes. Fortasse

tarnen nonnulli Burdegalam ventent. ')

(Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 168.)

A Monsieur Monsieur Calvin ministre de leglise de

Geneve.

Gratia et pax per Christum salutis nostrae autorem

etc. Btsi non ignorem, pastor vigilantissime,

te obrutum esse multis et diversis negotiis ausus

tarnen sum meis Uteris partem aliquam mearum

occupationum tibi exponere, ut mihi sis quum consilio

turn etiam auxilio, ut hactenus agere non es

dedignatus. Sperans aliquos hie venturos Hispanos

ut Bigeronum 2 ) uterentur libertate, nulli adhuc se

in hanc contulerunt regionem, causantur enim gentis

inhospitalitatem et alia incommoda nescio quae,

nullius profeoto momenti, si vera essent pietate imbuti

veroque tangerentur religionis studio. Sed ignoscendum

huiusmodi erratis quousque majores fiant

progressus : summopere cuperent ut Burdegalam me

oonferrem illicque exciperem illos. Quod quidem

agere decrevi, quum mihi nulla alia pateat via.

Hoc autem commodius fieri arbitror si ministri huius

regionis suas praestent operas, quod libenter se facturos

promittunt: sed ne calcaria exponte 8 ) curren-

3266.1) Be autore cf. omnino quae annotavimus ad N. 3182.

2) Bigerones fuerunt ex incolis Novempopulaniae (Bigorre):

oppidum eorum Tarbes cum castello Comitum deBigorre.

3) sic Codex, ita tarnen ut etiam experte legere posses.

Quid hoc sibi velit tu videos. An hispanica forma voc.

sponte?

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!