opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
217 1560 OOTOB. 218

nimis facile oredendo quod audieram: et tarnen

putavi non de nihilo esse dictum. lam hue spectare

visus est totus sermo, quern apud me habebas, ut

tibi gratularer. Non poteram, quia res non ferebat:

neque tarnen volebam, si fuissem magis praecisus,

te offendere, ne ad officium segnior aut frigidior

esses. Fuit igitur et suspensa oratio mea, et vultus,

tit ita loquar, médius: qui neque signum daret odii

vel reiectionis, neque satis esset exporrectus: quia

Bi actiones tuas omnes prae me tulissem mihi probari,

fucus et simulatio fuisset. Quanquam non

bae tantum rationes perplexum me tenebant, sed

magis labyrinthi vestri horror. Nam dum video

ad sanandas vestras miserias, vel saltern levandas,

nihil esse in me remedii, non libenter admitto ea-

Tum narrationem doloris et taedii plenam. Hoc

idem experti sunt alii quoque pii fratres: in quibus

etsi aliquid desidero, non tarnen desino amare, quia

ignosco eorum infirmitati. Sic ergo tibi persuade,

quamvis in te et similibus correcta cupiam quaedam,

me tarnen fraternam coniunctionem vobiscum fovere.

Quo magis tibi et illis displicebit tristis status vestri

confusio, eo magis mihi placebitis. Yale. Dominus

tibi semper adsit, gubernet te spiritu suo et

cum familia benedicat. Genevae, 13. Octobris 1560.

3260.

CALVINUS BTJLLINGERO.

Capitis dolore afflictus breviter tantum de rebus

GaUicis scribit, maxime de Navarreni ancipiti statu.

Etiam m ipsa Helvetia proceUae minaces.

(Ex autographe» Aroh. Turic. Pint. VI. Vol. 166, olim Bpp.

Tom. 24, fol. 50. Habent praeterea Codd. Genev. 107a, fol.

222, et 108. fol. 119 et 125, Oodd. Bern. VI. 878 et VU. Ill,

deniqne Simler. Vol. 98. Versio anglioa IV. 142.)

Clarissimo viro et fideli servo Christi D. Henricho

Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fratri observance

et carissimo symmystae.

S. Prolixius nunc tibi rescribere, observande

frater, non patitur gravissimus capitis dolor, qui

iam toto biduo me inclementer afflixit. Quod scrihis

de vicinis ') iam ante Steguerus*) Bernensis

8260.1) Olaronensibus: minime vero de Sabaudo etHispano,

quod placuit Anglo.

2) Sic seribendum (Steiger) non Stregerus, ut habent

apogr. quaedam et Anglus.

quaestor hie narraverat. Eos data opera belli occasionem

captare mihi probabile est, neque tarn impetu

suo quam alieno impulsu hue ferri. Dominus

eorum ferocitatem compescat vel mitiget, simulque

perversis consiliis occurrat. Regem et pecuniam

et milites a vobis postulare audieram: sed vestrae

prudentiae confisus non putavi te monendum quorsum

id spectaret.

De motu Lugdunensi 8 ) nuper scripsi. Fuit

certe aliquid agitatum, sed a paucis. Volebant hoc

modo stimulare Navarrum, sed praepostere. Ego,

qui sciebam neque eius rationibus id esse consentaneum,

et mentem eius tenebam, conatus fueram

abrumpere. Verum quia longius progressi fuerant,

détecta ex parte fuit conspiratio. Nihil tarnen deterius

repertum quam quod volebant liberum cursum

aperire evangelio. In regem vel eius imperium

nihil tentatum. Quorsum vero hao nova postulatione

spectent Guisiahi, satis ex edicto 4 ) apparet

ubi sub regis persona queruntur cogi passim et

pecunias et homines religionis praetextu, ideoque

capitaliter vêtant, ne quis principibus vel aliis magnis

proceribus det quidquam mutuo, et multa 5 ) in

hanc sententiam. Rex Navarrae in aulam accitus

nunc est in itinere. 6 ) Fratrem adducit, de cuius

fuga mox aliquid audies. 7 ) Sed cave ne quisquam

resciscat ante tempus. Sic autem dispositae sunt

centuriae gallici equitatus ut undique Navarruni

oircumveniant. Eventus in manu Dei est, qui

forte brevi dissipabit quidquid callide videntur

sibi moliri. Uno capite oppresso promittunt sibi

de omnibus faoilem victoriam. Quos porro vocent

rebelles, ipse in procerum consessu aperte testatus

est, nempe qui diversam religionem habere cupiunt.

Nam quum in supplici libello 8 ) quern porrexerat

Admiraldus profitentur se homines pacatos et quietos

regique semper morigeros fore: En, inquit, bonos

et morigeros subditos qui non contenu sunt

religione publica, qui regi suo leges dictant, et eius

generis multa. Orede mihi, pro certo assero, nullum

esse periculum tumultus, quia nemo se movebit,

nisi forte Navarrum hostiliter aggressi fuerint,

pro cuius defensione, ut spero, multi se opponent.

3) Be quo etiam adeundus Thuanus II. 806.

4) De hoe edicto seriptores taeent. Ipse vero Bex mutuum

sibi dari iussit ab ecclesiasticis statibus (Journal de

Bruslart in Mém. de Condé I. 28. 29.)

5) confiscation of property!

6) prid. Cal. Nov. advenu integro même in itinere consumpto.

( Thuan. I xxvi. II. 823, de la Planche 375 seqq.

Popéliniire f. 210.)

7) Et rex et prineeps moniti fuerant a suis, maxime

hic ab uxore ut ne in aulam abirent, in fauces leonum sponte

et incaute delapsuri. Quod ad Gondensis fugam altinet de

qua seriptores lacent, Calvinus fortassis audierat cum tale

quid meditari in summo discrimine.

8) cf. N. 3254 — Reqnestes de la part des Fidèles de

France {Mém. de Condé II. 645).