02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

213 1560 O0TOB. 214

(Ex God. Gêner. 107*, fol. 221, coll. c. Cod. 108, fol. 123. Epp.

Bern. VI. p. 876, Simleri Vol. 98. Versio anglica IV. 139.)

S. Quod acerbius 1 ) videris tulisse, tibi non

fuisse responsum quum magnis de rebus consilium

nostrum rogasses, iam te puto intellexisse 2 ) literas,

postquam nobis redditae sunt, non diu iacuisse 8 )

contempta8. Quam sero perlatae forent statim rescripsi.

Gonatus etiam sum, quoad res postulabant,

quae te angebant negotia expedire. Etsi enim tumultuaria

fuit epistola ao eius partem dictare morbus

4 ) coegerat, nihil tarnen omittere volui quod

levandis tuis curis necessarium esset. Mandata tua

fideliter curavi. Scripsi Boschio s ) eumque hortatus

sum ut ad te traiiceret. Quod de Petro 6 ) scripserant

Argentinenses non exstabat et fortasse praestat

lenius rem fuisse transaotam. Poterant conqueri,

quae familiariter apud nos deposuerant fuisse latius

vulgata. Poterat ipse quoque vooiferari, nos inhumaniter

facere odiose in crimen trahendo quae illi

excusationis causa scripserant. Illa igitur pacifioandi

ratio in praesentia melior, Tel ideo saltern

quod publicae tranquillitati consultum fuit.

Te vero de statione vel reditu nihil certi significare

mirati sumus, eoque magis quod literae

communes 1 ) nos minime suspensos tenebant. Âgunt

enim non obscure gratias et te pastorem non ambiguis

verbis asserunt. Sponsione quoque interposita

flagitant ut quod opus fuerit uxori suppeditetur. 8 )

Admonui ut posceret: nihil defore. Stipendia ad

dimidium usque Octobrem soluta sunt. De aedibus

ubi habitat inconsiderate apud te expostulavit, et tu

nimis credulus. * Cavendum certe ne ad muliebres

ineptias subito incalescamus. 9 ) Nihil hactenus audieram.

Nunc mihi confessa est se pridem cum

Beza loquutam esse: apertam et ingenuam fuisse

responsionem : si maneres in Anglia, tacito fratrum

praeiudicio sibi destinatas, ut propior esset scholae :

sed verbum non esse factum, neque id venturum

in deliberationem rebus adhuo dubiis. Non arbitror

earn finxisse quod scripsit, sed dum nimis sumus

curiosi, plura interdum audire contingit quam vellemus.

Narravit etiam antchao quaedam quae a nemine

audivi. Quod si quis hoc vel illud effutiat, dignae

S257.1) N. 3241.

2) N. 3244.

3) hoir punctual I am in attending to letters.

4) N. 3253.

5) Librarium errasse credimus quum Rochinm seribere

debuerit {La Roche-Ghandieu).

6) Alexandro.

7) L'église de Londres remercie la Seigneurie d'avoir

envoyé Galars et recommande sa femme qui est; encore ioy

(Beg. du Conseil 3. Oct).

8) viginti floreni mulieri dati sunt.

9) Haec et nonnulla alia ont. Anglus.

scilicet nugae quae trans mare currant. Hoc tibi

affirmo, de domo nihil fuisse agitatum, donee successor

electus foret: quod posterius hueusque distulimus.

Indictus tarnen est crastinus dies. Quidquid

aeeiderit, ne migrare cogatur ante hyemem, providebimus.

Et potuit etiam aliquid ex pretio locationis

conficere, nisi forte erga hospites et ignotos et

divites voluit esse überaus. Domus adhuc litibus

implicita quidem est: sperabat tarnen, ut mihi dixit,

brevem exitum.

Hilarius 10 ) mortuus est. Nicolaus 11 ) aegrotavit

cum uxore. Nondum convaluit ipse : huius ia ) autem

morbus longior fore videtur. Populäres morbi

a tuo discessu valde grassati sunt. Duobus mortuis

Tagautio et Gaspare 13 ) tandem optimus Maearius

magno omnium luctu ereptus est. Tot orbitates

quam mihi sint acerbae ex meo ingenio aestimas.

Baduellus se uteunque trahit. Beraldus 14 ) et Cevallerius

febre liberati sunt. Enocus etiam et Mordlanus

vires paulatim récupérant. Me et al vi tormina

et sanguinis e pulmone ebullitio exercuerunt. In

tanta penuria electionem tarnen successoris tui distulerunt

fratres, donec nuper ex communibus ecclesiae

vestrae Uteris cognitum est te retentum. Absentia

Besäe, praeterquam quod legendi onus extraordinarium

mihi imponit, non parum aliis de causis

molesta est. Bonum fratrem assidue periclitari

non parum angor, nee video de profectu quid aperem.

l6 ) Atque haec cura me durius exeruciat quod

necessitate permotus tarn singularis amici et talis

hominis vitae non pepercerim. Alios arcanos dolores

intus devoro.

Vale, integerrime frater. Oollegis ignosces quod

non scribunt. Hanc enim provinciam suseepi, ideoque

niea opera se defunetos putant. Interea omnes

diligenter saluta. Dominus te semper tueatur gubernet

ao sustineat. Video enim quam laboriosum

sit munus in regenda ilia ecclesia. tied Deus, qui

maximis certaminibus vires suffecit, aderit tibi ad

extremum usque. Belgarum ministrum, ls ) a quo

novae turbae metuebantur, semifractum arbitror ex

quo detractus est fucus. Iterum vale, loanni filio

Deus benedicat. 5. Nonas Octob. 1560.

10) fortassis aliquis baccalaureus scholae adscriptus.

11) Colladonius in Vandoeuvre.

12) nzoris. Non vero: his complaint.

13) Io. Tagaut prof, philos. Casp. Carmel ». d. m. in.

Moin. 14) Bernardum praebet versio anglica.

lö) I see bat little prospect of his retarn.

16) the minister Belzanl! Notât Hamstedium Belgam

quem exhibent epp. Gallasii.

14*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!