02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

211 EPISTOLAE 3255—3257 212

ipso largitur (Ioatiu. 14, 16). Ita ubi etiam fit

mediatoris huius mentio, aut in carne, illi tantum

hominem vel carnem, exolusa divinitate, asseri putant.

Quare etiam Ulis hoc esset excutiendum, ne

hallucinentur. Nos qui non pervertimus bene dicta,

intelligimus in quem finem dicantur, et quod duplici

respectu de Christo dicimus, aliquando intuentes

ilium ut mediatorem, aliquando extra mediatorem.

Quod et Cyrillus annotat de Trinitate.

Si fieri etiam possit ut una utrique cum Tigurinis

responsum detis, utilius esset. Nam ut nihil

aliud quam captiones illi quaerunt, in duobus

scriptis sibi committendis ad invicem hoc magis dabunt

operam: sed non dubito, vobis dictaturum

esse spiritum sanctum quid faciendum erit.

Bene vale, clarissime vir. Dominus te servet

diu toti ecclesiae suae fidelem ministrum. Salutat

te totus coetus noster Cracoviensis. Salutant etiam

praecipui nobiles, ut hospes ecclesiae Iustus Ludovicus

Detius. Orac. 1. Octob. anno 1560.

Addictissimus

Gregorius Paulus

minister verbi in coetu Oracoviensi.

T. D. Stanislaus Oarnens.

Iwan quam officiosissime salutat,

et quum haberet D. Mercurium tabellarium

noluit quidquam scribere tibi.

3256.

BULLINGERUS CALVINO.

Bex Galliae arma et pecuniam ab Hélvetiis postulat

contra rebelles. Quinquepagici contra Glaronenses

causam in comitiis propediem agent.

(Ex autographe) Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 129, olim Serin.

B. Epp. Tom. 30. fol. 382. — Simler. Vol. 98.)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis

ecclesiae pastori fidelissimo et vigilantissimo domino

et fratri suo colendo et dilecto

Genff.

8. D. Heri allatae sunt *) literae a Rege Francorum

amplissimae reipublicae nostrae missae

quibus exponit quanto versetur in periculo. Esso

enim seditiosos in regno qui insidientur coronae

3256. 1) a Goignetio legato. Cf. proxitne sequentem Bullingeri.

eins. Se itaque parare equitatum quo in ordinem

redigat rebelles. Ad quam rem perficiendam ab

ipsis quoque Hélvetiis petere et auxilium et pecuniam.

Nostri nihildum responderunt. Plures suspicantur

negotium hoc agi a Cardinali et Guysianis

fratribu8. * Si quid ergo certi novisti communica

nobis, ut quod fidèles decet faciamus. Si enim

seditiosi se opponunt régi, deseri non debet : si vero

fidèles se opponunt tyrannis et olygarchis et pristinum

ius regni restitutum oupiunt etc. non debent

nostrorum arma aut pecuniae contra taies expediri.

Sed quid sit aut quomodo res habeant, nos certo

scire non possumus. Quid itaque constanter faciamus?

Satis perturbatae sunt item res nostrae in hisce

parti bus. Nam Quinquepagici, homines turbulentissimi,

habent negotium cum Claronensibus 2 ) quibus

conantur omnes eripere conoionatores propter pacta

quaedam violata (ut aiunt ipsi) a Claronensibus.

Iamiam abeunt legati nostri ad oomitia Heremitana,

ubi disceptabitur causa illa. Multi suspicantur Quinquepagioos

derepente in Claronenses irruituros.

Quod si factum fuerit fiagrabit civili bello (vereor)

tota Helvetia. Dominus liberet nos a viris sanguinum

et conférât nobis veram pacem. Dominus Iesus

servet te et ecclesiam tibi creditam. Orate sedulo

pro nobis Dominum. Vivite et valete in Christo

omnes. Salutant te et symmystas vestros ac fratres

nostri omnes. Tiguri 2. Octobris anno 1560.

3857.

Bullingerus tuus.

CALVINUS GALLASIO.

Praeter récentes aliquas mutationes in collegio

ministrorum et professorum, tractât maxime quae ad

ipsius Gallasii spectant successorem, si ipse Londini

maneat, eiusque domum alteri concedendam.

2) Glaronenses maxima eis parte reformationem amplexi

erant et foedere caeteris pagis iuncti. Muchat VI. 345:

Les cantons de Zurioh, Berne, Bâle, Schaffhonse, Fribonrg et

Soleure voulurent interposer leurs bons offices pour terminer

ce différend à l'amiable, mais les cinq Cantons refusèrent leur

médiation, disant que l'affaire n'étoit pas si considérable et

qu'ils s'accorderoient bien entre eux sans l'intervention de

personne. Ils marquèrent jour à peux de Glaris pour avoir

une conférence à Êinsidlcn le 2. et 3. Octobre. Les antres

cantons n'approuvant pas la résolntion des cinq envoyèrent

aussi leurs députés à cette jonrnée. Ita neque tune quidquam

actum, neque d. 27. Oct. in secundo eonventu. Iam ad arma

res reditura erat nisi hyems pacem pro tempore seroasset.

Nova comiiia in prid. Cal. lanuar. indicta.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!